CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1767778 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1767778.

Nodus 1767778 in documento marul-mar-dauid.xml


Lib. IIII Vrbs Ceilla Interea muros, turres et tecta Ceillę Turba Palestinę subsidens Marte premebat. Audiit hoc Dauid nec mente quiescere quiuit, Vt, quos ipse suis toties deuicerat armis, Oppugnare tribus hi pergant oppida Iudę, In quibus una fuit urbs nobilis ista Ceilla, Consuluitque deum, nunquid succurrere fessis Auxilioque iuuare pios se uellet. Amica Persensit responsa dari. Tamen arma iuuentus Sat fore si Saulis possint uitare fremebant, Nedum bello alias pugnaque lacessere gentes Vt satis esse queant. Sed contra talia Dauid Dauid ad suos "Quid timidi musatis?" ait "Victoria uobis Promissis firmata dei est, cui terra polusque Obsequium pręstant, diuisis ęquoris undis Qui siccum monstrauit iter populumque fidelem Inter terribiles adaperto tramite fluctus Eduxit tutaque potens regione locauit. Hostiles autem currus aciemque secutam Obruit effusis laxati gurgitis undis. Contulit hanc nostris patribus deus ipse salutem, Non uis ulla uirum, non multę copia gentis. Et dubitatis adhuc illius fidere uerbis, Qui nunquam fallit, cuius ualet omnia uirtus? En iterum responsa petam, quo certius istud, Non mente ancipiti, quod diximus, accipiatis. Indue sacrati niueum uelaminis ephot, Vt rursum consulta petas rursumque preceris, Abiathare, deum, quo nostris mensque fidesque Confirmata magis iam gentis castra prophanę Inuasisse uelit cupiantque leuare Ceillam Obsidione graui et tanto seruare periclo. Consuluisse semel nostrum fuit istud utrique, Abiathare, satis, dubię succurrere plebi Est opus, ignauum pellant ut corda timorem Vulgatisque iterum redeant audacia fatis." Quęritur ergo iterum, quę sit sententia magni Immensique dei super hoc molimine rerum, Et primę similis uox est audita secunda: "Vade, Palestinos prompto certamine, Dauid, Aggredere et muros pauidę defende Ceillę! Nil dubita: nostro protectus numine uinces." Dauid liberat Ceillam obsidione Pollicitis animi succensi talibus, arma Expediunt cunctique simul Dauida sequuntur. Moxque Palestinas aggressi Marte cohortes Fundunt atque fugant, fugientum terga uerutis Transfigunt crebrisque secant simul ictibus ensis. Et fragor et clamor, gemitus, formido, tumultus Hic illic sonitu uario miscetur in unum. Ante omnes Dauid Getheo uulnera ferro Ingeminat: nunc hunc, nunc illum sternit oberrans. Militis atque ducis peragebat munia, forti Tractans arma manu uitansque pericla sagaci Consilio segnesque suis hortatibus urgens. Hostibus euersis rediit portasque Ceillę Ingressus magno seruatę plebis et urbis Excipitur plausu lętusque hac sede quieuit. Tantę autem laudis uacuas uaga fama per auras Spargitur et Saulem peruenit ad usque tyrannum. Saul in Dauidem Ex hoc ille ratus sibi iam Dauide potiri Esse datum dixit: "Cauea capietur in illa Iam male tutus aper. Laqueis nunc, improbe Dauid, Impediere meis: inclusus moenibus istis Iam nusquam effugies. Tanti uictoria stabit Ista tibi, ut malles pugna superatus abisse Quam sedisse loco, de quo proieceris hostem." Extemplo acciri toto iubet agmina regno, Vt quisquis ferre arma potest, mora nulla, secutus Iussa ducis, properet circumdare lata Ceillę Moenia, Dauidi nullum prębere latenti Effugium pariterque suis intendere captis Vincula militibus, subeant durissima turpis Vt iuga seruitii, tanto ductore perempto. Has tantas talesque minas tantosque paratus Persensit Dauid, propriis neque uiribus ausus Fidere, diuinos monitus inquirere coepit Supplex cum sacro sic orans Abiatharo: Dauid ad deum "Summe deus, quem mente colo, cui blandior uni Sępe tuum celebrans iterato carmine