CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1788592 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1788592.

Nodus 1788592 in documento marul-mar-quinqu.xml


DE PVRGATORIO Parabola XLVII

Rex inter potentissimos primus mensam habet decore egregiam et electissimorum ferculorum semper plenam. Quam uasa auri purissimi mirabilique fulgore radiantia exornant. Nihil in ea infertur pollutum, nihil aliqua in parte maculatum. Huic regi lances aureae, et hae quidem affabre factae aliquando oblatae cum non satis purgati metalli apparuissent, remittendas artificibus curauit, ut igni excoquerentur reficerenturque et omni demum consumpta scoria dignae fierent conuiuii sui uasis annumerari. Itaque multo cum labore purificatum metallum elegantiorique forme, quam antea fuerat, redditum, ad mensam tandem regis est receptum et in deliciis aeque ac caetera habitum.

Haec parabola liquido ostendit eos, qui caelestis mensae uasa effici cupiunt, oportere ut omni prorsus expurgentur peccatorum spurcicia utque nihil in animo residui sit, quod maiestatis diuinae conspectum offendat. Quicunque igitur ex hac uita non satis emaculatus emundatusque decesserit, ardentibus purgatorii carbonibus tradetur excoquendus, si tamen, priusquam decederet, dolendo supplicandoque impetrauit, ne poena aeterna dignus sit. Cum autem omni penitus animi labe ablata omni auro purior euaserit, ad regis regum mensam uitae aeternae nectare alendus feliciter transferetur. Et cum gustare coeperit, quam suauis est Dominus, ineffabili gaudio perfusus pro tantae beatitudinis beneficio gratias aget gestiensque et exultans cum sanctis decantabit: Transiuimus per ignem et aquam, et eduxisti nos, Domine, in refrigerium. Quanuis autem purgatorii poena omnium catholicorum iudicio grauissima sit, cum tamen stabilem firmamque futuri boni spem habeat, aequo animo tolleratur multoque patientius quam illi solent, qui pro reparanda corporis ualitudine uri a medicis atque secari se permittunt. Medicorum enim anceps ac nutans curatio est, purgatorii certa indubitataque neque ulla quidem salus corporis cum animorum salute conferenda.