CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1758396 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1758396.

Nodus 1758396 in documento zamagna-b-echo.xml


ECHO. Liber secundus. Hactenus et causas Nymphae vocalis et ortus Diximus ignotos; miros evolvere tempus Nunc usus, o Marce, hominumque reperta docere Haud miranda minus: ducit vatem ipsa vocatque Aonas in montes, jugis quos alluit humor Pegaseo de fonte, juvat parere vocanti, Ducentemque sequi. fors et mea sentiet illa Juraque et inventas leges, nec reddere voces, Quo libitum mihi cumque loco, captiva negabit, Ergo ades o facilis; tibi quando hic serviet omnis, Nympha, labor; moresque tuos tuque omnia mecum Munera dic, tandem latebris educta; neque ultra Crudelesve deos aut aerea fata querare, Quod sacro nondum celebrata es carmine vatum, Nondum Pieria Musarum in sede recepta. Hinc aliquis tibi surget honos; nec discolor Iris, Visave hyperborea toties Aurora sub arcto, Ipsa etiam Phoebi soboles, tibi, pulchra , negabunt Se comites: illis quamvis indulsit Apollo Immortale decus, magnumque in carmine nomen. Affusos diae radios ut vitrea lucis Corpora non parili depellunt omnia pacto. Levia sint quamvis, nec non distantia eodem Sint spatio, sint dura aeque, sed praedita forma Diversa; sic pro varia sonus ipse figura Objicis impulsi, nunc est minus aptus ad Echo Formandam, nunc ille magis. quae pandere cuncta. Paullatim incipiam, ne veri nescius erres. Optima forma, cavum quae sese flectit in orbem Undique sic curva, ut medio depressior usque Effugiat puncto: qualem supera alta tuentes Aspicimus caeli nos supra incumbere molem. Namque cavas ut vox illapsa est orbis in oras, Non fluit hac illac in multas didita partes, Omnis at inflexo properat se cogere fundo; Non penitus, sed enim facies ubi concava jussit Objicis. ergo in se collecta, valentior illuc Redditur undoso sua per vestigia calle, Unde prius patulo missa est clamantis ab ore. Nonne vides, solis quanto ille potentior ignis; Collectus qui lente cava transmittitur auras In tenues, alio est, qui plano e corpore vitri Evolat? hic poterit siccas nec adurere frondes Arboris, aut volucrum plumas imbellis: at ille, Si lens magna satis fuerit, per vasta meabit. Roboraque et duro proceras stipite quercus, Involvetque nemus, flammasque ad sidera tollet. Omnia jam fumant late loca; pastor ab alta Miratur specula. quis tanta incendia sylvis Immisit? raptantne iterum Phaëtonta quadrigae, Atque iterum tellus Phoebeo ardescit ab axe? Sic etiam classem, si vera est fama, Latinam Ille Syracosia stantem combussit in acta Arte senex mira. magnam vim scilicet amplo Solis ubi in speculo excepit, cui concava forma; Collectos subito radios, ardentia tela, Vertit in Aeneadum puppes: qui stuppea primum Vincula, et admisso velorum linea texta Corripuere igni. dein et tabulata per alta Perque foros, per transtra, per aërias antennas Diffusi raptim victricibus omnia flammis Depascunt: furit immissis Vulcanus habenis; Ut quondam Haectoreis Roetheo in litore taedis Excitus Argolicas per naves; aurea clamor Astra ferit, gemitusque; supra mors imminet atra Deprensis; via nulla fugae. Nereides imo Attonitae, mutaeque metu se gurgite condunt. Quo tamen et fuerit rectā magis ille cavatam Corporis ad resoni faciem conversus, amicam Qui jacit ad Nympham sonitus; redeuntia verba Audiet hoc melius. quantum processerit extra Ad latera obversus; quamvis sonus aere fertur In liquido tremulos veluti sinuatus in arcus: Tantum etiam distincta minus vox missa redibit, Atque adeo levior. tum plures nempe sonoris Particulae intereunt dispersae hinc inde per auras; Quod non quaeque cavum, resonum quod fingimus, aequo Limite pulsarit curvatas corpus ad oras. Nec sum animi dubius, quid jam foret? illud in ovi Si faciem tendat sese, diversave pandat Crura magisque magisque, ut nullum denique ducta Per spatium coëant. nam qua focus alter in ista Corporis abscessit