CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 172635 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/172635.

Nodus 172635 in documento kunic-r-epigr.xml


1346. [1338.] In Gaurum Romam contemnentem. Contemnis Romam. Magni hoc tibi, Gaure, videtur Esse animi; verum falleris egregie. Non magni est animi, rerum pulcherrima dum se Ostendunt, pulchri, Gaure, videre nihil; Nocturnae assimilem volucri, quae lumina Solis Non fert atque die nil videt in media?