CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1724974 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1724974.

Nodus 1724974 in documento zamagna-b-odyssea.xml


LIBER QUARTUS DECIMUS. Digreditur portu, perque alta cacumina Ulysses Carpit iter durum septumque horrentibus umbris, Qua dea monstrarat; jussusque ad limina tendit Pastoris fidi ante alios, quoscumque pararat. Vestibulo hunc reperit primo tum forte sedentem, Gramineo in tumulo surgens ubi caula nitebat Pulcraque, et ingenti circum spatiosa meatu, Quam rege ignaro senior, nec tale jubente Laërta, aut domina quidquam, perfecerat ipse Sponte sua e saxo, lateque obduxerat omnem 10 Sepibus, hinc densos atque hinc ex ordine vallos Infigens nigro dissectae e robore quercus. Heic quoque setigero pecori discreverat intus Proxima sese inter bissena cubilia: matrum Quinquaginta aderant foetarum corpora septo. Magna suum sub quoque; mares tellure cubabant Haud totidem caulas extra. namque improba multos Turba procum dapibus largis epulata vorarat; Ipse quibus custos semper deducere in urbem Jusserat ex omni numero, qui pinguior esset 20 Ante alios; soli tercentum ex agmine stabant Ac decies seni. vicini ad tecta jacebant Ore canes quatuor villoso, eduxerat acres Quos sibi praesidio senior gregibusque futuros. Tum laeves ocreas plantis aptabat acuto Incidens ferro corium, diversaque vernae Ad loca se tulerant: tres pascua in alta sequuti Setigeros de more sues, at quartus in urbem Iverat ille procis invitus munera portans De grege, queis epulas properent largeque fruantur. 30 Continuo vis dira canum latratibus instat, Ut Laërtiadem venientem aspexit: at ille Sedit humi subiens astu, baculumque remisit. Fors quoque et indigno sensisset vulnera morsu Ante suum stabulum, celerans ni protinus ipsi Adforet auxilio custos: huic secta ruenti E corio dispersa huc atque huc vincla cadebant. Jamque alto clamore canes simul increpat ardens, Saxa simul torquet, visumque affatur Ulyssem: O senior, te dente fero quam pene minaces 40 Invasere canes: indigno vulnere laesus Heu misero nova cura fores! sat multa dedere Dura mihi, luctusque alios di semper habendos. Nam regis me torquet amor, quem moestus acerbis Fletibus indulgens suspiro, armentaque servo Haec aliis mactanda. procul regna invia lustrans Exsul inops, mensae fors ille, atque indigus errat Auxilii, si vivit adhuc et vescitur aura. Quin sequere o, limenque subi progressus amicum, Ut cereris post dona satur laticisque lyaei 50 Expedias, qua parte venis, quae saeva fatigat Dein miserum fortuna? haec dicens intulit ultro Accitum angusti subter fastigia tecti, Effultumque toro molli, stratisque locavit Frondibus, atque ferae villoso in tergore caprae, Fessus ubi recubet placide. laetatus Ulysses Hospitio tali: magnus tibi Juppiter, inquit, Dique alii, quae vota foves in corde, secundent Omnia; sic alacer qui me nunc excipis hospes. Dixerat; Eumaeus contra: non spernere quemquam 60 Fasque piumque sinit, non si quis limina ad ista Deterior veniat: Jovis alto numine gaudent Errantesque inopesque omnes. sunt munera nostra Parva quidem, sed cara; timor famulantia corda Pubere sub domino prohibet dare magna petenti. Illum autem a patria longe vis saeva deorum Distinet, ingenti qui me complexus amore Largus opesque mihi proprias, sedesque parasset, Ac ditem thalami sociam; quae munera suerunt Multa laboranti famulo concedere reges, 70 Cui facilis deus auctat opus, velut omnia nobis Aucta fovet servatque. idcirco multa tulissem Praemia, si patriis idem senuisset in oris. At periit: genus omne utinam de stirpe revulsum Sic Helenae Argivae pereat, quam propter Achivum Millia tot leto cecidere. Agamemnonis arma Ille etiam famamque sequens per caerula ponti