forma, sonus ipse sequetur Sponte sua; rursumque fugae dare terga coactus Hinc varius vario pro tractu et mole redibit Corporis illius varia. tamen usque cavato Se melius referet, quam pulsus ab objice plano. Nec mihi displiceat reddendae vocis in usum Forma loci, e gemini concursu sicubi muri Angulus existat rectus, sonitumque receptet Crura inter cohibens, ne qua pars avolet ulla. Tum quoque enim tremulis agitatus moribus aër Haud procul excurret spatium diffusus in amplum, Sed, latus ut pepulit quamvis obliquus utrumque Parietis, ulterior quoniam via nulla patescit, Qua laeva dextrave abeat, resonantia retro Fila aget, ac medio, qui recta impegit, amice Additus, impellet majori vulnere sensum. Jungitur hic ergo sonitus, fususque per amplos Nempe minus gyros, trepidat magis, et ferit aures. Aridus ut quando morientibus aestuat herbis Campus, et effosso deducit tramite rores Agricola; hac illac udo pede labitur amnis, Plenior, in latos fuerit quo didita rivos Lympha minus: tum si celeram obstantia saxa Invenit, aut callem supremo in vertice flexum Ad caput; ille redit, patrioque infunditur alveo. Neve roges, cur non, ita vox inclusa, frementem Desinat in bombum? cur non sese orbibus orbes Impediant aliis alii, dum scilicet aurae Multiplici flexu redeunt hinc inde repulsae? Aspice, eum puros late stagnantis aquaï In latices tenuis de caelo labitur imber; Aut vitrei gaudent tranquillo in gurgite ponti Nare per aestatem delphines. naribus illi Emisso e patulis quoties se spargere certant Rore salis; cadit unda frequens et mille cadendo Efficit in gyrum circlos; non secius omnes Qui tamen huc illuc fundunt se ad litoris oram. Quisque suum molitur iter distinctus, et alta, Nexibus implexus miris, super innatat unda. Sic igitur vocis, dum se fert illa per auras Progrediens, aliis alii licet orbibus orbes Occursent; tamen interdum servatque tenorem Quisque suum, appulsu alterius nec frangitur ullo, At subit, et, socia cum se compage revinxit, Alter in alterius gyro, velut annulus, haeret. Quid tibi jam dicam reliquas ex ordine formas, Singula disquirens? satis est si pectore dictum Hoc teneas memori, multos unum utile ad usus. Nempe soni quaecumque potest conjungere forma Diffusos veluti radios, simul illa ciendis Aptior ante alias jucundae est lusibus Echus, Cetera si pariter constent. quare omnia, ventre, Corpora, quae presso in sese fugere cavata Introrsum, planis; quamquam nec corpora plana Laude carent; quibunt majores reddere voces, Distinctasque magis: resoni nam stamina in illis Aëris, ad certam contendunt undique sedem; Atque ita conjunctim referunt sese agmine facto. Nunc ratio tibi certa patet, reparabilis Echo Cur loca tam fugiat, vocem quae vertice acuto Excipiunt, curvoque tument quae turgida dorso Exterius. qualem prae se fert alta figuram Pyramis, aut rapido dejectae fulminis ictu, Dum Jovis ira furit, procera mole cupressi: Qualem etiam astrorumve globi, convexave caeli Templa super; magnis ubi Mulciber aurea tecta Diis posuit, nostris obtutibus invia regna. Scilicet haec sonitum dispergunt corpora, pulsus Nec relegit callem, quo primum venit, eundem. Et quoniam tantum, qui recto perculit ictu Corporis adversam partem, redit; ictaque recto Pertenuis pars esse potest; sonus ipse necesse est, Redditus, at nulli auditus, vanescat in auras. Irrita nam fertur multo pars maxima, flexu Obliquo absiliens; diversaque brachia pandit, Avia et a recto declinat tramite longe, Nec redit, unde abiit. ceu, montis vertice ab alto Cum praeceps cadit unda globum super acta, sub ipsa Qui jaceat, saxo ex abrupto, aut robore factus; Continuo oblique saliens diffunditur humor Ad latera: humescunt cautes aspergine circum, Roscidaque hinc illinc ludunt per gramina guttae. Jamque age, et incepti subeant ne taedia cursus. Hos etiam lustrare sinus juvat; aura secundo Flamine dum Zephyri volucrem per caerula puppim Pellit agens. en ipsa simul comitatur euntes