CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1787574 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1787574.

Nodus 1787574 in documento marul-mar-quinqu.xml


DE IIS QVI CHRISTVM SEQVVNTVR ET QVI MVNDVM Parabola IX

Pastor optimus, cum uidisset gregem suum macie confectum, scabie morbidum, uagum dispersumque et luporum faucibus expositum, uehementer de salute eius solicitus, ad pascua magis herbida tutioraque oues suas traducere decreuit. Itaque prospiciens ultra collem quendam aditu difficilem uixque peruium amoenissimam patere planiciem, in qua nihil omnino, quod reficiendo pecori necessarium foret, desyderabatur, uiam audacter ingressus collem illum tandem superauit, toto corpore spinis cruentato pedibusque inter saxa diruptis. Vsque adeo seipsum contempsit, ut gregis saluti consuleret. Tunc demum clamore multo repetitisque sibillis post se euocare pecus coepit. Hinc ex ouibus quaedam ad eum festinantes nec scrupeae semite asperitate nec dumis pungentibus deterritae, quomodo poterant, pastoris sui uocem uestigiaque sequebantur. Quaedam uero difficultatibus offense substitere, ibi potius perire praeoptantes, ubi primum consederant, quam per tribulos et uastas rupes pastorem insequendo ad locum salubriorem fertilioremque transire.

Parabola ista corpus respicit Ecclesiae, cuius caput est Christus. Hic miseratus humanum genus primorum parentum culpa disperire, pastor aeternus ad oues uenit, mundi huius angustias pati uoluit, ut homines de angustiis eriperet peccati. Effuso interim sanguine necem sustinuit, ut nos uiuificaret. Resurgens a mortuis caelum ascendit. Inde, ut se sequamur, clamat dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos; non pane terreno neque cibo corruptibili, sed pabulo immortalitatis epulisque beatitudinis aeternae. Ea uocantis uox aliis tam dulcis est, ut, dum ipsum adire contendunt, itineris asperitatem ne sentire quidem uidentur spe tam immensi boni, quod a Domino accepturi sunt, sustentati. Alii autem econtrario nec uocem pastoris audire uolunt nec, quanta sibi promittantur, attendere terrenarumque rerum curis impliciti caelestia contemptui habent. Proinde relicto uitae pastore necesse est eos fame sitique perire, nihil in se habentes, quo recreentur, et cum interierint, ad inferna delabi, nunquam de ascensu cogitantes, in quo saluari potuissent. Dum ergo breuem modicumque laborem subire nolunt uoluptatibus dediti, poenas pati ingentes atque aeternas coguntur. Talis uitae exitus illos manet, qui mundum magis quam mundi dominum diligunt.