CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1788250 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1788250.

Nodus 1788250 in documento marul-mar-quinqu.xml


DE PERSEVERANTIA BONI Parabola XXXIV

Duo lini textores erant, satis uterque artis periti, sed ingenio diuersi. Alter enim opus suum ardenter accelerabat, alter moderate admodum exercebatur. Ille ergo festinus, cum multum una alteraque die operis confecisset, lapsus demum resedit factusque est remissior, et laborem pertesus telam, cui texendae tanto studio incubuerat, imperfectam dimissit. Hic autem, qui in eiusmodi negocio minus strenuus uidebatur, quia tamen coepto operi manum nunquam subtraxerat, eo peracto boni prudentisque textoris laudem reportauit.

Haec parabola admonet saepe contingere, ut religiosae uitae propositum mutent, qui, dum proficere immodestius affectant, supra uires sese laboribus grauant. Ediuerso autem moderate laborantium temperies constans ac firma permanet, et cum semper eodem uitae tenore cucurrerit, ad capienda usque beatitudinis praemia feliciter accedit. Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Nam et in agone non qui celerius, sed qui perseuerantius currunt, metam citius attingunt et adepti uictoriam coronantur.