CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-08+02:00. Nodus 1786956 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1786956.

Nodus 1786956 in documento slavat-v-epigr.xml


EPIGRAMMA Vincentij Slauati Ragusini, Philosophiae, ac Iurisconsulti, Lopo de Vega Carpio, Hispanicae Camoenae facilé Principi, sacrum. Seu modulos fera, Lope, tuos tigris ulla videret, Protinus in modulos solveret ora tigris: Sive tuos cantus audirent saxa, repente Ad cantus fierent musica saxa tuos. Lope quid hoc monstri est? sistunt cita flumina cursus Saxa animas, silvas tras (iras), rapis atque feras, Dumque tuos spectant orchestris tecta cothurnos, Viue sonant, nostri gloria, Lope soli. Magnum equidem hoc opus est, homines mansuescere maius Id tamen Hispani sit quoque Vatis onus. Orphea te Tellus, te censet Ariona Nereus: At si te audierint, sidera? Numen eris.
Ad Licentiatum Ironiam de Conculcabis Pseudopoetam clarissimum Zoyle quam vano vibras tua spicula nixu, Cum Phoenix nulla morte perire queat. Nata fuit Lopio Musarum sacra Poesis, Illa perire potest, iste perire nequit.