CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 180328 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/180328.
57. Ad Corvinum, de malo carmine ab eo scripto.Scribere te ut velles carmen, Corvine, Corvine] rogavi,corr . ex Cervine Id tu es, facturum te, mihi pollicitus; Nec fecisse reor. Quod mittis carmen, amice, Non carmen, nugas at video esse meras. Quod potes ergo, velis modo si contendere curam, Quoque vales, uti largiter ingenio, Fac aliud mittas dignum te; ni facis, usque Clamabo: Sanctam prodis, amice, fidem.