CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1788404 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1788404.

Nodus 1788404 in documento marul-mar-quinqu.xml


DE MORTE ALIORVM NON LVGENDA Parabola XL

Mulier quaedam filium peregre proficiscentem non sine lachrymis dimisit. Ille, ut moestam matrem consolaretur: Bono animo esto, inquit, ero iterum tecum citius quam putas. Putabat autem illa non ante triennium reditum eius fore, cum et regio, quam peteret, non parum longinqua esset, et negocium, cuius causa discederet, non tam breui posset expediri. Caeterum anno nondum elapso casu contigit, ut illa inimicorum ui natali solo pulsa eo abiret, quo filium praemiserat. Atque ipsum arctius amplexa nihilominus ferre coepit. Tunc ad eam filius: Indigna res est, o mater, ut, quo absente tristabare, eo praesente gaudere uel saltem non dolere nolle.

Haec parabola innuit ridiculos esse, qui suos uita decedentes nimis immoderate deplorant, cum ipsi incessanter post illos gradu inreuocabili properent, cum omni spe citius fato compellente eos, quos lugent, assequantur, cum denique, si paria utrorunque merita sunt, eodem loci quam celerrime conueniant. Praeter haec, si beatos uocat apostolus eos, qui in Domino moriuntur, nonne pios bonosque lugere beatudinem illis inuidere est? Infideles autem et iniquos deflere quidem, non quod moriantur, debemus, sed quod in peccato moriantur. Scriptum est enim: Mors peccatorum pessima.