CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1771374 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1771374.

Nodus 1771374 in documento marul-mar-dauid.xml


Lib. VI Saul Post hęc non multo iussit sua signa moueri Iudeę rector gentis uallosque reuelli. Descendens igitur Gelboa, transtulit agmen Iezrahelitanę ad fontes et flumina terrę, Ne foret ante siti miles superatus anhella, Quam tempus pugnam torquendaque tela uocaret. Achis Achis et ipse suas audax iubet ire phalanges. Ergo Sunę campis omnes post terga relictis Festini properant alacresque in pręlia tendunt Agmine quadrato. Dauidica turba cohorsque, Postremum sortita locum, munibat eundo Regis utrumque latus, frontem quoque tergaque regis Protegere atque animis audacibus illa tueri. Poscere iam pugnam cuncti uibrareque tela, Exertare manus uultumque efferre ferocem, Succlamare etiam terrereque uocibus hostem. Inde Palestinos chiliarchas pungere coepit Inuidię stimulus. Non ęqua mente ferebant Pręponi externos et quam se pluris haberi. Achis duces inuident Dauidi "Quidnam" aiunt "uelit ista cohors, rex inclyte, tecum Hebreę plebis, recutiti et copia uulgi?" — "Nunquid nescitis bello Dauida probatum" Achis ait "Saulisque ducem, mox nostra secutum Signa diu fidumque mihi multumque superbo Infensum Sauli?" Turbati corda furore Exclamant omnes: "Redeat dux iste locosque Possideat, quibus est abs te donatus abunde! Pręlia nobiscum tantum desistat adire Et certare simul. Quis enim confidere tuto Iudeis poterit, Iudeis bella mouendo? Suspicio est igitur, ne, dum miscebimus arma Atque tuum contra connixi stabimus hostem, Iste suis, o rex, te primum sauciet armis Atque hinc nostra sequens discindat uulnere terga. Quicquid erit, notum minus ecce pauescimus hostem nota Quam fidei socium suspectę. Fictus amicus Tunc magis offendit, quum multum profore nobis Speratur uirtusque patet male cauta periclo. Et quanam ratione alia placare furorem Iste sui poterit regis, nisi sanguine nostro Et nisi cęde tua? Simul est utrumque timendum. Quid non audebit, de quo cantare solebant: 'Saulis mille uirum percussit corpora dextra, Mille autem decies Dauidis splendida uirtus?' Quo plus laudis habet, plus est exinde pericli." Sermo molestus erat regi, neque credere quicquam De Dauide mali poterat. Tamen ipse suorum Vocibus impensus cęssit, ne forte reclament Auersisque animis detrectent pręlia belli Pręsentis, uel stare negent ultroque recedant. Excitum propius tunc demum talibus illum Achis ad Dauidem Alloquitur dictis: "Nihil est, charissime Dauid, Quod de te dubitem. Nota est uirtusque fidesque, Quas mihi testantur toties ex hoste relatę Exuuię et regni protectio sedula nostri. Interea nec culpa leuis tua facta notauit, Sed de me semper belle sancteque fuisti Promeritus factusque mihi es per talia charus. Militię proceres istis decędere castris Te tamen ecce uolunt: illis parere necesse est. Ergo tuos tecum tollens, seu uis Sicelechum, Seu uis ipsa meę retro pete moenia Gethę, Vt tandem cessent nostrę mala murmura turmę." Hic quoque Dauidi deus affuit. Inde reuerti Iussus quippe fuit, ne gentis signa prophanę Sponte sequens populumque sacris rituque fidelem Cognatumque sibi contra stans impius esset. Dauid recessit Exurgens igitur supremę tempore noctis, Excitat ipse suam et secum iubet ire cohortem, Atque ubi adhuc dubię clarere crepuscula lucis Coepissent, properant illis excedere castris Dux Dauid iuuenumque manus retroque petentes Arua Palestinę, subeunt regionis et oras. Ast Achis regis directis cursibus agmen Iezrahelitanos, hostilia terga secutum, Accessit campos. Saulis cęssere phalanges