CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1788101 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1788101.

Nodus 1788101 in documento marul-mar-quinqu.xml


DE OCIOSITATE CAVENDA Parabola XXIX

Quidam ocio ignauiaeque deditus paupertate grauari coepit angebaturque animo se inopem factum. Nec tamen excitari ad agendum aliquid poterat, quo sibi uictum compararet. Somniauit se thesaurum reperisse, quem auide sinu collectum pressis, ut sibi uidebatur, manibus astringebat. Mox autem, cum euigilasset, excusso sinu nihil inuenit. Iterum et tertio eodem uisu ludificatus Deum suppliciter petiit, ut tandem aliquando uero somnio inopiae suae subueniret. Responsum accipit: si uoti compos fieri uellet, uero labore exerceretur meminissetque ociosi esse somniando rem quaerere, industrii uigilando, atque ideo quidem alterum nihil facere lucri, alterum multum.

Haec parabola satis aperte ociosorum arguit stulticiam. Quibus cum omnis labor molestus sit, mirantur, quod uitae necessariis indigeant. Sed sicut hi, nullo negocio intenti, frustra aliquid adipisci sperant, ita et illi profecto, quibus religiosae uitae fatigationes fastidio sunt, inaniter se beatitudinem consecuturos confidunt, licet iis, quae lege uetita sunt, satis abstineant. Quod si attenderent, quid seruo illi in Euangelio contigit, qui sibi creditum talentum nihil lucratus domino suo restituerat, nullam fortasse corporis inquietudinem declinarent, nullo labore lassarentur. Quid enim infelicius illo, qui manibus pedibusque uinctis mitti iussus est in tenebras exteriores, ubi fletus erit et dentium stridor? Tale ergo meretur praemium, qui tempus ad bene agendum datum nihil agendo consumit. Declina a malo, Spiritus Sanctus inquit, et quia hoc non fuit satis, necessario subiunxit: et fac bonitatem!