numen, Sępe tuas onerans cęsis animalibus aras, Da seruo responsa tuo, maneamne Ceillę An fugiam, totis quoniam modo uiribus illam Oppugnare parat fractisque euertere muris Rex Saul iratus nostroque infensus honori." Tunc delapsa polo mortales contigit aures Vox diuina monens: "Terra decedere ab ista Ne tardes, Dauid. Si manseris, ipse Ceillam Obsidione premet Cisides, te simul illi Offeret infidę captum uis impia gentis." Ergo discedens illinc Iesseius heros Sexcentis comitatus abit belloque probatis Militibus, loca sola uagus collesque supinos Aruaque nota feris incerta sede peragrat Auia quęque petens, nequando uiribus impar Ingenti occurrat Saulis ualidęque cateruę. Quumque illum dumeta procul Ziphea tenerent, Ionathas ad Dauidem Aduenit Ionathas et sic solatur amicum: "Ne dubita, Dauid! Diuino numine tectus Eripiere malis uitęque pericula uinces. Te manet eximium regni diadema superbi Israhelitarum. Ionathas tibi honore secundus Tunc erit iste tuus, si uiuet." Dixit, et ipse Dicta hilari Dauid firmauit protinus ore Dauid respondet Amplexusque illum "Regno mihi charior" inquit "Semper eris. Nihil orbis habet, quod Dauid amori Scit pręferre tuo, cunctis tu dulcior unus Deliciis. Sine te (mihi crede) et uiuere acerbum Et regnare foret. Quoties te cernere nostris Concessum est oculis, quoties affarier ori. Perpetuę labor iste fugę releuatur et ipsa, Ipsa meam cessant terrere pericula mentem." Talibus alloquiis inter se mutua iungunt Oscula et inuitos digressus separat. Ibat Suspirans Ionathas, flens Dauid mansit in illo, Quo sese iunxere, loco, pręsentia quippe Ambos reddebat lętos, absentia moestos. Ziphei Prodidit interea gens impia Zipheorum Dauidis latebras Sauli, "Rex inclyte," dicunt "En nostris sedere locis Dauidque cohorsque, En iuga summa tenent nemorosę rupis Achilę. Illo si totum pariter conuerteris agmen, In manibus tunc illa tuis tibi tradere castra Spondemus, capto quo iam Dauide quiescas." Hęc postquam promissa, suis ęqualia uotis, Saul Rex Saul audisset, lęto sic rettulit ore: "Summas, Ziphei, uestro pro munere grates Non ingratus ago uobis, habeo quoque summas, Quod tam solicito mea uota fauore iuuatis. Ite modo, quocunque solo consederit ille, Inspicite, ut certum quum norim, protinus illo Accelerem et totum circumdem milite campum, Nequa fugę clausis pateat uia. Condere si se Sub tellure uolent, scrutabor uiscera terrę. Inferius trusi Stygia si sede latebunt, Erruet inde illos animi solertia nostri." Illi ergo patrias repetito tramite sedes Contendunt regisque feri mandata facessunt. Tunc autem Dauida ducem fidamque cohortem Maonis deserta Post Iesimutheos fines deserta Maonis, Altorum nemorum generosi montis, habebant. Id referunt regi post explorata reuersi Ziphei loca multa quidem regionis opimę. Rex uero subito collecto milite campos Transgressus, montem peruenit ad usque Maonem Instructaque acie coepit conscendere collem, Ipsum cum sociis qui tunc Dauida tenebat. Cui iam nulla fugę fuerat uia, nulla salutis Spes nisi quam solam diuino fretus habebat Auxilio. Quare geminas ad sydera palmas Sustulit et tali numen cum uoce precatur: Dauid ad deum "Maxime terrarum rector cęlique profundi, Ad te confugio, te uoto supplice posco. Insontem defende, precor. Quam Saulis iniquo Sępe premar bello, nosti. Nunc ecce propinquat, Enecet ut captos crudelis meque meosque. A tam pręsenti tu nos tueare periclo! Illa tuum toties quę texit dextera seruum, Nunc potius cunctata nihil nos liberet isto Ciuili exitio. Nam multo est durius armis Cognatę gentis quam externo Marte perire." Vix hęc ędiderat, quum Saulica substitit ala Colleque dimisso retro cęssere phalanges Comparatio Haud secus ac puppes, quę uentis uela secundis Plena