CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 173861 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/173861.

Nodus 173861 in documento kunic-r-epigr.xml


1385. [1377.] In Quintum, justitiae divinae rigorem caveat. In Quintum, ut sibi a divina justitia caveat. Krša Quae bene quis fecit, memini; male facta per auras Omnia do rapidis, Quinte, ferenda Notis. Est tamen, est oblita memor quae crimina servat, Et nihil humanum negligit aequa Themis. De me securus, ne quid succenseat illa; Ne tibi pro merito saeviat illa, cave.