Garrula silvestres Nympha aversata latebras. Sed mihi cur resonat nunc parcior illa? procacem An Zephyrum metuit; qui nunc crispata pererrans Aequora purpureis ludit circumundique pennis? Laeditur heu liquidas ventis turbantibus auras, Aeoliosque pavet fratres; non te, Actias, unum, Quem Nympha infestum sensit; sed quotquot in omni Nascuntur caelo. nam, si de partibus iisdem Aëra ventus agat, queis se vox missa reflectit; Sera quidem, tenuique locum jam debilis ictu Incidit in resonum: sin vero spirat ab axe Adverso, et contra rapit obvia nubila; moti Aëris obstantes per fluctus libera reddi Illa nequit, nisuque cadens vanescit in ipso. Ast, obliqua furit cum vis, transversaque venti; Flectit agitque alias in partes impete vocem Praecipiti, cogitque suo divertere calle: Ergo abit, oppositoque procul de corpore cedit. Praeterea, hic, late quo circumfundimur, aër Cum fluit ac vento correptus fertur oborto; Vix tremere ac socias possunt percellere fibrae Aëriae fibras, et agi vi scilicet illa, Quae sonitum gignat. major vis ingruit ollis, Major causa rapit. quin, si et conceptus ab ictu Sit tremor alternans, caeli dum fluctuat aura Misceturquae aestu, ceu cum vaga caerula Nerei Oceano in magno, Cauris agitantibus aequor, Fervescunt; cessat facile tremor, undaque vocis Frangitur undosi tanta vertigine tractus. Non igitur quisquam tam prudens audeat auctos Hoc suadere tibi; venti nil turbida obesse Misso flabra sono, jussam dum fusus in auris Itve reditve viam liquidis. nam suaserit idem Per medium latitare diem, noctemque per atram Auricomam nobis faciem splendescere solis; Inque suum conversa caput declivia labi Flumina, et hiberno flavescere tempore messem. Nonne vides, laetae cum puppi nauta coronas Imposuit pelago rediens, patriosque penates Vocibus et festo tonitru de more salutat; Aut ubi tute jacis clamorem, flamina caelo Ventorum si forte fremunt, quam fessus, et aeger, Confususque venit sonitus, quo mittitur? illum Abripit, et raptus parili fert impete secum Nempe aër, cogitque suas amittere vires. Non aliam ob causam Nympham hanc habitare putarim Saltibus in placidis, et tutas quaerere valles. Optat enim rapidis loca ventis invia; et, alma Undique cum ridet caelo diffusa sereno Tempestas, silet omnis ager, stat frondibus arbos Immota, et tacito Dryades se in flumine cernunt; Laetior, ac praeter solitum jucundior illa Lascivitque iterans voces, luditque loquentem. An tamen et possit sede in quacumque locari. Cum semel educta est latebris, nostroque reperta Versari arbitrio? quo rerum id foedere fiat, Propositi quando ista fuit pars ultima nostri, Accipe, et haec pariter memori fac mente recondas. Hic labor; hic optem faciles in carmina Musas, Largius et sacro vatum perfundier amne. In tenui cura; at tenuis non gloria, si me Numina respiciant. neque enim fas grandia cuique Tentare, ac tantos laudis contingere honores; Quantos jam retulit, Naturae viscera in ima Primus inaccesso Musis irrumpere calle Ausus, et intacta crines redimire corona, Stayades,

Benedictus Stayus Praesul amplissimus, ac vir omni laude cumulatus; de quo is, quem simul collaudat poëta, Rogerius Boschovicius, in poëmate doctissimo, atque elegantissimo de Solis, ac Lunae defectibus, vere, atque ad rem nostram accommodate: Communis patriae decus, atque aeterna Ragusae Gloria Stayades, pronas cui Pegasus alas Submisit plaudens, quem Pindo eduxit, et alto Abreptum curru per sidera vexit Apollo. Quo mihi curru ipse quoque Boscovichius in sublime abreptus, atque e nostro, qui humi repimus, conspectu ereptus esse videtur; ac visus est jam tum, cum in Elegia quadam, Vindobonae me ignaro typis edita, haec scriberem ... ille Deam (Uraniam) caeli super alta volantem Usque sequens celeri flammeus ingenio, Astrorum positus, ortusque obitusque notavit, Dein cecinit cultis omnia carminibus; Quae Rhodani, ac Tamesis probat accola, maxima rerum Quae probat et cupido lumine Roma legit.

