CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 175446 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/175446.

Nodus 175446 in documento kunic-r-epigr.xml


1445. [1438.] In Quintum rerum omnia contemnentem. Quod tibi nil usquam rerum placet, esse videris Hoc tibi, Quinte, acri, praeditus ingenio, Intima quo penitus scrutari et noscere possis, Perque videre intus quidquid inest vitii. Erras, Quinte, tamen: tardi est, bardique videre Prava modo, recti cernere posse nihil.