Laomedontaeae petiit certamina Trojae. Sic ait, et nodo laxum succinctus amictum In resonam contendit haram, geminosque reportans 80 In manibus foetus jugulum ferit acer utrique, Imponitque igni, verubusque infigit acutis Dissectos. jamque exta ferens fumantia flammis Dat subito transfixa duci, cerealiaque addit Spargens dona super, tum dulci munere bacchi Spumantem large solidum cratera coronans Considit contra, dictis ac talibus infit. Utere nunc epulis, ipsi queis utimur, hospes, Paupere contenti victu: vorat improba pubes Ingentes affusa sues impune, nec ullum 90 Fas verita. oderunt sed enim facta effera divi, Justitiam rectumque suo dignantur honore. Certe etiam bello quum rura aliena domosque Gens inimica rapit, praedamque ad litora vertens Navibus imponit, cursum molita per undas Effugit, atque eadem furti non immemor umquam Ultrices metuit poenas dextramque sequentem. At contra hi juvenes, moniti ceu voce deorum Exitium regis noscant, nec jura verentur Connubii, nec tecta volunt sua quisque redire; 100 Sed resident, certantque imo res perdere fundo. Nam quotquot veniunt luces quotque ordine noctes Ab Jove, caesa fero cadit illis victima ferro Plurima; large epulis gaudent siccantque lyaeum. Ingens gaza fuit quondam: nec ditior heros Alter erat, quotquot vastas trans aequora terras, Aut Ithacam coluere; opibus quin anteit amplis Bisdenos censuque potens. jamque omnia fabor Enumerans, si forte vacant sermonibus aures. Olli trans fluctus bissena armenta vagantur, 110 Bissenique greges ovium, totidemque caprarum, Atque suum: patria delecti e pube magistri Omnibus, externique simul. pascuntur in oris His etiam late pingues undena per agros Agmina caprigeni pecoris: custodia fida Advigilat, semperque procis ex agmine lectam Quisque suo pecudem jussus fert pastor in urbem. Ipse autem has pascoque sues et grandia servo Haec stabula, invitusque isdem submittere cogor, Optima quae pingui turgescit corpore, praedam.120 Dixerat: ille autem tacitus fruiturque paratis Raptim epulis, hauritque merum sub corde volutans Fata procis. at postquam animi satiata cupido Jam dapibus fuerat largis, nova vina refundit Ingentem in cyathum, socioque haud tardus Ulysses Porrigit undantem gaudenti, atque ore profatur. Eja age fare, precor, quis te sic inclitus heros, Ut memoras, divesque sibi rebusque paravit Ipse suis pretio captum? quemque arma sequutum Atridae occubuisse putas? dic o mihi nomen 130 Illius: aetheria caeli scit Juppiter arce, Dique alii, vidisse usquam si nuncius adsim Hinc procul errando, multasque advectus ad urbes. Talia quaerebat; stabuli quum talia custos Reddidit Eumaeus: non haec persuadeat ullus Uxorive suae, natove huc advena fatis Adveniens; multi jampridem vana ferentes Nuncia, fraude mala petierunt praemia sontes. Namque Ithacae quicumque vagus defertur ad arva, Continuo alloquitur reginam et pectore ficto 140 Vana ferens ludit cupidam. fovet illa receptos Hospitio facili nequidquam, et multa requirens Flet misera, et longo tabescit perdita luctu, Conjugis ut cari fato solet anxia conjux. Tune etiam vano fingens mendacia corde Talia nunc referas, si quis pro munere laenam Praebeat, aut inopi tunicam? procul occidit ille, Alitibusque feris canibusque inhumata per agros Praeda jacet; gelidos liquit jam spiritus artus Vel tumido mersum raptant sub gurgite monstra, 150 Ossaque litus habet, cumuloque ingentis arenae Pressa tegit. duro sic fato raptus amicos Perdidit heu cunctos, et me miserum super unum In primis. neque enim facili tam pectore regem Inveniam quocumque ibo; non tecta parentum Dulcia si repetam, nascens ubi lumina vidi Prima puer, teneroque fui nutritus in aevo. Nec vero patriae tantum perculsus amore Optatamque domum notosque