quantosque sinu nutritus in ipso
Uranies, idem Musarum idemque Mathesis Rogerius columen: cujus jam fama vagatur Inclyta per gentes late, quas Tybris, et Ister, Sequanaque, et Rhodanus, Tamesisque potentibus undis Alluit; ac sese quo tantum Epidaurus alumno Jactat, Neutono quantum ipsa Britannia, quantum Gallia Cartesio. cursu non assequar illos; Non, mihi si stabulis pasti in caelestibus acres Dentur equi; tantum spatii qui praepete saltu Transiliunt, specula quantus maris aequor in altum Prospectus per inane patet. quo sidera ad aurea Tenditis illustres animae? quo flectitis una Alipedes? quidquid caelum, circumflua tellus Quidquid habet, vobis notum. in sublime jugales Urgetis nimium rapidos. caligine densa Offundor, quoties in vos languentia mentis Lumina et obtutum figo. non tendere in altum Cuique datum, tantaeque animum spe pascere laudis, Sat mihi si patriae dicar non degener almae Ingeniis, longeque sequi vestigia vobis Pressa queam, fessus nec coepto absistere cursu. Nympha quidem paret captiva, nec abnuit artem: Quaque velis de sede, tibi jam concinet ultro. Nam satis est, recto voces percellere corpus Calle queant, spatio quod nec fugit inde minori. Passus bis deni quam sint, si quattuor illis Addideris; nec majori, pars altera quam sit De geminis, queis, secta aequo discrimine, constat Linea tota soni; paullo ceu diximus ante. Hoc intra spatium facies adversa rigentis Objicis existat; mora nulla, audire licebit Arguto voces reddentem gutture Nympham. Si tamen obliquo resonantem tramite eamdem Elicere, atque alii potius tua missa reflecti Dicta velis, discede procul semotus, et ille Discedat pariter; sed sic, ut semper uterque Ad mediam obliquo conversus lumine molem Aequo illam aspiciat flexu, sitque aequus utrimque Angulus, occursat duplex ubi linea visus. Tum jacias vocem: tremulas volat illa per auras Ocyus obliquum peragens iter, et simul ictu Incidit in resonum corpus, simul, incita plagis Oppositis, aliam resilit contraria in oram, Obliquatque viam. jam longe aversa refugit, Atque alium petiit: subito miratus at ille Obstupet, et patulis sonitum bibit auribus, et se Fors putat a Nymphis etiam malesanus amari. At si jam cupias, facilis circumsonet Echo In gyrum, missasque ferat circumundique voces; Haec tibi solerti fuerint prius arte parata. In primis gemini surgant obstacula muri Semoti, magnique satis, planaque figura, Frontibus et contra versis ita, tramite ut aequo Alter ab alterius facie se tendat ubique. Dein horum, quacumque velis tu parte, fenestras Sufficiat paries alter: quarum ipse locatus Ad mediam, socios jubeas circum ordine longo, Non aliter quam cum, manibus per mutua nexis, Rustica init choreas pubes, consistere in orbem. Alter erit paries resonae pro corpore Nymphae. His positis, recta non solum emissus abibit, Incidet at partes sonitus circumundique in omnes, Dextrorsumque, sinistrorsumque, infraque, supraque Quare etiam impulsis retro dare terga coactus Partibus e cunctis, versa vice, devius oras In varias vario pro casu protinus ibit; Rectusque, obliquusque means, altusque, humilisque Alterius, comitum quo tu cingente corona Verba jacis medius, feriet saxa obvia muri; Nec minus interea medio rectissima calle Linea quae resilit, referet tibi verba, per auras Illa suum tremulas relegens iter: ordine quaeque Deinde rato socios diversa in parte morantes, Hinc illinc, varia illorum pro sede, suique Flexu pro vario, subito petet, et sua cuique Adveniet pariter, veniensque subibit in aurem. Jamque omnes proprio solatur murmure, et una Ceu foret, indistincta sonat circum omnibus Echo Non eadem. qualis projecta a corpore imago Planitiem in speculi; quamquam non reddat eodem Se reducis flexu radii, tamen una, locentur Et dextra et laeva multi si rite, videtur Omnibus, et parili percellit lumina visu. At quid agas, missae ut vocis tibi garrula Nympha Aut unam, aut geminas, aut quot vis ipse, remittat Particulas? certum spatii metabere longi Teque illamque inter tractum; positoque notabis Limite, qui porro tractus sit maximus, et qui Sit minimus, possit quibus illa reflectere verba. Jam tibi si, minimi quanta est distantia tractus, Tantundem fanti procul est nempe objicis alta Adversi facies; nimium vicina timebit Reddere plus unam quam partem vocis: at absit Si duplo, geminas; et