CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1788491 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1788491.

Nodus 1788491 in documento marul-mar-quinqu.xml


DE INANI GLORIA ET AVARITIA DOCTORI CAVENDA Parabola XLIII

Pastori mandauerat gregis dominus ad pascua laeta agere oues herbisque optimis pastas ad caulam reducere diligenterque custodire. Et ille, ut bene pastae essent, curauit quidem, sed aliis earum lac, aliis lanam surripere non erubuit. Cunque dominus partim emulsas, partim deglabratas esse uidisset, in pastorem iratus intantum illi pactam pro labore mercedem soluere noluit, ut etiam male pro temeritatis crimine mulctatum dimitteret.

Terreat haec parabola Ecclesiae doctores, ut, cum diuini uerbi pabulo Domini sui ouile bene nutrierint, nihil inde sibi uenari praesumant. Ille enim lac ouium mulget, qui ab iis, quos docet, plausum laudis captat, dum quaestionum argutiis nihil ad rem pertinentibus occupatur. Ille uero lanam detondet, qui auaritiae uitio superatus suis praedicationibus magis pecuniae quam animarum lucrum quaerit. Praedicator autem gloriam ab hominibus exigens Dei gloria indignus erit atque audiet: Recepisti mercedem tuam. Et si elliciendae pecuniae causa praedicauerit, non praedicator fuisse a Domino arguetur, sed praeuaricator, cum praeceptum sit: Gratis accepistis, gratis date! Donum quippe Dei est in ecclesiis praedicandi scientia. Hoc dono abutitur, quisquis aliud quam salutem eorum, quos instruit, concupiscit.