dabant, uersis repetunt mox ęquora proris Iam sulcata suis aduersa flante procella. Saul Cisides etenim montanum scandere culmen Dum properat, subitus perculsit nuncius aures: Arua Palestino uastari milite regni Tota sui, uillas incendi, rura colonis Priuari pecudumque greges armentaque uerti In prędam, magnis turbari cuncta rapinis. Vocibus his excitus abit tutumque reliquit Iesseiden comitesque simul, diuina repente Quos omnes tali seruauit gratia casu. Ipse deo grates egit pro munere Dauid Petra diuidens dicta Et soluit sua uota libens. Locus inde salutis Disiungentis habet felicia nomina Petrę, Rex Superum miserans quoniam disiunxit utrosque: Istos, ne pereant, illos, ne sanguine fratrum Inficiant dextras atque hoc se crimine damnent. Ergo nocere tibi nequando possit iniquus, Iustitiam serua, recti ne desere callem, In solo spem pone deo. Si firmus in isto Stabis proposito, summa repleberis olim Lętitia multumque malos tolerasse iuuabit. Quum Petra e cęlo tandem descenderit illa Discernens mites agnos hedosque petulcos Hosque uocans sursum, quo iam cęlestia carpant Pabula et ęternę degustent gaudia uitę, Ast illos sceleris conuictos atque prophanę Mentis damnatos ad Tartara tristia trudens, Acribus ut pensent commissa piacula poenis. Post hęc Iesseides liquit deserta Maonis, Cum sociis rapidum per plana et pascua gressum Engadi Ad loca tuta ferens Engadi, balsama raro Hic ubi odore fragrant et acuta cuspide lignis Incisis manant diuini unguenta liquoris. Iamque Palestinis tota regione fugatis Rex Saul et pręda depulso ex hoste redempta Quęsitum Dauida redit tria milia secum Israhelitarum bello non segnia ducens. Engadi penetrat, montana atque auia quęque Scrutatur uallesque cauas saltusque profundos Ęriasque simul rupes. Tunc forte grauatus Pleno uentre, cauum solus diuertit in antrum Exonerare uolens digestę pondera coenę. Ante illum fugiens speluncam Dauid eandem Intrarat tacitusque sua cum plebe sedebat. De tenebris speculata uirum magis intima turba, Protinus ad patulas Dauidis murmurat aures, Pressa illi sed uoce loquens humilique susurro: "Ecce dies uenit uatum promissa relatu Responsisque dei. Vis, Dauid, protinus istum Tradamus letho, quem solum sanguinis urget Tanta sitis nostri nullo unquam crimine lęsum? Nunc, nunc nos omni solui permitte periclo Hosteque sublato tibi debita sceptra rependi." Dauid non permisit lędi Saulem sibi infensum Irruere in regem stricto mucrone paratos Iesseides uetuit dicens: "Scelus istud abesto Hac a mente procul, diuino chrismate inunctum Vt iubeam uiolare uirum. Vos ponite tela Et cohibete manus! Sortem concedite nostram Fatis ire suis. Cessabunt ista pericla, Quum uolet ipse deus. Nobis quoque sceptra dabuntur." Sic ait et tacitus suspensis passibus ibat Ad regem iam iamque manens post terga sedentis Illius apprensam clamidis disecuit oram. Et Saul ignarus facti tenebrosa relinquens Antra suos adiit coeptamque per ardua tendit Ire uiam furiis ardens stimulatus et ira In Dauida ducem nec adhuc infensus in illum Infestusque minus. Post regem Dauid et ipse Cum sociis latebras exit properanter opacas Et cito pręrupti superat latera ardua montis, Vnde inimica queat sublimior ipse tueri Agmina et irati regis lenire ferocem Elatumque animum submissę uoce loquellę. Ergo illum intento gradiens clamore uocauit Atque ex aduerso spectantem pronus adorans Dauid ad Saulem Blandius affatur: "Quid me, rex magne, benignam Dans delatorum uerbis mendacibus aurem, Persequeris censesque tuum tam credulus hostem? Proptereaque meę laqueos intendere uitę, Heu, nunquam cessas et aperto quęrere bello, Me miserum ut perimas, cui dudum certa potestas Te data perdendi fuerat, sed sanguine dextram Hanc scelerare tuo et