sensim major eundo Tres referet partes, si triplo longius absit. Sic toties, minimi quoties distantia tractus Additur, usque novo rediens vox augmine crescit, Et prius auditis adjungit partibus unam. Hinc fieri poterit, qua nulla est gratior, Echo, Quae quoties libeat vocem tibi reddat eamdem Ingeminans iterum atque iterum, distinctaque mittat Ordine quamque suo. Jamque has cognoscere leges Ne pigeat; dictisque aures advertere; quamvis Museos renuant quae sunt dicenda lepores. Vera magis, fatu quam dulcia dicta probare Nempe soles; frugisque vocas expertia, narrant Suavidici tantum quae vulgo somnia vates. Jam satis Antiphates, Circeque, et blanda Calypso Attonitas tenuere aures. quis Persea semper Sanguineo cernat telo defendere pactam Andromedam, aut viso Lapithas durescere vultu Gorgonis anguiferae? semper velocis Achillei Facta legat; sive ille vocat Briseida, et amens Fortia ad aequoream protendit brachia matrem; Sive furens animi crudeli caede peremptum Patroclon gemit, heu frustra; curruque superbus Raptat ab Iliacis ad naves Hectora muris? Quis jam nescit Hylam? cui non Ganymedis honores, Cursusque Hippodames notus, domitorque ferarum Alcides? alio satius convertere curas; Haec habuere diu vacuas insomnia mentes. Principio locus ac sedes capienda loquenti: Planitie in campi lata dein corpora plura, Reddere quae possint voces, minitantia caelo, Adversa jubeo regione attollere in auras. Haec autem haud spatio distent se quolibet inter: At certoque pedum numero distinctaque certis Mensuris. aliter labor irritus excidet omnis; Vanaque fors etiam dices praecepta fuisse. Ergo animum contende vigil, vacuasque per aures Omnia fac pectus condas mea dicta sub altum. Quippe aliud jubeo adversum consurgere corpus Post aliud. primi stet moles scilicet illic Tractus ubi est minimi finis, vox unde revertens Incipit audiri; spatio ferme altera duplo Alterius, quod pone subit, triploque sequentis Abscedat: sensimque, minus tamen addita distet Dum nova postremo facies a corpore, vocem Crescere quem cupies ad finem cumque, locare Corpora, qua dixi, pergas obstantia, lege, Structa gradus veluti per quosdam, celsius ut se Attollat medium primo, medioque supremum. Jamque vides, duci porro ic procedere posse Tam longe hanc seriem, gemini quam cardinis axis A Borea tepidum longe se tendit ad Austrum. Unde redux tractu immenso producta cieret Vox aurem: tantae si vim diffundere vocis Ipse queas, quanta est, cum caeli torvus ab arce Juppiter horrendum justa tremit incitus ira. Ille fremit, superi timuere; vagantia late Sidera, stellarumque ignes, et maximus aether Audiit, ac fremitum terras demisit in imas. Qui subito Aethiopumque domos, Nabathaeaque regna, Litoraque Hesperiae, et Septem subjecta trioni Frigora pervadit; penitusque in viscera lapsus, Amnis ubi Lethaeus et intempesta jacet Styx, Territat Eumenidas, simulacraque vana per umbras. Nec tamen hoc pacto constructa obstacula partes Diversas referunt vel plures vocis; eamdem Omnia sic unamque dabunt. timet addere quidquam Quod sequitur primi sedem, primumque veretur, Illud stet propius quamvis, hoc longius absit. Primi igitur geminas repetat contraria moles Particulas; geminas etiam tibi cetera partes, Non simul, at spatiis aequato tempore, reddent. Interea, binas si vis tibi singula partes Jam resonent; numero quaecumque obstacula gaudent Impare, deme loco; distabit duplice tractu Quod primum fiet: sin ternas, deme secundum Cum primo, quartum cum quinto; at, tertia sedes Sextaque queis cecidit, maneant; atque ordine eodem Unum fac semper, duo post exempta, supersit. Forsitan haec alio num possint more locari Corpora, non recto tendentia calle, requiras? Ausim vel gyro ingenti latera omnia circum, Et dextra laevaque eadem disponere. certum Dum spatium maneat, faciesque obversa loquenti, Illa quot adversis consurgent frontibus, unam Cum jacias, referent totidem resonantia voces, Omniaque assimili fieri ratione videbis. Sed mihi directo placeant magis ordine, et unam Quaecumque illa fuat tandem, vergentia in oram. Non quod vel major sic vox impulsa resultat, Vel distincta magis; sed quod venit auribus Echo Gratior ignaris, reflectier objice visa Non una ex uno. juvat error; et omnia suemus Praecipue tum mirari, cum condita rerum Causa latet; cum multa sibi mens nescia