Saul uictus Dilapsosque fuga Gelboę proxima montis Culmina suscipiunt. Sed uictrix turma secuta Ardenterque premens, illos euertere contis Coeperat, hos gladiis aliosque ferire sagittis. Sternuntur passim, colles clamore resultant Armorumque sono, cruor effluit undique riuis. Inde globum Saulis legio pilata feroci Impete perrumpunt. Contra stetit acer in armis Ionathas occiditur Et Dauidis amor Ionathas: conuersus in hostem Se tegit ingenti clypeo simul et rotat ensem. Mox tamen hostili circumdatus ille corona, Corruit accepto transfixa per ilia ferro. Infelix iuuenis moriens Dauida uocabat, Absentem Dauida suum. De morte doloris Nil habiturus erat, saluum si posset amicum Ante uidere oculis quam tristi cędere fato. Iuxta illum fratres, genitus prius Aminadabus. Posterius Melchis cęsi fugere sub umbras. Saul Et Saul ipse pater, lethali saucius ictu, Dum fugit, armigerum rogat ipsum, uulnere uulnus Accumulet ferro, ne uiuum colligat hostis Coniiciatque ferox in turpia uincula captum. Id tamen et iussus timuit committere seruus. Ille morę impatiens, conuersę protinus hastę Incubuit. Sed dum misere superincubat, alter Accessit fugiens et adhuc in carne morantem Cunctantemque animam repetito propulit ictu, Obstrictus regis precibus. Mox armiger ille, Mortis heri consors fieri quum uellet, et ipse, Ipse suum aduersa transegit cuspide corpus Seruorum amor in dominos Atque comes illi nigrum descendit ad Orcum. Talis erat Gracchi Philocrates (uera Latini Si referunt fasti), tanto quoque nomine dignus. Pandarus ille etiam talis, quo Cassius usus Dicitur, Augusti quum uictus uincla timeret. Ambo isti dominis uitam rapuere rogati, Ne raperet uiuos inimici sęua potestas Atque infensa manus. Sua mox in uiscera ferrum Condunt nollentes illis superesse peremptis. Magna hęc seruorum pietas, sed maius amoris Armigeri specimen: ne regis sanguine dextram Polluat, illius tunc iussa facessere cauit, Nec tamen extincto uoluit uixisse superstes. nota Siqua autem talem nobis contingere casum Fors dabit, affectus iusta ratione regendus Tunc erit arcendęque manus a cęde nefanda, Quam lex sancta uetat. Sed nec permittitur ulli In sua fata suis uiolenter uiribus uti. Nonne etiam maior uirtus et fortior illa est, Vincere quę mauult durissima quęque ferendo, Quam quicquam metuens ignauam arcessere mortem? Illa dies igitur cęsorum corpora uidit Israhelitarum misereque iacentia passim Per siluas, per plana soli perque inuia saxa. Quo Saul ipse loco, Saulis simul armiger illo Conciderant. Alio iacuere cadauera campo Natorum, moriensque suam spectare nequiuit Prolem Cisides, seruo comitatus obiuit. Deuictum Saulem quum nuncia fama referret, Incessit populos terror: fugit accola uallis Et qui Iordanis seruabant proxima ripis Oppida desertis subita formidine mortis Effugere procul. Vacuas ingreditur urbes Victrix turba uirum et coepit dominarier illis. Ergo Palestinę concessit subdita genti Iudei pars magna soli: castella fragosis Collibus imposita et latis circumdata fossis Moenia, frugiferę ualles et pascua rura Quique fluunt sparsis riuatim fontibus horti Et uario rident florum herbarumque colore. Comparatio Attalicis similes auleis, siue tapetis, Niliacus nobis quę mittit picta Canopus. Talia multa timor uenienti cęsserat hosti, Nullo obstare auso, nec se defendere telis Tutarique armis, quando tot fortia bello Corpora Gelboo cecidisse in monte sciebant. Mane Postera lux radiis nocturnas dispulit umbras, Coeperat et uolucrum uibratus gutture cantus Audiri montisque procul splendescere culmen, Quando Palestinus surgens exercitus omnis, Pręsidio tantum super oppida capta