CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1754861 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1754861.

Nodus 1754861 in documento zamagna-b-echo.xml


APPROBATIO.

EX eo, quod obsecuturus Reverendissimo Patri Sacri Palatii Apostolici Magistro diligentissime perlegi, carminum volumine plurimam jucunditatem cepi, cum homines et communis patriae vinculo et multa consuetudine mihi conjunctissimos elegantissima sui ingenii proferre monumenta cognoscerem. Quae ex Graeco Latina fecit Raimundus Cunichius, ea quidem tanquam in antiquo, illo Latio nata non inserta fidem abunde faciunt, quibus ipse praecipue ex fontibus ubertatem in scribendo judiciique severitatem hauserit; cujusmodi laudem in depromptis e sua penu carminibus cum multa sermonis castitate conjunctam saepe admirati sumus; quae quidem ut quamprimum etiam in publicam lucem edi velit, ab ipso vehementer flagitamus, ne et sui nominis splendori, et reipublicae litterariae utilitati desit. Etsi porro Bernardum Zamagnam antea maxime dilexerim ob plurimam ejusdem morum studiorumque commendationem, tamen, cum haec ipsa perlegerem multa philosophiae luce referta carmina, mirum quidem est, quantum in ejus amorem existimationemque exarserim. Quorum igitur lectione captus ipse sum, ea publici juris fieri posse censeo; ad quod quidem nullum esse a religione bonisque moribus impedimentum potest.

Dat. Romae VIII. Kal. Martias MDCCLXIV. Benedictus Stay SS. D. N. ab intimo Cubiculo, et ab Epistolis Latinis.