fingit. Nonne vides, vulgo soleant quam mira videri Et majora fide, cum solem immittere dicas, Corpora quot varii rutilant per cuncta, colores? Scilicet ille sua viridantes luce zmaragdos Imbuat, ille auri succendat lumina fulvi, Et nigras faciat violas, et pulchra comantes Narcissos Cylicumque crocos flavescere cogat? Ille etiam cyanum pingat, substrataque ponti Caerula, puniceasque rosas, ignemque pyropi Accendens viva donet splendescere flamma? Solis ac ostendas radium trans vitra meantem Si toties solvi diversi in fila coloris, Incidit in formam quoties his usibus aptam; Nec minus et retro nunc plurima percita in oras Oppositas flecti, vario nunc plurima contra Corporis alterius pro textu condita prorsus Illabi, suus unde nigror vaccinia tingit, Unde suus lactique albor niveisque ligustris; Tum vero manifesta fides; stupor omnis, et illa Monstra citis abiere procul ludibria ventis. Quid majora sequar? mirantur nescia corda Seu gelida Boreae de parte rubescere caelum, Seu videant alte flammas volitare caducas, Et longo aërios albescere limite campos Nocte sub aestiva. quorum quod causa latescit, Suspensique haerent ipsoque errore fruuntur. Ergo, Umblae Umbla, fons uberrimus in ora maris Adriatici non longe a Ragusio; qui, statim atque ortus est in ipso litore, influit in maris sinum, fluminis alveo persimilem. seu ripis, seu sub Sergio Sergius, mons proximus ac prope imminens Ragusio. alto, Aut ubicumque hortus cultis viret aemulus agris Alcinoi; nemora alta inter camposque lacusque Naïadumque jocos, non te decus addere tantis Hoc etiam rebus pigeat. resonabilis Echo, Objicibus recta positis, tibi Panos avenam Monticolae, et dulces Nympharum reddere cantus Saepius ingeminans discat, referentia voces Corpora si circum fuerint disposta, patebit Protinus ars omnis; varia de parte remissus Dum sonus auditur, sitque illius obvia causa. Namque quot accipies una pro voce reflexas, Tot numero circum constructa obstacula cernes, Singula quae sonitum excipiunt, pulsumque remittunt. Jam satis haec Nymphae, quam passim audire solemus, Quamque fero agrestem ingenio rupesque colentem, Per latebras Musis, perque invia lustra secuti, Cepimus. hic, ipso tandem sub fine laborum Vela trahens, aliam, quae non latet addita in antris Ut prior, at speculis levique in corpore vitri Cui data forma cava est, tentabo educere lucem In mediam, tradamque artes, queis possit habentis Ad nutum cogi jactatas reddere voces. Ergo ades: haud cedet labor irritus; atque voluptas Non minor hinc veniet: quamvis taciturnior illa, Ac, pudibunda velut, submissa voce profatur. Haec tenuis primum parvaeque ita vocis imago est, Audiri ut nequeat nisi verso calle revertens. Nec vero speculis fit in omnibus illa , neque una Pluribus auditur. speculorum levia vitra Et cava sint et magna; quibus quod adurere possunt Nomen ab urendo proprium fecere vocantes. Tres horum species: primae nam forma rotundum, Curva omni de parte aeque, sinuatur in orbem: Curva etiam alterius facies, oblonga sed ovi Effigiem referens. at vero tertia ab una Arctior est, alia semper sua brachia parte Pandit, uti numquam coëant possintve coire. Rite igitur primum locus est quaerendus in illis, Quem dixere focum, immissi quia luminis ignem Colligit, et punctum circumundique cogit in unum. Hunc ope succensae facile tu lampadis, ipsum Si speculum ad superas rectum converteris auras, Invenies. jamque huc jamque illuc lumina contra Tende manu, radiosque ultro citroque meantes Dirige in adversum corpus: vis ignea puncto Emicat in parvo collecta, et discutit umbras, Alba velut caelo fulget cum stella sereno. Huc tu aures adverte; silent dumque omnia circum, Accipe, furtivo socius quae verba labello Edidit, haud speculi omnino conversus ad axem, In latus at potius vergens. ita missa subibit Vox melius, nec se circum tua tempora franget Adveniens. et jam collectae vocis imago Haud aliis audita, tibi sed cognita tantum Redditur, et patulas rediens illabitur aures. Quaeras cur eadem nequeat percellere sensum Vox prius, adverso quam sit de corpore pulsa? Scilicet ut lucis radios ea corpora in unum, Sic etiam sonitum cogunt: utque ampla profusi In loca hebent segnes radii, contra ilicet ignem Collecti rapidum volvunt; sic auribus illos Nequidquam in tremulo vocales aëre motus Exciperes seorsum fusos, nisi