CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 178798 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/178798.

Nodus 178798 in documento kunic-r-epigr.xml


5. Vide Satyr. N.o 218. Radelja [ = Sat. 218] In odiosos tragoediarum recitatores. O tragici vates, dirum genus atque cruentum, Pergite me vestris perdere carminibus, Quae toties jam lecta, iterumque iterumque necesse est Mi tamen invitis auribus excipere. Scribetur, credo, de me quoque, fabula: dicar Vatibus et vates perditus a tragicis.