relicto, Nota retro petiit Gelboę culmina rupis Iudeas lecturus opes atque arma iacentum. Illic uisa trium natorum corpora primum Ionathas Cisidę Saulis. Ionatham recubare supino Corpore conspiciunt. Clypeum gladiumque tenebat Tunc etiam infelix ineratque ferocia uultu Exangui gelidosque iacens disiecerat artus. Aminadab Aminadabus erat proiectum in puluere corpus, Sanguine concreto sparsumque cruore cadauer Et capite exciso truncum. Sed cuspide guttur Melchis Fixum Melchis habens genibus contexerat ora Atque iacens modicum sese sinuarat in orbem. Hos armis tunicisque simul spoliare cruentis Primum festinant et corpora nuda relinquunt. Inde alios aliosque petunt tolluntque uiritim Saul Cunctorum exuuias. Saulis mox nacta cadauer Turma ferox, exangue caput diuulsit ab illo Purpureosque tulit misere recubantis amictus Loricamque auro contextam cingulaque auro Fulgida et aurati discinctum tegminis ensem. Truncus nudus erat, modo qui tam lata superbus Regna tenens populos nutu terrebat et urbes. nota O quam stulta hominum dominandi et uana cupido! Viribus hoc opibusque petunt uitęque periclo, Vna simul totum Sauli quod sustulit hora. Sintopolis antea Bethsana Bethsanę murus, cui nunc Sintopolis urbi Est nomen, tenuit suspensa cadauera regis Natorumque eius. Media testudine templi Deus Astharoth Ante deum, quem gentes Astharota uocabant, Regia suffigunt spolia et rem carmine signant. Achis uictor Duceret eximium quum uicto Saule triumphum, Ista suis Achis uictor diis dona dicauit. Iabitę Corpora Iabitę furati nocte tulerunt Ad patriam Iabim (Galada stabat in ora Vrbs Iabis summo sublimis et ardua colle Trans Iordanis aquas). Frondes ramosque cupressi Congessere super suppostoque igne cremarunt. Deinde, pyra extincta, legerunt ossa calenti De cinere atque eadem candentibus erruta prunis Conspicuo posuere loco, quem frondea silua, Quem fons irriguus, quem tellus nobilitabat, Herbarum assiduo gaudens et lęta uirore, Non procul a Iabis muris. Ibi tecta sepulchro Septenos luxere dies: funebris amictus Humentesque oculi, querulo quoque nenia cantu Indubitata dabant non parui signa doloris. Dauid reuersus Sicelechum Dauidem interea Dauidiademque cohortem Tertia lux tandem Sicelechi reddidit agro. Abductis uastam uiderunt ciuibus urbem Incensamque igni. Paulo ante inuaserat illam Amalechitarum sumptis gens fortis in armis Prędatrixque simul longisque assueta rapinis. Seruarat fuga sola uiros. Pueri atque puellę, Vxores matresque uirum sub uincla coactę Hostis in arbitrium sese cęssisse uidebant. Heu miserę natos linquentes atque maritos Atque patres, manibus plangebant pectora duris, Nec cessant laniare comas, nec carpere uultus Sanguine foedatos, undanti lumina fletu Et lachrymis implere sinus et spargere tristes Cum gemitu uoces longi uariique ululatus. Quumque sonos rupes uicini montis eosdem Redderet obiectu saxorum culminis alti, Difficile est dictu, quantum miserabile carmen Exinde humanas surgens ueniebat ad aures. Qui reliqui fuerant, compuncti corda dolore Flebant. Ipse suas fleuit Iesseius heros Vxores, captiuas ambas, Abigailem Achinoenque simul. Tristi plebs acta furore Insultare duci causamque hunc esse malorum Dicere, quod poterat qui pręsens esse saluti, Absens absentes prędam dimiserit hosti Tradideritque simul. Manibus uix temperat amens Cocio, sed fato Dauida tegente quieuit. Dauid Ille ergo indutus sacratum protinus ephot, Aggreditur rogitare deum, possetne repenti Cursu castra sequi latronum ipsosque rapinis Exuere. Vtque sibi cęlestia numina certis Annuere agnouit signis, citat agmina promptus Sexcentena uirum. Quorum pars tertia lassi Vixque iter emensi medium ad Besora fluenta Subsistunt reliquique ducem Dauida sequuntur. Flumine transmisso campos adiere patentes, Quidam Ęgyptius occurit Dauidi Quando uisa uiri, macie confecta suprema, Obuiaque effigies. Miserando pabula gestu Postulat, ore loqui nimium languente nequibat. Tunc data sunt illi caricarum massa, maniplus Passę uuę panisque recens et pocula lymphę. His reuocat uires. Dauidi deinde roganti "Ęgypto genitus sum" dixit "mancipiumque Cuiusdam magni modo principis Amalechitę. Qui nunc cum multis per rura aliena uagatus, Abduxit prędas, Sicelechum uertit in ignes Atque Palestinos fines populatus abiuit Meque hic ęgrotum properando sponte reliquit. Iamque fame infelix, et non langore peribam Corporis ęgroti. Vestro nunc spiritus omnis Stat meus auxilio, uestro nunc munere uiuo. Tertia nanque dies teritur mihi sedibus istis Quęrenti frustra pariter potumque cibumque. Qui sim, iam nostis. Seu me seruare uelitis, Arbitrii uestri est, seu certę tradere morti." "Nil dubites iam" Dauid ait" modo ducito ad istam Tu nos prędonum turmam. Seruabere liber Iamque ibis quocunque uoles formidinis expers Securusque tui, tibi cęli numina iuro." Hoc duce pergentes superatis collibus ultra Arua Palestinę turmam uidere sedentem Lateque effusam uirides recubare per herbas. Illic esse rati se tutos, uina coronant Indulgentque epulis, conuiuia festa facessunt, Ob prędam lęti. Dauidis turbine magno Dauid uictor Improuisa phalanx medios irrumpit in illos. Strictis res geritur mucronibus. Ampla repenti Cęde repletur humus mensęque thorique cruore Sparguntur passim. Sessorum corpora iuxta Cęsa cadunt, clamorque uirum strepitusque uolantum Vndique telorum, inflicti quoque comminus ictus Crebrescunt magis atque magis, superintonat ęther Et reboant ualles et mons collesque resultant. Exultat uictrix acies latroneque uicto Raptas cogit opes, hominum pecudumque receptos Colligit usque greges. Dauidi est utraque coniux Reddita, multa uirum subito data milia letho. Sola quater centum iuuenum manus ardua scandens Dorsa camellorum, fugeret dum prępete cursu, Euasit tanti manifesta pericula belli. Ibat Dauid ouans, redimitus tempora lauro, Insigni quoque uectus equo, tota agmina circum, Omnes et spoliis et telis hostis onusti. Cumque illis pueri, mulieres atque puellę, Iamdudum captiua manus, nunc libera, tendunt Ad patrium remeare solum (mora nulla), citato Quisque gradu properat propriosque subire penates Solarique suos, ut quos tristauerat atrę Sortis conditio, mutatę gaudia lętos Continuo reddant et palmis plaudere cogant Et suscepta deo iubeant persoluere uota. Atque ubi peruentum est propius Besora fluenta, Bis centena cohors, illis quę fessa resedit In ripis, uisum surgens Dauida salutat Seque illi penitus coniungit. Cętera turba, Non omnis, sed uexat amor quos ęris habendi. Reclamant. "Dabimus nihil his" dixere "bonorum, Quę uehimus! Quoniam quos nunc absentia pugnę Fecerat exortes, nostrę quoque iura rapinę Nequaquam cędi decet his. Vxoribus ergo Contenti et natis acceptis, cętera nobis, Nostrorum capitum discrimine parta, relinquant." Dauidis iudicium Haud ita Iesseidę uisum, cui cura tuendę Fraternę pietatis erat. "Victoria." dixit Hęc modo diuino nobis collata fauore est, Nec magis ipse deus uobis fauisse uidetur, Qui magnis animis nixi pugnastis in hostem, Quam quos inuitos casus residere coegit Imperiumue ducis. Quum sic euenerit, ergo Ęque participes prędę debere tuentes Impedimenta uiros iubeo casuque relictos, Vt qui mortiferę subeunt discrimina pugnę." Ex hac ista die lex est seruata perennis Militibus sociisque simul tractantibus arma. Altera