CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 176266 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/176266.

Nodus 176266 in documento kunic-r-epigr.xml


1473. [1466.] In anum libidinosam. Quid juveni faceres, vetulo quae, Phyllis, amari Gaudes? Inque vicem dicere delicias Atque audire leves et dextrae jungere dextram, Figere et adversis lumina luminibus? Quam te ille in medio succenderet igne juventae, Ipsa qui senii calfacit in glacie! Quod mirans fieri, vereor, ne jam ista libido In truncos etiam proruat ac lapides. proruat ac lapides] seu ut alibi: flagret et in lapides Radelja