CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1746941 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1746941.

Nodus 1746941 in documento zamagna-b-odyssea.xml


Liber vicesimus tertius Ibat anus resono complens penetralia risu Reginae dictura, Ithacum servare penates Incolumem. properae genua aegra ipsique vigebant Laetitia studioque pedes; jamque illius adstans Ad caput: o! surgas, inquit, visura, quod optas Noctes atque dies: tuus ille advenit Ulysses, Desertasque adiit longo post tempore sedes Ultus caede procos, ausos vastare nefandis Omnia flagitiis, atque ipsi haud parcere nato. Excita Penelope cui tum sic ore vicissim 10 Orsa refert: di te vesano errore fatigant, O nutrix, curis etiam qui pectora stultis Fallere gnara valent, sanosque avertere sensus Ducentes trepidae subito deliria menti. Illi te laesere: fuit non haec tibi quondam Vis animi: longo quid luctu saucia corda Ludis vana ferens? quid dulcem abrumpere somnum, Sopierat miserae fessos qui molliter artus, Heu properas? numquam placide sic ipsa quievi, Ex quo Dardanias Ithacus discessit ad arces. 20 Verum age nunc descende, atque isthinc eripe gressum Ima petens: mulier si qua haec mihi dicta tulisset Altera, et optatae turbasset munera noctis, Mulctatam graviter retro vestigia ferre Jussissem properata; tibi autem incana senectus Auxilio est. sic illa: at non deterrita nutrix Excipit, ac tales ultro dat pectore voces. Haud equidem fallax illudo: verus Ulysses Jam rediit, servatque domos. ille omnibus hospes Despectus per tecta, ille est; jam noverat ipsum 30 Telemachus, sed fida patris sub corde tegebat Consilia, immanes ut perderet ultor Achivos. Vix ea; quum subito laeta inter gaudia stratis Prosiluit regina furens, amplexaque collum Longaevae, lacrimisque genas suffusa decentes: Ergo age, cara mihi verax fare omnia, dixit; Ille domi si certus adest, qua vincere pubem Arte malam valuit, densos et solus in hostes, Irruere, aggressus violento praelia Marte? Cui referens longaeva: haud fas aut cernere quidquam 40 Aut audire, inquit, fuerat; tantum auribus hausi Ingentem luctum gemitusque in morte cadentum. Ipsa quidem trepidis penetrali in sede latebam Cum sociis; intus cohibebant robore firmo Ostia, clausa prius, quam me tua cara propago Telemachus, magno missus genitore, vocavit. Adstantem heic regem conspexi caede virorum In media: strati circum tellure jacebant Complexu in misero juvenes; tu laeta cruore Horrentem, taboque atro, ceu forte leonem, 50 Foedatum totis vidisses undique membris. Elati vero nunc extra limina prima Illi porticibus longis glomerantur; at ipse Instat agens suffire domos caedemque piare Accensis late flammis; utque excita coram Ipsa adeas, huc me primam tibi misit ab aula. Quin sequere, amborum suavi ut dulcedine pectus Gaudia perfundant post multos laeta labores. Parta quidem desiderii jam praemia longi; Ille domum rediit salvus, teque insuper ipsam 60 Incolumem invenit, gnatumque; ultusque nefandum Dedecus exegit scelerato e sanguine poenas. Contra Penelope: ne vero elata superbi Laetitia heu nimia, dixit, risuque soluto; Scis nutrix scis ipsa, domi quod carus adesset Omnibus; at nulli quam nato carior, et mi Praecipue, si vera forent quae nuncia portas. Sed non certa fides: aliquis delapsus olympo Caelicolum stravit juvenes indigna perosus Flagitia, ac tristes, immania facta, rapinas. 70 Namque hominum nulli parcebant, omnibus aeque, Qui se cumque dabant coram, mortalibus īdem Infesti; idcirco sontes periere nefando Supplicio. ille autem reditu fraudatus amico Hinc procul occubuit, patriam nec Achaeida vidit. Talia cui fanti nutrix: heu quae, mea, dixit, Gnata, tibi incauto fugiens vox excidit ore; Numquamne ad patrios venturum dura penates Usque virum dices, qui jam tibi redditus adstat Ante focum; semper mens haec infida resistet? 