pluribus unā Conjunctis, fremitu majori concita massae Aëriae pars illa tremat, quae clauditur illic. Fortior est virtus conjuncta, atque omnia crescunt Augmine. vix flavos cohibere in vertice crines, Tenuia, quae Seres submittunt, flamina possunt. Ast eadem, nectens unā si plurima jungas, Ingentesque trahant moles, teneantque carinas Carpathio in magno, aut fluctisono Aegeo. Non tamen et parili resonant haec terna sonore Corpora. nam primum quod ab omni parte rotundum est, Illo deterius paullo est, quod brachia longe Parte alia extendit, modo tantum distet ab ore, Unde sonus prodit, possint distantia ut aequo Inter se spatio vocalia fila videri. Quod superest, similemque refert utrique figuram, Et differt ab utroque tamen, non audeat illi Sese aliud quodvis praeferre hoc laudis honore. At, quoniam magno mortalibus optima quaeque Contingunt studio, quanto magis illud utrique Praestat, opus tanto est major solertia, frustra Ne labor in ventos abeat. non sufficit unum Invenisse focum: geminos habet ista figura; Atque alter quaerendus item tibi munere taedae Saepius admotae. lucis quippe unde videbis Diffusos melius radios, facto agmine, punctum Cogi aliud rite ad speculi; quaesitus in illa Parte locus situs est; vocemque expectat, ut ipsam Accipere, et quo vis acceptam mittere possit. Illum furtivus plaga sonus impetat, illum Qui loquitur teneat; nec longum tempus, et aura Parte alia missas voces tibi fida ministrat. Jam quid Athestinae referam miracula villae, Qua fugit et magno resonat cum murmure montis Ima petens Anio? quid, qua se Mantua tollit, Mantua laurigero contingens vertice caelum, Tecta ducum, fama totum celebrata per orbem? Vidi ego, regificos tot sumptus inter, in altis Aedibus in primis amplum penetrale, quod omni Parte tenent parili quatuor latera ardua mole; Tum super incumbit fornix. ergo intus amico Absens absenti poterit submittere verba Quin vocem excipiant circum, propius licet illo Assideant, alii comites. it protinus Echo Dicta ferens eadem furtim cui missa fuere, Ingrediturque aures secreta. ubi namque cohaeret, Atque alius paries alium secat, angulus unde Exoritur, posito si quisquam immurmuret ore; Continuo, ilignis ceu clausa canalibus unda, Non hac non illac se vox emissa reflectit Ad latera, aut audet lato se credere campo, Illa quidem tenuis; sed enim qua semita flexu Murorum perducta patet sub fornice, et alter Angulus opposita sese e regione viaï Ostendit, serpens tacite ciet aëra in illis Finibus inclusum, pariterque illabitur aures. Fors etiam dabitur non laevo numine quondam Longe alios nostrae mores cognoscere Nymphae, Majoresque sequi lusus. non protinus omnes Pandit opes Natura suas mortalibus. acri Illa diu studio quaesita haud parte videndam Objicit ex omni sese; sed parte latescit Maxima, et irritat cupidos spe semper amantes. Non tamen ex toto fallit, sterilemque locari Umquam operam, ventosque sinit ferre irrita vota. Quippe ferax rerum est. Ergo juvat omnia, tellus Quae tegit in gremio, disquirere, et omnia campos Sparsa per aetherios. О qui me tollat in altum Daedaleis volucrem pennis! qui me inferat astris! Arduus unde omnes possim dignoscere leges Motusque viresque, quibus sese avia circum Convolvunt Solem! quae tunc spectacula! quae tunc Aonidum in lucos rerum admiranda referrem, Nulli audita prius! cantu mihi cederet Orpheus, Orpheus infernas potuit qui carmine Diras Flectere, et Eurydicen superas educere in oras. Felix, qui potuit vocalis promere Nymphae Tot species formasque novas! felicior ille, Qui magnum ingenio fretus lustravit Olympum, Astrorumque ignes radio distinxit, et omnes Legibus inter se certis, numerisque revinxit. Jamque juvat medio Solem convisere caelo, Omnia dum circum palantia sidera ducit, Et trahit ad sese magis hoc minus illud, eorum Pro vario spatii tractu, quo singula distant: Jam trabeam spectare Jovis, jamque aurea tardi Cingula Saturni, pugnasque et praelia, missis Nondum etiam irarum causis. num collibus illic His similes colles, sylvis silvae, amnibus amnes, Aequoraque aequoribus? Jam quo mihi bellice Mavors Tu fugis, ardentes cur tingis sanguine vultus? An pudet, Idaliae Veneri quod visus

Putatus est videlicet adesse a viro docto; qui ejusdem sub Sole transeuntis contemplandi magnam, sed prorsus irritam spem fecit Astronomis.

