CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 175708 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/175708.

Nodus 175708 in documento kunic-r-epigr.xml


1455. [1448.] In Dutenum plus aequo veteres admirantem. Laudo equidem, Dutene, recens quod displicet aetas, Cuncta sibi tribuens quae tumet immodice. Omnia sed priscis quod das inventa recentum, Pol nequeo, ut cupiam, tollere laude pari. Inventum nec enim dico, in caligine caeca Si quid vix tenui prodiit indicio, Sed, licuit pulsis quod pura in luce tenebris Perque videre oculis atque tenere manu. Quid? Modo pressa ferae si quis vestigia vidit Venator, primae praemia laudis habet?