CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1788021 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1788021.

Nodus 1788021 in documento marul-mar-quinqu.xml


DE ELEMOSINARVM FRVCTV Parabola XXVI

Rex iustissimus usuras lege interdixit, et tamen foeneratores diligebat, qui uidelicet sibi, non aliis foenerarent. Multi itaque offerebant illi decem et recipiebant centum, quantoque plus impendebant, tanto plus multiplicato foenore lucrabantur. Sed nemo a rege usuras exigere poterat, qui non ante aliquid tribueret.

Haec parabola elemosinae fructum commendat. Qui enim miseretur pauperis (ut ait Scriptura), Domino foenerat. Date, inquit, et dabitur uobis, mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Nullum isto lucrosius usurae genus est, et a paucis exercetur. Nullum illo damnabilius, quo homines obligantur, et multis in usu est. Tanta est enim in plurimis terrenae opulentiae cupiditas, ut caelestis thesauri pariat obliuionem. Cuius quidem thesauri precium qui recte consyderauerit, facile caetera omnia contemnet.