CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 179356 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/179356.

Nodus 179356 in documento kunic-r-epigr.xml


25. Ad Aulum omnia inaniter pollicentem. Verborum largus, mihi re nil conficis, Aule; At re, non verbis est opus, Aule, mihi. Re mihi opus, clamo, rem parvam, perque pusillam Multis verborum millibus antefero. Haec summa est, fugiunt quae dicis vana per auras, Quod possim solidum prendere, fac aliquid.