revisere fines Discupio, quantum longo post tempore Ulyssem 160 Anxius huc reducem, cujus vel dicere nomen Vix ego sustineo veritus: sic semper amavit, Scilicet ac toto complexum pectore fovit. Quin ipsum dicam fratrem, dignandus et absens Nomine nimirum tali est. tunc dius Ulysses: Tu licet haec illum non umquam ad litora dicas Venturum, fixumque animo stet credere nulli, Hospes, ait; contra jam nunc tamen ipse futurum Et reor, et superum testatus numina magna Polliceor; nec dona moror. postquam ille penates 170 Redditus attigerit, tunc me tunicaque recenti Laetus, et insigni meritum donabis amictu. Nil prius accipiam quamquam indigus: acrius odi Namque Erebi foribus, mendax qui vana profatur Pauperiem metuens duram. nunc audiat ergo Juppiter omnipotens primum, mensaeque verendae Quas adii, sedesque Ithaci patriique Penates; Evenient, quaecumque canam: Laërtius heros Hoc aderit labente anno; quin menstruus orbis Hic simul occiderit, primoque refulserit ortu 180 Alter agens luces, ille alta in tecta redibit Penelopen ultus natumque indigna ferentem. Cui subito Eumaeus: non haec ego munera solvam Debita, non Ithacus veniet: tu plena quietus Pocula nunc hauri potius, nec talia fando Commemora, o senior. tristi nam pectore luctus Ingruit heu misero, quoties audita recursat Eximii regis pietas et cognita virtus. Desine testari superos: at fortis Ulysses O veniat, mecum ipsa velut regina precatur Umjesto „preatur“, 190 Laërtesque senex, et Telemachus similis dīs. Nunc etiam carum genus alto e sanguine regis Heu queror illacrimans juvenem; quem numina postquam Florentem eduxere ut pulcra ex arbore ramum, Jamque fore heroas inter non oris honore Non animis ipso rebar genitore minorem; Incautum sine mente egit seu laeva deorum, Sive etiam vis dira hominum. nam cessit in almam Ipse Pylon patriae scitatum nuncia famae; Et nunc saeva procum pubes in gurgite tentat 200 Excipere insidiis reducem, sine nomine ut omnis Intereat multos Ithacae dominata per annos Stirpibus ex imis evulsa Arcisia proles. Quod dederit fors cumque, cadat; seu barbara captum Vis rapiat juvenem, dextra seu Juppiter aequus Ipse sua potius servet; jam fare vicissim O senior curasque tuas durumque laborem; Sanguine quo cretus, queis et devectus ab oris, Quave rate, ac nautae qua se de gente ferebant Expedias, oro; neque enim late undique ponto 210 Clausa loca haec peditem potuisse attingere credo. Haec ait; atque heros: fuerint quaecumque, fatebor Vera, inquit; longo modo copia tempore nobis Sufficiat, bacchique liquor, mensisque paratae His maneant epulae lentos, et cetera tectis Digrediens, ceu sueta, petat sua munera pubes. Namque ego (vera loquor) totum nec fessus in annum Expediam fando, misero quae tristia divi Attulerunt, quantos statuere et volvere casus. Sum patria e Creta, diti genitore creatus, 220 Atque alii pueri tectorum in sedibus īsdem Legitima prognati aderant e conjuge multi. Me vero pellex genuit captiva, nec aequus Absimili genitor tenerum dilexit amore Castor Hylacides, qui nostri est sanguinis auctor, Ille deum quondam parili dignatus honore Cressa per arva opibus florens gnatisque beatus Magnanimis. ipsum sed postquam fata tulere In stygias raptum tenebras, sua quaeque relicti Divisere sibi, et partem cepere bonorum 230 Sortibus eductis nati: mihi pauca dedere Ingenti de gaza, et solas insuper aedes. Parta tamen virtute mihi ditissima conjux Obtigerat; neque enim fueram vel futilis auctor Consiliis habitus, nec bello segnis, et armis. Omnia nunc periere aevo dilapsa; sed ipsa E stipula qualis fueram cognoscere possis Olim in flore: ingens fractos situs Umjesto „fitus“occupat artus. Fecerat audacem Mavors cum Pallade, et ambo Addebant animos, quoties delecta virorum 