tantum committere crimen Nec uolo nec uolui. satis est potuisse uideri. Aspice, sitne tuę decisa hęc fimbria uestis. Quam mea nunc elata manus tibi monstrat et offert. Ac perpende simul, siquid molitur iniquum, Siquid agit prauum tuus hic post talia seruus. Quem tu quam iustis disperdere niteris armis. Is qui cuncta uidet. Superum rex, ipse uidebit. Ipse boreę mentis tutor uindexque malignę." Saul Obstupuit mutilata uidens sua tegmina limbo Cisides animumque pium miratur in illo, Insidiatori potuit qui parcere uitę Ipse suę, iustam tanto quum posset ab hoste Expetiisse necem seque excussisse periclo. Hinc uictus pietate uiri certantis honestis Contra arma officiis, postremo nullius unquam Offensę memoris, sed et indulgere parati Illis omne bonum, per quos non digna recępit. Saul ad Dauidem Hęc responsa dabat: "Fateor, mitissime Dauid, Immerito tibi me commotum. Tu autor honoris Sępe mei nostrique simul tu gloria regni. Hostis ego ipse tuus. Fateor me mente proterua Ingrataque tuo nimis invidisse decori. Et siquando dolos timui, nunc certa fidelis Constantisque animi nos erga signa dedisti. Ecquisnam quandoque sibi fera bella mouentem Non periisse semel mauult quam uiuere semper? Pro tanta pietate deus tibi pręmia digna Conferat accipiatque preces et uota secundet. Sed quum etiam regni tibi sit cęssurus habenas Imperiique uices, ut plebs populusque loquuntur Vtque canunt uates, hęc pacis foedera sunto: Numina sancta uolo iures mihi, germina nostrę Gentis ne tollas et stirpem in sęcula serues." Dauid Annuit huic pacto Dauid. Mox pace peracta Ipse cohorsque hilares Engadi plana relinquunt Munitosque adeunt naturę munere colles. Cumque sua Solymas Cisides gente petiuit. Samuel moritur Interea Samuel uates Helcanius ęger Deposuit fragilem carnis mortalis amictum. Exanimes artus patrio clausere sepulchro Turba Levitarum tristis Ramatheaque plebes. Stabant ingenti confixi corda dolore Et lachrymis perfusi oculos, lamenta sonoro Edebant gemitu pro tanti morte prophetę. Vtque etiam pręsens et postera nosceret ętas, In quibus ossa locis illius tecta iacerent, Marmoream scalptis ornarunt uersibus urnam: Epitaphium "Hic situs est Samuel, uenturę conscia sortis Cuius lingua fuit, sacer ordo, candida uita." Dauid Tunc autem Dauid castro uicina Pharano Arua tenens didicit Nabalis ouilia lana Expoliata sua seruis tondentibus illa Mons Carmelus In caulis, Carmele, tuis, qui proximus urbi Chebronę insurgens magno petis ęthera dorso Palmiferumque caput sub cęli nubila condis. Nabal diues Iste Maonis erat Nabal ditissimus urbis, Pręter opes alias fuerant cui mille capellę, Grex ouium triplo maior, nec paruus equarum Atque boum numerus. Sed tantum mentis egenus Ipse fuit, quantum fortunę rebus abundans. Ingenio durus, teter, cerebrosus et asper, Moribus incultis et in omni sordidus actu. Huius lęta sedens olim prope pascua Dauid Quadrupedes tutatus erat. Custode sub ipso Non armenta latro tetigit, non Martius ullas Carpsit oues lupus, et pecudes quot pastor agebat In dumos iubare exorto, tot deinde reuertens Intra septa domus iam Sole cadente locabat. Dauid Iesseides ideo tali sibi munere uinctum Nabalem petiit modici subsidia uictus. Qui missi fuerant, illi mandata fideli Dauidis nuncii ad Nabalem Ore recensentes dixerunt: "Optime Nabal, Teque tuamque domum notus certamine Dauid Dux noster saluere iubet mittitque rogatum, Dum pręstas operam tonsurę lętus ouili Festaque concelebras epulis conuiuia raris, De tantis opibus, tibi quas diuina fauendo Indulsit pietas, aliquid digneris amico Impartire tuo, cui per deserta uaganti Deficere humanę iam coepit copia frugis, Ille tuas defendit oues, dum castra teneret Istis fixa locis quondam. Non defuit hedus De