adesse,
Qui propius divae servet vestigia, custos; Cum tamen haud ullus tibi serviat armiger hastam Ingentem clypeumque ferens? hanc abjice curam. Forsitan adveniet saeclis melioribus aetas, Qua tu, qua Majae proles Cyllenius alti Per spatium caeli, vobis famulante minorum Multiplici astrorum turba, medii ibitis: istis Auspiciis nil non promittere possumus. At tu, Alma Venus, quam Vesta parens suspexit, et ipsi Fors sibi praelatam doluit, dum nuper in oris Aetheriis dulci comitata Cupidine Phoebum Impetis, et dios tingis ferrugine vultus Projiciens nigrantem umbram; salve Dea: salve, O longum cupidis mortalibus expectata! Non Paphos aut Amathus, non te jam celsa Cythera, Idaliaeque domus capiunt. qua maxima terra est, En tibi Pancheis adolescunt messibus arae Undique; et auditas responsant litora laudes, Qua se cumque undis aperit fluitantibus aequor. Te modo spectatum, dum Phoebi irrepis in orbem, Dumque iterum egrederis, per inhospita caerula missae Memnonis ad sedes, Solisque cadentis ad oras Illustres ivere animae; pars saeva Bootae Frigora, pars Lybiae petiit nigrantis arenas. Jamque aderunt; jam te foedantem vidimus umbra Ora Dei. Interea vos Oceano patre centum Nereides, cana pelagi genus aurea ducit Si Venus e spuma, substernite puppibus aequor Quae decora illius referunt: non Aeolus undas Tollere, non tenebris ausit se condere caelum. Omnia sint tranquilla; velut cum vere sereno Diva volat niveis invecta per aequora cycnis Purpurea in concha; volat illa, at candida subter Unda sonat, Zephyri circumfunduntur, et omnis Fluctibus in summis lascivit squamea turba. Interea argutum late per litora murmur Alcyones iterant, quae nec tua flamina Caure, Nec tua jam metuunt Aquilo; sed ponere nidos, Sed teneros laetae properant educere foetus. Ergo agite, heroes, facili date carbasa vento; Aequora Nereides stravere, excitaque ponti Numina iter pandunt. neque enim vos aurea Phryxi Vellera, nec poma Hesperidum, non Gangis et Indi Cynnamaque, et vivo rutilantes igne pyropos Advehitis; sed enim Veneris quae transitus almae Lampada per solis tulerit bona. scilicet arte, Jam certa melius dabitur metirier arte, Phoebus in aetherium quantum se tollat Olympum; Quantum olli circum famulantia sidera, quantum Ore ejectantes semper nebulasque vaporesque Ipsi etiam surgant altum per inane cometae. Tum positum signare astri cujusque, viamque, Adventumque simul, reditumque, atque omnia in alto Aethere quae fiunt, dabitur praedicere longe Certius, ac seros aetatum immittere in annos. Quid dicam, crasso quantum se corpore tendant Astra eadem? quid, se circum revolubile dorsum Quam late effundat? facies quamque extima molem Inclusam primo condat sub cortice? nempe Omnia constabunt caelum spectantibus altum: Nec jam animus cura incertus torquebitur: aris Ipsa neque Uranie aut votis celebrabitur ullis. Una comes, dux una viae scrutantibus axem Cypris erit: illam jam nunc in vota vocare Incipient; illi sollemnes ducere pompas, Non ubi se myrti tollit nemus, edita at almae Templa ubi Doctrinae caput intra nubila condunt, Palladis egregii juvenes; quorum inclyta nomen Gestaque victuris sacrabit Gloria fastis. Adsis o! Cytherea; in te mea desinit Echo; Quam modo sylvestrem Tyrrheno in litore, ubi Arnum Aequorae accipiunt laetanti gurgite Nymphae, Ausus ego ingenuas Musarum educere ad artes. FINIS LIBRI SECUNDI