240 Robora ad insidias ducebam fata minatus Hostibus adversis. numquam mors terruit atra Hanc animam; antevolans longe sed primus in hostem Spicula torquebam, medioque ex agmine caesa Corpora raptabam pedibusque et robore fretus. Talis eram bello: placuit non arva tueri, Non opera exercere, quibus laetata renidet Aucta domus, clari et crescentia germina gnati; Sed celeresque mihi naves, et cara fuere Praelia, ferrataeque hastae, laevesque sagittae 250 In manibus semper; quae dura atque aspera vulgo Visa aliis, horum nobis insevit amorem Numen et ipsa trahens animo sua quemque voluptas. Ante etiam Graji peterent quam moenia Trojae, Lecta virum ratibus novies per caerula duxi Agmina ad ignotas gentes; praedaque potitus, Quod libuit mihi cumque, prior sine forte ferebam, Deinde super pars aequa aderat. sic copia rerum Creverat, et late patrias mea fama per urbes. Hoc iter invisum sed quum Saturnius acer 260 Indixit, quo multa virum data millia leto; Tunc validi legere ducem me Cretes, et una Idomeneum classis venturae ad Pergama Atridis Auxilio. via nulla aderat, qua jussa retrectans Abnuere, et populi vim contra tendere рossem. Cessimus; atque novem bellando explevimus annos Iliacos circa muros, decimoque profecti Arcibus excisis Priami conscendimus aequor In patriam; reduces disjecit numinis ira. Ast aliud misero exitium fatale parabat 270 Juppiter: optata vix namque in sede moratus Per mensem expleram dulci me prolis amore, Conjugis et carae donis, opibusque, domoque: Quum subito Aegypti ad fines malus impulit ardor Vela dare, ac pelagi tentare pericula rursum. Jamque novem stabant puppes, et multa ruebat Undique vis juvenum, tum sex ex ordine luces Incubuere epulis fusi per litora nautae; Multa quibus capita ipse boum mactanda pararam Et superis ad dona fatis dapibusque futura. 280 Septima lux aderat, Cretaeaque protinus arva Deserimus, borea classem, velut amne secundo, Velivolam raptim pelagi per plana ferente. Nulla mihi periit navis, nec fracta labore Ingemuit pubes; sed longa ad transtra sedebat Composita, et rector cursum ventusque regebant, Incolumis quinta classis dum luce Canopum Attigit, ac laeta fluvii statione resedit. Heic ego continuo socios subducere puppes, Atque agere excubias moneo; conscendere partem 290 In speculas, finesque hortor lustrare patentes. Illi autem elatique animis fastuque superbi Niliacis latos vastant cultoribus agros, Captivasque trahunt matres puerosque gementes Per mediam caedem. nec jam mora: rumor in urbem Ocius advenit, populosque excivit ad arma. Erumpunt roseae sub lumina prima diei Agmine conferti magno: tremit excita pulsu Terra equitum peditumque gravi, galeaeque minaces Solis inardescunt radiis, atque aera coruscant. 300 Tum pater ipse deūm molitus fulmina dextra Immisitque fugam sociis, trepidosque coëgit Terga dare: haud ullus firmato pectore contra Stare valet, certamque intentant omnia cladem. Pars ferro transfixa cadit, pars viva meorum Abripitur captiva procul subituraque triste Servitium; miserans me vero aspexit ab alto Juppiter. o potius cecidissem stratus arenis In Phariis, alia ex aliis nec fata subissem! Tunc aliter visum: galeam cristasque comantes 310 E capite, eque humeris clipei septemplicis orbem Projicio, dextraque hastam; tum regis ad ipsum Obvius ingrediens currum, supplexque prehensis Oscula rite fero genibus. miseratus inermi Dat veniam, flentemque suas deducit ad aedes Ipsius invectum curru. volat aerea circum Telorum interea nubes, affusaque turba Ardet in arma ferox, odiisque immanibus instat: Ille vetat, cohibetque manu Jovis hospitis iram Respiciens, scelerum saevit qui maximus ultor. 