CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1788517 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1788517.

Nodus 1788517 in documento marul-mar-quinqu.xml


DE DOCTORE QVI ALITER DOCET, ALITER VIVIT Parabola XLIV

Dux a rege in expeditionem missus magno animo certamen mire suos hortabatur tantumque prae se ferebat audaciae, ut primus cum hoste congressurus uideretur. Cum autem in aduersariorum copias repente incidisset, castra quidem muniit et nihilominus alios in aciem descendere et manum conserere iussit, sed ipse in tuto residens, postquam uidit clamore utrinque sublato acies concurrere, arma misceri et iam digladiantium cruore solum passim spargi, non expectato belli euentu primus tergum uertit. Deinde milites quoque duce destitutos fudit hostis. Qui periculum elapsi fuerant, adito rege ducis ignauiam multis accusantes postremo in lingua illi fortitudinem fuisse dixerunt, in pedibus metum; ideo uictoriam aduersariis reliquisse. Rex, ubi accepit ducis culpa rem male gestam, urbe electum exilio mulctauit.

Haec parabola illos respicit praedicatores, qui, quod uerbis aedificant, exemplo destruunt, et quod alios exposcunt, ipsi minime praestant. Aliis onera grauia imponunt, ipsi ne digito quidem ea tangere uolunt. Longe enim dissimiliter uiuunt atque uiuendum praecipiunt. Moresque eorum cum oratione, cum dictis facta repugnant. Proindeque illud, quod suadent, non persuadent. Cum enim ad capescendam uirtutem caeteros hortati fuerint, ludere putantur et quasi deridiculi causa plebi praecipere, quod ipsi non faciunt. Quoniam autem acerrime uitia reprehendunt, quae ipsi committere non uerentur, nonne semetipsos propria uoce damnant? Quid igitur obstat, ne a iusto Iudice damnentur, quando quidem suo se praeiudicio iam condemnarunt? Auditorum tamen saluti consulens Dominus: Omnia , inquit, quaecunque dixerint uobis, facite, secundum uero opera eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt.