CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 177059 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/177059.

Nodus 177059 in documento kunic-r-epigr.xml


20. In funere Caroli Noceti Societatis Jesu. Carole, nec Pharias possum tibi ponere moles, Viva nec artifici marmora sculpta manu. Quod possum ac tenuis patitur fortuna poëtae, Versibus haec pono condita busta meis, Busta, quibus moestae sedeant hinc Iris et illinc Aurora algentis visa sub axe poli. In medio, coelum ac terras quae dispicit, auri Ingenio et memori mente valens Sophia. Virtutes almae circumstent: prima sepulcri Frons gerat haec udis verba legenda genis: ''Carolus ingenio, doctrina, moribus aureis, Par, quos prisca olim saecla tulere, viris''.