320 Septem illic annos mansi, gazamque coëgi Aegypto in diti multam, cunctique ferebant Dona viri. octavus vero simul adfuit annus Mensibus exactis, jamdudum fallere suetus Aggreditur miserum Tyria vir gente profectus, Isque dolis atque arte vafer persuadet ad oras Sidonias, ubi tecta olli, patriique penates, Ire simul. Cessi victus, Niloque relicto Hospitio hoc alium subsedi lentus in annum. Sed postquam expleti menses labentibus horis 330 Invertere annum, secum devexit ad urbes Me Lybicas idem, fraudem molitus acerbam Scilicet, atque auro sperans ibi vendere multo. Conscendo, invitusque sequor mihi saeva parari Damna timens. claro fluctus aquilone secabat Acta ratis Cretam supra, mediamque tenebat Lapsa viam; dirum contra Jovis ira parabat Exitium miseris. nam Cretam ut liquimus, et jam Nulla alia apparet tellus; caelum undique, et alta Aequora, caeruleum subito Saturnius imbrem 340 Desuper effudit, tenebris et inhorruit unda. Intonuit simul ipse polo, simul igne corusco Contorsit telum navem super: illa fatiscens Volvitur, atque gravi late omnis sulfure fumat. Excutitur pubes, pelagoque effusa marinis Assimilis corvis fertur, reditumque fugamqne Fata negant. tristem me contra haud passus obire Juppiter est, valido sed nanti e robore malum Supposuit; manibus cui circum amplexus inhaesi Jactatus ventisque undisque: ita fluctibus errans 350 Ipse novem exegi luces; vix denique nocte Me decima advertit Thesprotum ad litora pontus. Heic fessum ejectumque heros suscepit, et ultro Praebuit hospitium Phidon. nam viderat unus Ipsius e natis ut me fractumque labore Atque hyeme horrentem, penetralia duxit ad alta Ipse regens dextra, patriaque in sede locatum Costituens duplicem per membra injecit amictum. Heic Ithaci audivi famam; namque hospes ad oras Tendentem patrias illum excepisse ferebat, 360 Et monstrabat opes, quas secum advexerat heros, Caelatumque aurum, ferrique, aerisque corusci Munera, queis decimum large quis dives abundet Post genus: usque adeo rerum vis magna jacebat! Illum autem ajebat scitatum oracula longe Dodonam petiisse, Jovisque loquentia quercu Numina ab aëria, patriae quo litora pacto Clamne palamne adiens, longo post tempore visat? Addidit et superos testes libamina fundens, Deduxisse ratem sese, pubemque parasse, 370 Quae reducem caras Ithacae comitetur ad arces. Ipse prior solvi: Thesprotum namque carina Dulichium Cereri sacrum tum forte petebat; Magnanimo et missum regi me jussit Acasto Reddier incolumem. nautas at dira cupido Continuo invasit scelerata mente furentes, Ut nova me saevo premeret fortuna labore. Namque ubi, deserta tellure, per aequora fugit Lapsa ratis, mihi triste jugum captivaque collo Vincla parant, laenaque meo de corpore rapta 380 Ac tunica, imponunt lacerum, quem cernis, amictum. Postquam autem tenuere Ithacam sub vespere sero Implicuere arcto nexu; simul ocius ipsi Certatim egressi struxere in litore mensas. Interea mihi fracta cadunt e corpore vincla Vi superum: raptis caput ipse et tempora circum Vestibus obnubi, clavique per alta volutus Robora caeruleas prono me pectore in undas Demisi, fugique natans diversa sequutus Litora; tum nigra subiens nemus ilice densum 390 Delitui stratus. trepidos hac tendere et illac Vidi ego nequidquam nautas, fletusque ciere; Moerentes iramque inter magnumque dolorem. Nec tamen ulterius profugum stat quaerere: solvunt Vela notis, altumque petunt. sic numine tutus Praedonumque manus fugi, placidoque receptus Hospitio heic tantique viri servatus amore Vivam equidem, neque adhuc mergar fatalibus umbris. Dixerat; ac stabuli custos: quis temperet, inquit, A lacrimis, miserande hospes, tam dura ferentem 400 Aspiciens, tantis fortunae fluctibus actum? Dixisti quaecumque tamen male fidus Ulyssei: De reditu, suspecta mihi; quid fingere talem Heu juvat? optatos, video