lux omnes Sicelecha sistit in urbe Et uirides palmas et laurea serta gerentes. Dauidis laus Dauidi laudes gratesque a ciuibus actę, Dauidis nomen iuuenesque senesque canebant Per fora perque domos, per compita cuncta uiarum: Solum hunc inuictum, quo sospite nullius arma, Nullius insidias metuant, sed iam omnia sperent Ad uotum fluxura sibi iocundaque semper. His aliisque simul celebrabant undique uerbis Virtutem animumque ducis. Tamen ipse suorum Gestorum laudem cęli terręque potenti Attribuit domino semper gratesque peregit. Diuersisque locis quum munera mitteret, inquit: "Ista deus nobis indulsit, non mea uirtus, Quę uobis mittenda quidem curauimus ipsi, Vt uos thure sacro pecudumque cruore litantes Pro bene re gesta grates referatis eidem." Porro urbes, quas ipse suis donasse refertur Vrbes quibus Dauid misit dona Muneribus, sunt hę: diuum domus inclyta Bethel, Sublimis Ramoth, muris firmissima Gether, Aroer, assiduis Arnon quam circuit undis, Contemptrix lethi Sephamot consorsque doloris Esthama sępe grauis, mercatrix improba Rachal, Inde dei metuens Hierameli, ęraria Ceni. Nobilis Asa lacu, sita montis uertice Rama, Se peccasse dolens Athac Hebronque iugalis Et magico infamis cantu, loca denique cuncta, Cum quibus hospitii Dauidi iura fuere Et quę iam sancto Solymarum subdita regno, Submissa uitale iugum ceruice ferebant, Falsorum contemnendo simulachra deorum, Suscepto ueri uenerandi numinis usu Moreque sacrorum. Iam tertia coeperat orbem Illustrare dies Dauide a cęde reuerso Nuncius cladis Israhelitanę Amalechitarum, quum tristis nuncius illi (O quam festino turbantur gaudia luctu!) Aduenit memorans Gelboi funera belli Innumerasque neces magno certamine plebis Iam dudum uictę, Saulis quoque regis acerbam Et Ionathę sęuam per plurima uulnera mortem. Horum de casu quęsitus plura duorum "Ecce fugam capiens" inquit "per deuia saxa Montanę rupis, regem tunc forte iacentem Offendi proprio transfixum pectora ferro. Viuus adhuc altosque ciens sub corde dolores, Vt me uidit, ait: 'Sic te sors temporis huius, Quisquis es, eripiat capitis uitęque periclo Dissimilemque meę pręstent pia fata quietem, Hanc mihi luctantem pellas de corpore uitam Protinus ense tuo, quo mortis morte dolores Ocyus excedant. Animam miseratus anhellam Solue suis uinclis, da iam requiescere lassę'. Percussi iugulum, fateor. Tunc protinus ipse Liquit humi exanimes discedens spiritus artus. Iamque propinquabat fugientum terga sequendo Turma ferox, rapui regis diadema decorum Armillamque simul rapidoque euadere cursu Contendi, euasi, Sicelechi tecta petiui, Tale tibi ut referam facinus, dux inclyte Dauid. Vtque fidem pręstes, uideas si dextera Saulis Hoc insigne tulit, uel si capitis uenerandi Hoc gestamen erat." Deprompsit talia dicens Dauid Saulis necem dolens Armillam auro contextam gemmisque coronam. His uisis stupuit Dauid motusque dolore, More suę gentis manibus discindere coepit Vestes ipse suas. Hoc ipsum cętera turba Tunc imitata, sinus pariter lacerare fluentes, Flebilibus lamenta modis componere, corde Suspirare graui, lachrymis perfundere uultus, Nil toto gustare die Ionathęque dolendo Cisidęque uicem, casus clademque nefandam Israhelitarum, populi plebisque ruinas. Deterso fletu Dauid sublata parumper Ora hominem uersus flexit cuiasque rogauit Ille foret, tam dira sibi qui nunciat acta. "Externi generis sum," rettulit "Amalechita Dauid ad cladis nuncium De genitore satus, uestratia castra secutus." Dauid ait: "Quare diuino chrismate sacrum Extenta uiolare manu ferroque ferire Ausus es, o nimium, nimium temerarie? Non te Regia maiestas, non nominis, impie, splendor