CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 173538 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/173538.

Nodus 173538 in documento kunic-r-epigr.xml


1372. [1364.] In Postumum omnium contemptorem. Te tumidum esse, ajunt, vulgo et contemnere cunctos, Atque hominum prae te despuere omne genus. Hoc passim dicit quisquis te, Postume, novit, Sed vere id dici ne rear id, faciunt Multa quidem, in primis illud, quod nempe, tumere Unde queas, in te, Postume, nil video.