CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 180983 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/180983.

Nodus 180983 in documento kunic-r-epigr.xml


79. [  Var. 198] Ad Lycotam clamosum in disputando. Quae statui, vasta propugnas voce, Lycota, Sic, nihil ut contra dicere mi liceat. Hiscere nam quidquid coepi, miser opprimor ista Clamoris subito vi prope Stentorei; Qui simul ac demum sicca jam fame residet, Quae mihi opus, dicam leniter ac leviter. Fors erit, haud paullo qui me potiora loquentem Audiat arrectis auribus, atque probet.