CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1787541 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1787541.

Nodus 1787541 in documento marul-mar-quinqu.xml


DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII

Fuit aliquando annus, in quo nihil aduersi, sed omnia laeta sensit humanum genus. Non grando uineta laesit, non rubigo frugibus nocuit, non reliquos fructus aliqua caeli intemperies uexauit. Suis temporibus fluxit imber uentique flauerunt. Ne in mari quidem quisquam ullius tempestatis passus est iniuriam. Prosperis nauigationibus usi nautae maria omnia laeti percurrerunt. Bella quoque per id tempus conquieuerant. In summa, aureum illud seculum a poetis decantatum tunc redisse nonnulli crediderunt.

Quid sibi uult istaec parabola? Quam rem tam felici anno comparabimus? Talis est profecto bonorum inter se hominum pax, talis mutuae concordiae tranquillitas, quam non turbat contentio, non inquietat lis, non diuellit inuidia, non dissipat ira, non fallit malignae mentis callida simulatio, sed iungit consensus, ligat beneficium, mulcet comitas, sustentat simplicitas et uera synceraque perpetuo fouet amicicia. Tu autem, qui cum altero habere non potes pacem, tecum habeto! Concordet in te cum ratione uoluntas, cum uoluntate conueniant opera, ut nihil omnino neque optes neque facias, quod Deo displicere possit. Sed quodcunque ille monuit, praecepit, iussit, hoc tu pro uiribus perficere cures. Audi Prophetam dicentem: Pax multa diligentibus Legem Tuam, et non est illis scandalum. Hanc pacem si habueris, nihil triste senties, Apostolo testante, qui ait: Scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Itaque etiam illa, quae aduersa putantur , tibi proderunt.