gregibus, non agna tuis; pecuaria nemo Diripere est ausus nec furto abducere. Miles Innocuas tenuit, te non offendere iussus, Ipse manus et quę tua sunt intacta reliquit. His illum obsequiis siquid meruisse fateris, nota Nunc quocunque libet dono testare. Merenti Nam scis esse nefas si gratia nulla repensa est. Profuit ille tuis et adhuc prodesse paratus Est rebus. Tali quid te tribuisse pigebit? Mittas magna licet, maius referetur ab ipso, Hebrei quem sceptra manent insignia regni, Si non uana sacri pandunt responsa prophetę." Talia dicentes transuerso lumine Nabal nota Spectabat tacitus. Neque enim cum mente quieta, Siquid eum poscas, potis est consistere auarus. Has igitur fudit turbato pectore uoces: Nabal respondet "Quid mihi cum nato Iessei? Scilicet illo Huc fugiente pecus tutum fuit. Ergo uerentur Prędones seruum, qui nunc deserta peragrat Et pauidus domino quęrit latitare relicto. Ergo alimenta meis tollam tonsoribus, illum Vt pascam, atque homines, quorum nec nomina norim, Nec genus aut patriam, saturem modo carnibus istis, Quas nostris iussi pueris famulisque parari? Regnabit, dicunt, Dauid. Sed dicite: Nabal, Progenies magni (si nescis) clara Calephi, Vt regnes optat felicius et sua cesses Appetere esuriens." Hęc fatus compulit illos Nullo donatos ingratus munere abire. Ast ubi se uidit despectum probraque passum Mordacisque gulę conuitia Dauid ab illo, Cui bona contulerat, quem sumptis texerat armis, Extemplo iratus decreuit sumere tristes, Sed forsan meritas pro tanto crimine poenas. Feruidus ira igitur tacuit. Mox ore soluto Ad socios conuersus ait: "Fidissima nostrę Dauid in Nabalem ingratum Robora militię, quo munere uestra rependit Obsequia ingratus Nabal, iam cernitis omnes. Ecce preces nostras despexit et ore procaci Vos uestrumque ducem carpsit temerarius ille Haud minus audenter quam si uilissima cuncti Mancipia essemus seu quicquam uilius illis: Non noti uirtute uiri, non hoste timendi Iam toties uicto. Qui simus, nouerit ille Per sceleris poenas. Nostro delebere, Nabal, Quos temnis, ferro. Dirę petulantia linguę Et tua tota domus tecum subuersa peribit Et pecus omne simul." Post hęc accingit acuto Ense latus reliquosque iubet iam tela parare Seque sequi, scelus ingrati ut castiget, euntem. Turba quater centena virum sua terga secuta est, Omnes instructi ad pugnam et certare parati, Bis quoque centenis ad castra tuenda relictis. Interea quidam Nabalis forte bubulcus Vxori ipsius rem defert, qualiter ille In Dauida ducem iactarit probra, ministris Illius insultans paucasque petentibus escas Vt dederit celerem tumido clamore repulsam. Inde, nisi ipsa nihil prorsus cunctata sagaci Consilio occurrat, speret domuique uiroque Et magnam cunctis unius crimine cladem. Abigail Nabalis uxor Abigail fuerat mulieri nomen. Honestas Et pudor et placidę tranquilla modestia mentis Eius erant comites, oris quoque iuncta decori Plurima facundę fulgebat gratia linguę. Ergo maritalis manifesta insania facti Angere cordatę mulieris pectora coepit. Illo inconsulto cum multis obuia donis Dauidi ire parat. Pueros pręcedere iussit, Ipsa sedens dorso post illos ibat aselli. Dona fuere quidem raptim pro tempore sumpta: Bis centena Ceres, Cereris cum panibus utres Hyrcini gemini Baccheo munere pleni, Cum uerubus quernis ueruecum corpora quinque Pinguia, iamdudum calidis assata caminis Et totidem satis demensę uasa polentę Vuaque passa simul, centum distincta maniplis, Bis centum massę caricarum. Talia cuncta Ante illam serui Archadicis imposta caballis Festini urgebant, quum montis plana propinqui Iungentes molli cernunt descendere cliuo Armatam iuuenum turmam ductore feroci, Tendentum celeri uelut in certamina cursu. Agnoscunt Dauida