CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 172666 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/172666.

Nodus 172666 in documento kunic-r-epigr.xml


1347. [1339.] In idem argumentum. Nil te Romulea mirari dicis in urbe, Et mire, ut perhibent, hoc tibi, Gaure, places. Magni namque putas animi comtemnere, quae nos Perculsi attonito lumine suspicimus. Nec sentis, tam mira videns qui praeterit, esse Non multum huic animi, sed nihil ingenii.