CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 178650 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/178650.

Nodus 178650 in documento kunic-r-epigr.xml


1. [  222] Ad Bernardum Zamagnam, de poeta inepto. Carpe fugam, teque abde aliquo, Bernarde; propinquat Ille malus vates, carminis illepidi Conditor ille et habet versus tria millia secum, Vel plures, nobis omnia quae recitet, Ac male nos plectat crudelis hirudo, cruoris Nullam non sorbens addita particulam. Tu tibi carpe fugam, solus maneo ipse; molesto Defungi praestat munere, ne me iterum, Atque iterum usque domi quaerat, tandemque repertum Anno post nugis enecet illepidis; Namque mihi hoc fatum est, quod scripsit cumque meas ut Serius, aut citius vulneret auriculas. Vide in idem argumentum aliud epigramma inter Ludicra sub num.o 221. Radelja