CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1787767 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1787767.
DE DIABOLI PISCATIONE Parabola XVIIPiscator callidissimus, cum uarii saporis escas tranquillo mari effudisset, multa piscium genera uno superiectae fundae sinu comprehendebat, comprehensos mactabat. Si qui autem illorum, antequam reticulum in sicco traheretur, maculis illis, quibus implicatus fuerat, sese expedisset, fuga salutem petebat. Post haec malebat herbis, quae in imo fundo nascuntur, secure pasci quam praedulces cibos illos, qui in summo fluitarent, cum periculo rapere.
Piscator hic diabolus est. Varia uoluptatum genera proponit hominibus, quos fallere quaerit. Superbis offert inanis
glorie iactantiam, auaris illicitum lucrum, lasciuis nefarios concubitus, inuidis alienae famae sugillationem, gulosis crapulam, iracundis nocendi appetitum, ociosis ignauiam inutilemque torporem. Cunque talibus blandimentis incautos lactauerit, captos perimit. Morti enim aeternae destinatos perpetuo cruciat. Porro, siquis ante mortem laqueis eius per poenitentiam sese liberauerit, memor, in quanto salutis suae discrimine uersatus sit, mauult humilitate deiici, egestate premi, caste uiuere, omnes diligere, ieiuniis extenuari, iniuriamremittere , in bonis operibus quotidie exerceri quam in omnibus corporis uoluptatibus perfrui . Quarum breuem dulcedinem subsequitur aeternisupplicii amaritudo. Quisquis autem uitio aliquo ex his, quae supra memorauimus, delectatur, diaboli hamo captus est. Peribit, nisi, priusquam pereat, poenitentiam egerit et, quae uoluptate illectus commisit, dolendo deleuerit.