CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1788550 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1788550.

Nodus 1788550 in documento marul-mar-quinqu.xml


DE DOCTORE QVI, QVEMADMODVM DOCET, ITA VIVIT Parabola XLV

Vir quidam imprimis diues conductis ad excolendum agrum operariis famulum suum praefecit, qui laborantibus instaret. Ille uidens tandem, quod uerbis urgendo adhortandoque parum proficeret, sumpto manibus ligone operi sese ardenter accinxit, parem ab reliquis exigens in agro fodiendo alacritatem. Omnes eius exemplo solicitius id, quod debebant, peregere. Et tunc plane apparuit his, qui operam suam locant, facto magis eorum, qui praesunt, quam dicto opus esse, ne pigritentur. Is enim, qui alios ad aliquid agendum hortatur tantum, plus poscere uidetur quam quod praestari possit. Qui autem et hortatur et simul negocii, ad quod hortatur, se facit consortem, nullum cessantibus relinquit excusationis locum. Qualem enim ipse corporis fatigationem ultro subit ac sustinet, talem etiam omnes reliquos ferre posse certissime testatur.

Haud aliter conuenit ei, qui in ecclesia ad populum declamat. Talem ergo se exibeat, quales uult reliquos esse, quos docet; nec solum uerbis instruat, sed etiam exemplo. Ille denique arguat alios, qui ipse redargui non possit. Coepit nempe Iesus facere et docere; sic apostoli, sic euangelistae, sic omnes nuncii Christi fideles. Qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno caelorum, ait Dominus.