80 Verum age, ne dubites, jam certa et signa docebo: Namque ipsa ablutum puro dum fonte rigabam, Fulminei vidi dentis vestigia, et ipsi Visa tibi volui narrare; sed ille prehensam Continuit vafer, et clamantis guttura pressit. Jamque veni: quod si mendax atque improba fallam, Haud renuo, infando sontem quin funere perdas. Haec nutrix ubi fata; haud pronum arcana deorum est, Penelope excepit, quamvis tibi plurima virtus, Consilia ac caecos rerum cognoscere casus. 90 Sed praestat tamen ire, meumque invisere natum, Occisosque procos, tantae quis caedis et auctor, Noscere. sic dicens tandem descendit ab altis Aedibus, et vario curarum fluctuat aestu Multa putans animo; dulcemne aggressa maritum Eminus inclamet, capiti ferat oscula caro An potius coram niveos amplexa lacertos? Postquam autem venit, dubiosque in limine gressus Marmoreo posuit, diversa in parte resedit Parjetis alterius flammarum exposta nitori 100 Contra Ithacum. longa subnixus at ille columna Dejecitque oculos, vultuque immobilis haesit Exspectans, qua voce prior, quibus excita dictis Incipiat visum jam tandem affarier uxor. Ipsa diu sine voce stetit, turbataque pectus Obstupuit; noti modo gaudet imagine vultus Luminibus lustrans tacitis; modo tegmina foeda Sordentesque videns artus ignara moratur. Cui tum Telemachus cunctanti turbidus infit: О genitrix, mala jam genitrix et robore septa 110 Indomito, refugis quid patrem aversa, neque instas Heu propior notas audire et reddere voces? At non sic duro mulier foret altera corde, Conjugis aut fugeret vultus, qui plurima passus Bis decimo tandem patriam contingeret anno: Durius est gelido semper tibi marmore pectus. Illa autem: stupor altus habet me, nate; nec ullas Aut valeo cupido voces expromere ab ore, Aut petere; ipsum etiam nec possum cernere contra. Quod si verus adest Ithacus, post nosse licebit 120 Scilicet id melius nos inter; namque tenemus Nobis certa unis, alios fugientia, signa. Haec illa. extemplo dius subrisit Ulysses, Atque ita Telemacho fatus: me me sine mater Experiatur, ait; jam victa fatebitur ultro: Noscere nunc lacerum et sordentem turpiter artus Abnegat, ac spretum nullo dignatur honore; Danda illi venia est. sed quae peragenda supersunt, Una consulere, atque animo juvat ante videre Omnia, uti recte cedant. namque unius acta 130 Saepe etiam quis caede viri, cui sanguinis ultor Rarus, et auxilio vix est manus ulla relicta, Exsilio patriam mutat, sedesque relinquit, Cognatasque animas; quid nos? qui lumina prima, Totius atque urbis columen demisimus Orco, Magnanimos juvenes. cui natus talia fanti: Haec tuus explorare labor, quem maxima tollit Consiliis habilem virtus mortalia supra Pectora; non ullus tecum contendere certet O genitor. jam sponte sequar, quocumque vocabis, 140 Haud virtutis egens, quanta vi tendere possim. Tum pater: ergo, inquit, dicam sententia surgit Quae melior. puro vos primum in fonte lavate, Induite et niveas vestes, pariterque jubete In domibus pulcro famulas incedere cultu. Dein etiam citharae digitis resonantia vates Fila ciens, laetos invitet carmine saltus. Quo strepitu audito credat celebrari hymenaeum, Seu quis forte via transit, seu proxima nostris Tecta colit; ne fama prius vulgata per urbem 150 Incipiat foedae juvenum crebrescere caedis, Consita quam densis nos una hinc nostra petamus Arboribus procul arva. illic ea deinde sequemur, Profore quae divum rector monstrabit olympo. Dixerat haec: parent omnes, ac jussa facessunt, Ablutique artus se quisque recentibus ornant Vestibus: effulgent famulae; cava pectine pulsat Texta lyrae vates, magnumque incendit amorem Omnibus ad choreas et dulcia munera cantus. Insonuit domus alta pedum late excita pulsu 160 Ludentumque virum pariter, zonisque micantum Suave puellarum. strepitu quo percitus inquit Sic aliquis longe audito: regina