ducem. Tunc protinus ipsa Abigail placat Dauidem Desilit Abigail, quo iam ferebatur, asello Et uenerata uirum uenientem prona salutat. Sternitur ante pedes miserando prouida gestu Flebilibusque modis atque illum talibus orat: "Inclyte dux Dauid, Superum qui rege fauente Bella geris gentemque domas idola colentem, Te prostrata rogo, perpendas quam sit iniquum, Vt multi insontes unius crimine stulti Plectantur culpamque luat gens inscia culpę. Illius en ego sum Nabalis flebilis uxor, Dementis stupidique uiri, uecordia cuius Te bene de nobis meritum proscindere uerbis Ausa est indignis. Quid enim non improbus audet Insignisque furor? Famulos quod miseris illi, Nosse ante haud potui atque ingratę audacia mentis Me certe latuit, post factum talia noui. Tunc absens etenim fueram doluique fuisse Absentem, nam tale nihil contingeret olim. Ipsa ego cuncta tuis curassem congrua uotis, Officio poscente tuo. Nam plurima semper, Quum multa exoluam, tibi me debere fatebor. Quicquid habemus enim, nostra est possessio, munus Sed, dux magne, tuum. Tamen est pro munere tanto Facta offensa tibi. Facta est, iam uertere nemo, Ne sit facta, potest. Qui fecit, non bene sanę Mentis erat. Nunc ipsa tuis oransque precansque Aduoluor pedibus. Veniam mihi criminis huius Ancillę concede tuę dignareque dona Accipere hęc oblata tibi, quę nempe fatemur Inferiora tuis in nos, dux optime, factis, Non spernenda tamen, quum nos atque omnia nostra His adiuncta tuos tibi iam seruentur in usus. Quos ita deuinctos retines si perdere pergas, Ipsi cumque ipsis tua iam benefacta peribunt. Sin quoque peccantem intactum dimittere malis Quam punire, magis placidę clęmentia mentis Addita peccanti forsan memorabitur olim Quam prius insonti collatum munus amico. Hoc tibi cum multis commune est, rarius illud, Vt quisquam lęsus iusta se temperet ira Et facile exhibeat ueniam poscentibus. Ergo Adde tuis cumulum tam multis laudibus istum, Vt nihil his desit. Quisquis nunc inuidet, illum Esse tibi infestum iam tandem, credo, pudebit Incipietque tibi mutata mente fauere, Quum per cunctorum te ferri uiderit ora, Non pietate minus quam forti pectore clarum." Protinus ira furens blanda lenita loquella In Dauide fuit. Verborum sensibus ille Ornatuque simul captus formęque decore Placatur. Precibus uenia est concessa petentis Et promissa fides, et lęto munera uultu Cuncta accepta quidem Dauidi, non quia rebus Talibus indiguit, dum per loca sola vagatur Cum tot plebe uirum, sed ne delata refutans Credatur coeptum nondum posuisse rigorem. Atque his astanti respondens Abigaili Dauid ad Abigailem Exhilaratus ait: "Summas ego debeo grates Ętherio primum, qui temperat omnia, regi, Summas deinde tibi. Dedit ille repente profectis Hic hodie ut fieres armatis obuia nobis. Tu dulci eloquio uerbisque potentibus oris Placasti ingentem nostris in cordibus iram, Qua succensus ego petulantis crimina linguę Et nimis ingratę scelerata obliuia mentis In Nabale tuo properabam protinus ultum. Hanc, hanc illius foedassem sanguine dextram! Sed neque solius contentus cęde ruissem In genus omne suum pariter grassanteque ferro Orba domus dominum lugeret, pignora, seruos Et mutas pecudes, catulis, mihi crede, nec ipsis Parcere mentis erat. Tibi nunc ea cuncta remitto, Cedo cuncta tibi. Tali tua munera lege Insuper accipio, si me mea fata sequentur, Vt quandoque tibi sim multo plura daturus. Nunc secura uale, cuius sapientia rara, Pręstans eloquium, mens mitis teque tuosque A tam uicinę reuocauit limine mortis." Hęc ubi dicta, pius conuerso milite Dauid Ad sua castra redit gaudens, quod sanguinis expers Innocuasque manus pacataque tela referret. Ipsa quoque Abigail Carmeli pascua montis Magnorum compos uotorum lęta reuisit.