jam certus et ipse, Fata mei reditus prohibent crudelia regis, Quem neque in Iliacis pugnantem occumbere campis, Nec voluere suos inter post bella reversum Oppetere: exstincto posuisset Graecia bustum, Mansissetque loco nomenque et fama perennis, Solamen gnato. sed non ea gloria fato 410 Contigit: harpyiae miserum sine nomine raptant. Tristis ego heic sedeo custos, surgentiaque urbis Moenia numquam adeo, prudens nisi forte vocatum Penelope jubeat, si quando nuncius olli Advenit. extemplo circumstant undique visum, Scitarique ardent, veniendi et discere caussas: Hi moerent, casuque dolent absentis Ulyssei; Illi opibus gaudent grassari impune potiti. Sed mihi nil animo carum jam quaerere ab illo Tempore, quo vanum fugiens post caede peracta 420 Aetola de gente satus decepit, et isdem Sedibus his mecum, multis regionibus actus, Constitit hospitio tandem laetatus amico. Ille sibi in Creta visum narrabat Ulyssem Idomenei in tectis diffracta furentibus undis Robora supplentem classi; primoque sub ortu Autumni, aut etiam venturum aestate ferebat Cum sociis opibusque ingentibus: irrita frustra Dicta abiere vagas jamdudum sparsa per auras. Ergo age tu senior, quando huc te fata tulere 430 Desine velle movens mea blandis pectora verbis Fallere; non ideo merito dignabor honore, Sed veritus magnumque Jovem, tuaque aspera rerum Fata dolens. haec ille: at contra exorsus Ulysses: Sic adeo tibi nulla fides in pectore, dixit, Certa satis, potui nec duram inflectere mentem Numina testatus? quin dīs auctoribus īsdem Haec age jam pactis maneant rata foedera nobis. Contigerit si forte tuum tibi visere regem Pollicitus pulcrae decoratum munere vestis 440 Dulichium mittes, quo me rapit ardor abire; Sin ille haud redeat, nec sint mea nuncia vera, Nil moror, arreptum celsa de rupe jubeto Dejicere, exemplo metuant ut fallere nostro Huc alii advecti. sic heros fatus; at ille: Egregiam vero laudem famamque referrem Vivus, ait, ferisque olim post funera sedis, Ipse ego qui placida nuper te sede recepi, Si contra dulci spoliarem lumine vitae? Qua tunc mente Jovem supplex in vota vocarem 450 Conscius admissi sceleris? sed tempora caenam Jam poscunt, sociique aderunt jam nota petentes Limina, qui mensas epulis florentibus ornent. Illi inter sese jactant dum talia, pastu Interea rediere sues, quas fida juventus Protinus inclusit stabulo: septa omnia circum Pugnantumque sonant graviterque in nocte radentum. Tum subito Eumaeus: qui pinguior omnibus, inquit, O socii properate suem, lectumque sacrabo Hospitis adventu mactans: epulabimur una 460 Nos etiam, longum quos cura exercet in annum Sollicitos, nostroque alii sudore fruuntur. Haec fatus, duro aggreditur resonantia ferro Robora, quinquenni dum corpore ducitur ingens Victima, procumbitque focis. super irruit ipse Immemor haud divum (casta nam mente colebat Justitiam) raptasque alto de vertice setas Ignibus imposuit sacris libamina rege Pro salvo superos omnes in vota precatus. Dein feriit rapto dissectae fragmine quercus 470 Arduus assurgens: olli artus vita reliquit, Itque cruor jugulo e secto, nidorque sub auras Tollitur ambusti flammis. ubi tergora costis Deripuit pubes, senior decerpere partem Artubus e cunctis mixta pinguedine cepit, Injecitque foco salsis cum frugibus una. Atque alia in verubus fixere, ignique dedere Secta minutatim ferro; detractaque rursum Omnia in ingenti posuere ardentia mensa. Haec inter medius rectos in pectore sensus 480 Usque gerens senior consurgit, et omnia septem Dividit in partes: vobis o Najades unam, Unam Mercurio prognato Atlantide Maja Ponit multa rogans; sociis dein ordine partem Cuique suam postquam fuerat partitus, Ulyssem Perpetui tergo suis, et dignatur honore Praecipuo. ille autem