CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1788065 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1788065.

Nodus 1788065 in documento marul-mar-quinqu.xml


DE MALORVM CONSORTIO FVGIENDO Parabola XXVIII

Fullo et carbonarius conducta domo una habitabant. Sed quicquid fullonis cura candificasset expollissetque, hoc totum carbonum iuxta iacentium contrectatio nigram diffundens puluisculi fuliginem deturpabat. Iam nemo fulloni pannos credere, nemo inertiam eius non culpare. Cunque nullum artis suae quaestum facere coepisset, contubernalis exercitio prouocatus ad carbonariam animum conuertit. Igitur de fullone factus et ipse carbonarius, misere uitam sustentauit. Tantum illi mali contulit abiectissimi sibique diuersi artificis commune habitaculum.

Haec parabola docet perditorum hominum conuersationem probatae uitae uiris esse perniciosissimam. Nam cum affectus nostri ad malum magis quam ad bonum proni sint, modicum fermentum totam massam corrumpit. Paulatim ad eorum transferimur prauitatem, quorum consortio usi fuerimus. Vnde Apostolus ad Thessalonicenses scribens: Abstinete uos, inquit, ab omni fratre ambulante inordinate! Fit enim plerunque, ut, cuius quis uel colloquio uel conuictu delectatur, eius imitetur et mores. Hoc Propheta testatur dicens: Cum sancto sanctus eris, et cum homine innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris. Qui ergo innocentiae suae munditiem integram illibatamque conseruare desyderat, flagitiosorum consortia deuitet et sui similium accessibus copuletur.