superbis Illa ambita procis cupido jam cessit amanti, Perfida! nec primi clarum servare mariti Sustinuit patiens thalamum, si forte redisset. Talia quis jactans: sine pondere dicta volabant Irrita nequidquam rapidis ludibria cauris. Nec minus interea lavit manantibus undis Eurynome regem lustrans nitidosque per artus 170 Totum Palladii succo perduxit olivi Purpuream injiciens chlamydem tunicamque superne. Atque olli virgo Jove nata in vertice honorem Addidit ambrosium formae; majorque videri Plenior et solito coepit; tum crispa nigrantis Aut foliis violae aut ferruginei hyacinthi Caesaries pulcra similis cervice refulsit. Ceu quis ubi argento fulvum variaverit aurum Arte faber multa, docuit quem Pallas, et ipse Ignipotens varias praestantem effingere formas, 180 Jamque opera admiranda facit. sic plurima venit Gratia, sic humeris capitique affusa juventus. Ille autem e solio processit lotus aheno Membra deo similis, seseque ante ora locavit Conjugis adversae residens, atque infit ab ore: Indomitum superi tibi olympia tecta colentes Prae cunctis mulier, dederunt cor: non ita certe Duraque et obfirmans animum sese ulla teneret Conjuge conspecto, passus qui plurima ponto Bis decimo in patriam salvus pervenerit anno. 190 Tu nutrix mihi sterne torum, quo languida ponam Corpora; stant illi rigido praecordia ferro. Penelope contra sedato pectore reddit: Non equidem nimium jactor, coramque tuendo Aut doleo, aut laetor; tantum sat fida recordor, Qualis eras, patrio cum litore vectus abires Puppibus in longis. Tu vero i, sterne cubile, Euryclaea, extra thalami penetralia celsi; Instratoque toro supra mollissima pone Velleraque laenasque et pictae tegmina vestis. 200 Vix simulans ea dicta dedit; quum pectore ab imo Ille trahens gemitum: cur me tam tristibus, inquit, Exanimas miserum verbis? Quis tollere lectum, Atque alio transferre ausus mihi? callidus arte Quisquis erat, durum credo tentasse laborem. Vix etiam aetheria caeli delapsus ab arce Ipse deus facile diversa in parte locasset; Ast hominum nullus florenti robore et acer Viribus amoto sese jactasset. ibi exstat Signum ingens thalamo in structo, visendaque moles, 210 Ipse meae quondam feci quam munere dextrae. Aedibus in mediis oleae succreverat arbos Vivida, praelongos effundens ardua ramos, Lataque, ceu solida stat rupe excisa columna. Hanc circa secto thalamum de marmore struxi, Intexique super, posuique in limine postes: Et jam frondentesque comas ramosaque ferro Brachia ubi secui; tum truncum aggressus et ipsum Ab radice instans, rutilo circum aere polivi. Laevavique aptans hinc atque hinc, undique rectum 220 Surgeret ut penitus terebrato robore fulcrum. Hinc mihi prima tori fuerunt fundamina; dein et Auroque argentoque renidentique elephanto Omnia distinxi, taurinaque vellera stravi, Quae circum tyrio fulgebat purpura fuco. Talia signa inerant quondam; nec dicere possum Certus, an haec eadem maneant, anne arbore quisquam Funditus excisa, mutata in sede locavit? Haec ait: illi artus subito tremuere labantes Attonitae mentem, dum nulli obnoxia fraudi 230 Signa recognoscit, secumque audita volutat. Non sese tenet illacrimans; ruit obvia collo Brachia circumdans, atque oscula dulcia figens Haeret inexpletum capiti, et sic ore profatur. Non miserae irascare o rebus in omnibus omnes Ante homines sollers; molitos tristia nobis Invidisse deos credo, ne laeta juventae Dona simul magnumque exerceremus amorem. Parce precor, jam parce mihi, facilisque remitte, Quod subito, ut primum vidi, complexibus aegra 240 Abstinui. semper metuens horrensque cavebam, Ne veniens aliquis blando me falleret ore Insidians; nam vota fovent immania multi. Haud Helena aligero Jove nata Argiva puella Scilicet externo cessisset rapta marito, Agmina si Danaum metuisset rursus ab oris Avectam Iliacis latum ductura per aequor. Illam aliquis superum decepit, triste nec ante Flagitium admisit, quo nobis prima malorum Incubuit clades, et saeviit aspera luctu. 