CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 179472 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/179472.

Nodus 179472 in documento kunic-r-epigr.xml


29. Ad Postumum, supra modum laudari volentem. Carmina laudavi tua, Postume, largius aequo, Et mihi derisor jam prope, displicui. Nec tamen explevi, quo pruris, laudis amorem Atque malam videor parcus ob invidiam? Quid de te dicam vis tandem, Postume? Sat ne Esse putas, si te Moeonidae anteferam? Si dicam Phoebumque patrem, doctasque Camaenas Esse tuis victas, Postume, carminibus? Atque tibi toto Pindi decedere regno, Unus ut Aonio sis decus in nemore?