Retraxit monuitque manus frenare proteruas? Hiccine honos nostris debetur regibus olim, Vt quos ipse deus plebi populisque regendis Pręficit, inflicto premat illos uulnere seruus?" His dictis miles ferratę cuspidis ictu Perforat illius costas Dauide iubente. Corruit ictus humi, fluxit de uulnere sanguis Vitalisque uigor pariter cum sanguine fugit. Iesseides super extentum tellure cadauer Exanimesque artus astans "Tua crimina" dixit "Ecce caput pressere tuum, quum tu ipse locutus Te contra fueris, coram confessus iniquum Atque immane scelus, sacro perfusa liquore Membra perisse tua, seruorum pessime, dextra." Mox inde auersus, Ionathę Saulisque cruenta Secum fata dolens tales dabat ore querelas: Dauidis lamenta "Heu generis miseranda mei fortuna! Feroces Robustique uiri, Iudeę fortia bello Corpora, conflictu perierunt cuncta sub uno In cliuis, Gelboa, tuis. Quid agetis inertes, Quid turba imbellis regi ducibusque superstes? Quis tua, ne rapiant hostes, pecuaria post hęc Defendet? Quis deinde tuos tibi proteget agros, Hos inimica manus ne uastet? Denique muros Quis fidens animi tutabitur, omnibus una Fortibus amissis et dira cęde peremptis? In quos Achis atrox grassatus, sanguine nostros Impleuit colles et siluas ossibus altas. Proh, Gelboa nocens, nec ros, nec fertilis imber In tua dorsa pluant, siccentur amoena uireta, Arescant herbę, desit quod rusticus olim Colligat et prono quod grex detondeat ore! In te strata iacent Saulis sublimia membra Vili humilique loco, ueluti de plebe prophana Vnus et ipse foret, qui dudum insignia regni, Sceptra manu gessit, sancto sacratus oliuo. In te procubuit Ionathas quoque, regia proles, Victor et ipse uirum. Ionatha charissime, quo te Prosequar affatu? Quali lamenta mouebo Ore miser? Quanto referam tua funera fletu? Cuncta simul periere mihi solatia tecum. Tu mihi in aduersis requies, dulcedo secundis, Spes dubiis fueras, in magnis sępe periclis Tu uitę tutella meę, tu causa salutis. Nunc sine te nil dulce mihi: moerore replebor, Quo me cunque feram. Sed si tua scilicet una Mors mihi perpetuos fuit allatura dolores, Quanto flenda magis tantis comitata tuorum Funeribus fatoque patris populique ruina? Talia, fama, sile! Getheam nullus ad urbem Cladis rumor eat, dispendia nesciat ista Ora Palestinę terrę, non Ascalon istud Audiat ipse nefas, nostrorum sorte malorum Infensus semper nobis ne gaudeat hostis! Quis tamen ista teget? Nullus patet angulus orbis, Qui non plenus erit tam diri murmure belli, Tam grauis erumnę tristi moestoque relatu Barbaricis etiam populis gentique ferinę. Me si tantarum capient obliuia rerum, Nulla tamen Ionathę nomen mihi subtrahet ętas, Non robur iuuenile uigens, non ęgra senectus. Quumque uolet nexus mors soluere corporis huius Infernosque uidere locos me iusserit, illic Tunc primum, Ionathas noster qua sede moratur, Inquiram daboque amplexus atque oscula, siquid Tale dari poterit iam carne carentibus umbris. Illi me comitem, quoquo se uerterit idem, Pręstabo laterique latus sociabitur omni Tempore, collatis ultro citroque fruemur Dulcibus alloquiis, donec felicius ęuum Ętherii pietate patris traducere nobis Translatis supera cęli continget in aula, Angelicis ubi iuncta choris humana propago Diuino felix uisu semperque beata Fiet et in nullo claudet sua gaudia sęclo." Talia iactando, manantia lumina fletu Nunc demittit humi, nunc alta ad sydera tollit, Comparatio Nunc uertit circum. Veluti qui uulnere lęsus Lethali dubię cupit omnia pharmaca uitę Impendisse simul, medicos perquirit et omnes Poscit opem, sic se uoluendo Dauid agebat, Nullo ęgram curare ualens medicamine mentem.