250 Nunc quoniam manifesta fides, thalamique retexta Nostri arcana patent, hominum quae nullus adivit, Lustravitque oculis solos nos praeter et unam Actorida (huc famulam genitor quam misit habendam, Assuetam clauso servare in limine postes); Frustra animo obnixam cogis jam cedere victor. His dictis lacrimae commotae, atque aestuat heros Jam magis atque magis virtutis imagine tanta Attonitus, fidaeque stupens in conjugis ore. Illa autem, miseris ceu quando litora nautis 260 Apparent optata procul, queis gurgite in alto Fluctibus et valido contortam flamine navim Caerulei domitor fregit maris; aspera pauci Per vada nituntur, terrisque adnare laborant; Et jam tabentes artus aspergine ponunt In sicco, ac tuta salvi laetantur arena: Sic adeo reduci gaudebat laeta marito Haud ora, haud removens a dulci brachia collo. Fors et sic flendo roseum jubar aurea terris Puniceo curru subvecta Aurora tulisset, 270 Ni Jove nata aliter statuisset numine virgo. Continuit longam caelesti in limite noctem, Inque mari Auroram prohibens adjungere curru Alipedes lucis flammantia tela ferentes Fulgentem Phaëtonta et Lampum, queis dea caelo Invehitur croceos inter pulcherrima nimbos. Atque heic suspirans iterum compellat amatam Penelopen Ithacus: mala multa exhausta peregi, O conjux; necdum discrimina vincere cuncta, Supremamque datum tamen est contingere metam. 280 Restat adhuc duri superanda immensa laboris Vis alia, ut vates fatorum arcana recludens Tiresias quondam monuit, nigrantia Ditis Atria quum subii quaesitum oracula nostro Pro reditu, sociumque. at nunc age strata petamus Dulcia tranquilli carpentes munera somni. Tum regina: tibi penetrali in sede paratus Jam thalamus patet ecce, inquit, modo certa voluntas Sic ferat, ad patrii postquam te limina tecti Incolumem faciles voluere advertere divi. 290 Sed quoniam memori deus hanc tibi pectore curam Subdidit, edicas, oro, quae te aspera rerum Sors agitat, quae fata manent? non illa latebunt Quondam audita reor, nec vero tristius urent Cognita nunc eadem. tum sic exorsus Ulysses: Quid misera heu duros cogis vulgare dolores? Dicam equidem; laeta sed nec tu gaudia mente Ulla feres, nec laetor ego. namque ire per urbes Ille hominum multas, habilemque attollere dextra Admonuit remum, gentes dum vectus adibo, 300 Quae mare, quae dulcem fugiunt salis ore saporem, Nec videre rates, minio nec perlita rostra, Nec remos patulas cymbis volitantibus alas. Haec et signa dedit, quae te quoque certa docebo: Obvius adverso veniens quum forte viator Dixerit alta humeris me ferre valentibus arma, Ventilat ad zephyrum jactas queis messor aristas, Heic subito jussit terra defigere remum, Neptunumque sue tauroque atque arjete caeso, Placare ad patrii cedentem litoris oras, 310 Multaque caelicolis ex ordine sacra litare Omnibus. aequoreis lentum mihi funus ab undis Adveniens sors atra feret, quum longa senectus Excipiet fessum, et placidae felicia gentes Otia agent circum: sic omnia volvere Parcas, Ac stabili dixit fatorum numine ferri. Haec ubi fatus erat ductor Laërtius, olli Sic breviter conjux: imo o! meliora senectae Tempora si spondent superi, confidere praestat, Hos etiam te posse dehinc evadere casus. 