CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1788464 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1788464.

Nodus 1788464 in documento marul-mar-quinqu.xml


DE DOCTORIS ECCLESIASTICI MERITO Parabola XLII

Rex uidens regni sui populos absque lege non satis ciuiliter degere, legationem in omnes misit, uiuendi formulas praebuit, eas obseruantibus proposuit praemium, non obseruantibus poenam. Hinc quidam mores correxere politicamque uitam uiuere coepere. Quidam uero hoc ipsum contempserunt, quia ueteris licentiae institutum dimittere molestum erat. Caeterum, quanuis in plebe maior numerus esset eorum, qui recti aequique normam non receperant, legatos tamen illos rex, cum redissent, quia probe officio suo defunctos constabat, dignis honoribus bonisque affecit.

Haec parabola euangelici doctoris munus commendat, qui caeteris uiam ostendit salutis, et ut per uirtutum gradus caelum conscendant, hortatur. Licet autem pauci talem amplectantur doctrinam, non tamen ideo docentis perit merces. Atque perinde a caelesti rege remuneratur, ac si omnes opere compleuerint, quod audiendo didicissent. Neque enim doctori fraudi esse debet auditorum culpa. Non est ideo neganda merces operario, qui sementem facit, quia infoecunda humus minus frugis domino reddat. Vnde ipsis, qui ad docendam ueritatem destinabantur, praeceptum est: In quamcunque domum intraueritis, primum dicite: Pax domui huic! Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin minus, ad uos reuertetur. Porro, qui docendi officium suscipiunt, si, quemadmodum debent, docere neglexerint, quicquid de populo perierit, illis imputabitur, dicente Domino per Ezechielem: Speculatorem dedi te domui Israhel: et audies de ore meo uerbum, et annunciabis eis ex me. Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.