CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1788334 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1788334.

Nodus 1788334 in documento marul-mar-quinqu.xml


DE INIVRIA QVAE NEMINI MAGIS NOCET QVAM SVO AVTORI Parabola XXXVII

Fuit quidam tam irae impatiens, ut, cum in alios commotus fuisset, seipsum diuerberaret, neque uerbera solum, sed etiam uulnera quandoque infligere sibimet uisus. Etenim indignationis Furiis uelut rabidus canis agitatus, quoties aduersus quempiam furere coepisset, stricto repente gladio corpus suum sauciabat.

Talis est quilibet malignae mentis improbique ingenii uir. Quoties alium laedere parat, semper seipsum grauius offendit; dum alterum uerbis petulantibus lacessit, plus sibi quam illi nocet; iisdem ictibus, quos in alienum corpus nequiter dirigit, suam lethaliter configit animam, et quicquid nocumenti aliis inferre decernit, id totum ipsius incidit capiti. Neque enim, qui patitur iniuriam, sed qui facit, peccat. Peccatum autem suo nocet autori, non illi, in quem peccatur. Quin immo ei, qui sustinet, prodesse potest offensa, offensori uero non obesse non potest. Profuit quippe martyribus persecutiones pati sed persecutoribus conceptum in illos odium obfuit plurimum. Vide tamen hominum dementiam! Non animaduertunt semper sua se laedi manu, et id quidem in parte longe nobiliore, quam in qua inimicum laedere putant. Inimicum utique non nisi in fortunis, in fama, in corpore offendere possunt, quae tam momentanea sunt, ut, si illi non rapuerint, tempus eripiet. Seipsos autem in anima offendunt, qua nihil est in homine praestantius, nihil insignius. Si enim nihil prodest totius mundi lucrum cum animae detrimento, nonne anima preciosior est mundo? Nolite ergo contemnere animam (ut Apostolus inquit) pro qua Christus mortuus est. Nam suam contemnit, non solum qui proximum odit, sed etiam ille qui non diligit.