320 Hac vice sermonum dum se inter talia miscent, Eurynome interea nutrixque insternere molli Veste torum, taedis late jactantibus ignem, Instabant. postquam solitum stravere cubile, Laeta suas petiit sedes anus; Eurynomeque Lampada praeportans ollis venientibus intro Fida praeit, thalamoque ambos inducit aperto. Ipsa retro celerans torquet vestigia; at illi Desueto placiti potiuntur foedere lecti. Et jam Telemachus pariter sociique ministri 330 Plaudere destiterant choreas, famulaeque quierant Hac illac sub nocte; sopor suus occupat artus. Ast ubi Penelope, magnorum et ductor Achivum Optata explerunt avidum dulcedine pectus, Inter se vario laeti sermone fruuntur. Illa quidem memorat, quantos experta dolores Quondam pertulerit, quae viderit impia tectis Facta procum magno turbantum cuncta tumultu, Et sese propter tot stratos caede juvencos, Caprigenumque pecus vastarum, effusaque vina. 340 Ille autem quotquot mortalibus aspera rerum Intulerit, quotquot perpessus et ipse pericla, Cuncta refert. pendet conjux narrantis ab ore, Nec prius ingrato declinat lumina somno, Accipiat quam laeta omnes ex ordine casus. Principio domitos Cicones, et pinguia narrat Lotophagum visa arva, ferique indigna Cyclopis Flagitia, et sumptas sociorum ob funera poenas, Nil veritus quos ille suo laniarat in antro Cruda vorans vivo manantia membra cruore. 350 Aeolias addit sedes, utque Aeolus ipsum Ceperit hospitio facili, laetusque remisit Incolumem. necdum patrios contingere fines Fata dabant, magno sed fervens turbine nimbus Lugentemque vagumque irata per aequora vexit. Tum Laestrygoniam memorat; caesosque sodales, Oppressasque rates saxorum grandine, seque Vix una exitio a tanto fugisse carina. Nec minus insidias, et monstra horrentia Circes Nigrantesque domos Erebi, quas tristis adivit, 560 Classe cita, manes certa et responsa petitum Tiresiae Thebani; utque omnes viderit Orci Sedibus in tacitis socios, caramque parentem, Quae tenero niveis immulserat ubera labris. Addit et auditas Sirenum ex aequore voces, Errantesque docet scopulos, diramque Charybdim, Scyllamque innocuis numquam mortalibus aequam. Solis et infanda violatos caede juvencos A sociis narrat, quos propter fulmine navem Perculit ardenti nimborum saevus ab arce 370 Juppiter: illi omnes periere in gurgite mersi, Solus at ipse gravi Parcarum effugit ab ira Vectus ad Ogygias cautes, ubi nympha Calypso Protinus exarsit viso, glaucoque sub antro Detinuit dapibusque fovens, atque insuper atri Pollicita expertem senii letique juventam: Nec tamen et duros inflexit pectore sensus. Post hinc digressus Phaeacum ut litora venit Multa mari passus, divumque ut cultus honore His ducibus tandem tranquilla per aequora Nerei 380 Contigerit patrias sedes data munera portans Ingens aes aurumque et pictas tegmina vestes. Talia narranti vox haec fuit ultima: namque Irruit extemplo fessos illapsa per artus Alma quies, animumque simul curasque resolvit. Ast illum postquam placido Tritonia somno Credidit ac dulci satiatum conjugis igne, Jussit ab oceani diversicoloribus undis Auroram proferre jubar mortalibus aegris. Illa deae monitis paret: simul excitus heros 390 Emicat e thalamo surgens, ac talia fatur. Plurima durando conjux mala sensimus ambo, Pertulimusque vices, tu nostros anxia plorans Heic reditus, contra violento numine divum A patria longe duris ego casibus actus. Nunc vero ambobus quoniam data copia rursum Connubii optati, vigil o penetralia serva, Divitiasque omnes, quae sunt mihi cumque relictae. Mox pecora immani juvenum consumpta rapina Multa ego praedabor, multa et pro munere Achivi 400 Sponte dabunt; plenis ludent in ovilibus agni. En ego longaevum patrem luctuque dolentem Assiduo virides ibo visurus in agros: Haec porro tibi mando haud corda ignara gerenti. Alta novo cum sole ibit nam fama per urbem, Vulgabitque necem juvenum; tu limina celsae Interiora domus conscendens parce morando Aspicere aut quemquam, caussas aut quaerere fandi. Dixerat, ac rutilis humeros circumdatus armis Telemachum hortatur subito geminosque ministros 410 Arma manu capere et sumptis procedere telis. Nulla mora est; parent alacres, atque aere corusci Impulsas liquere fores; dux anteit heros. Et jam pulcra novo spargebat lumine terras Orta dies, illos quum celsa eduxit ab urbe Pallas, et obscuro gradientes aëre sepsit.