praestanti munere laetus Aggreditur meritum sic ore affatus amicum: O utinam carus regi stellantis olympi Sic vigeas, Eumaee, viges dilectus ut ipsi 490 Huic animo, talem donis qui talibus auges! Ille autem referens: dapibus nunc, optime, nostris Utere, ait, rebusque fave non asper egenis; Perficiet mihi vota, potest namque omnia, numen, Abnuet et quaecumque volet; sic vertitur ordo. Dixit, et in mensa primos libavit honores Caelicolis, pateramque dedit, consederat olli Qui propior, magni Laërtae e sanguine creto. Interea Cereris fert dona Mesaulius acer, Quem quondam Eumaeus sibi rege absente pararat 500 Ignaroque Arcisiada, ipsa et Penelopea, Eque suo pretium Taphiis persolverat aere. Vescitur una heros, pastorum et rustica turba Laeta epulis. ardor mox ut compressus edendi Jam fuerat, collecta Mesaulius abstulit almae Frusta citus Cereris; reliqui petiere cubile Frugibus et saturi tostis, et pinguibus escis. Forte fuit nox atra horrenti frigore, et imber Assiduus zephyris udo ferventibus axe Ingruit; utque hyemem sensit male tectus Ulysses, 510 Voce senem blanda, stabuli cui credita cura, Affatur, tentatque vafer, si qua daret arte Ille sibi laenam victus, vel cogeret ullum E sociis: nimium miseris in rebus amicum Senserat, atque animi fidens effatur ab ore. Accipe nunc, Eumaee, et vos o cetera pubes; Magna loquar de me. vesano in рectore Bacchus Aestuat ille etiam curis ingentibus actos Et cantare viros, et mollem solvere risum, Incertoque adigens vestigia tollere saltu, 520 Edere et in tacito melius quod corde latebat. Sed quoniam coepi fanda atque infanda profari, Quo mens ipsa rapit, sequar ultro. o prima redirent Tempora, et integro solidae mihi robore vires, Quae fuerant quondam, Teucris quum Pergama circum Struximus insidias Ithacusque et flavus Atrides, Tertius atque una socios dux ipse sequutus! Moenia ubi celsae pervenimus ardua Trojae, Circum urbem dumos inter ulvamque palustrem Sub dio longis armati corpora scutis 530 Sedimus. interea borea bacchante rigebat Horrida nox, gelidaeque nivis contecta pruina Armaque, et aeratus clipei concreverat umbo. Heic alii tunicis septi laenaque per artus, Et clipeis humeros protecti e pectore somnos Efflabant placida composti in pace per umbras. Solus ego, sociis laena procul inde relicta, Scilicet haud animo tantum ratus adfore frigus, Indutus tunicamque levem, parmaque superne Constiteram tectus. jamque ut pars tertia noctis 540 Cesserat exactae, volventiaque astra cadebant, Horrescens Ithacum, propior qui forte jacebat, Admonui excitum cubito, nec segnius ille Audiit haec fantem. jam me jam vita relinquit Heu glacie edomitum saeva graviterque rigentem: Nescio quis tenui male tutum huc egit amictu Caelicolum iratus, nec spes super ulla salutis. Vix haec. ille autem se notas vertit ad artes, Consilioque valens pariter et fortibus armis, Submissa sic voce refert. o comprime questus, 550 Ne quis te Danaum nunc audiat. atque ita fatus In cubitum nixa cervice assurgit; et o vos Audite, inclamat, juvenes, quae certa deorum Visa monent: nimium longe processimus undis A pelagi, medios inter versamur et hostes. Nuncius ergo aliquis properans Agamemnona regem Conveniat, plures velit huc si tendere gressum Auxilio. sic ille: Thoas Andraemone cretus Protinus exsiluit, rutilantem et murice laenam Projiciens celeri petiit cava litora cursu. 560 Illius ipse autem posita tum veste potitus Molliter accubui, roseoque effulsit Eoo Alma diem referens stellis Aurora fugatis. Talis ego si nunc florerem, et corpore vires Incolumi starent, aliquis me tegmine pulcro Motus amicitia pariter laudemque sequutus Indueret. sed nunc frustraque inglorius aevum, Despectusque agito sordens in paupere cultu. Desiit. Eumaeus contra: laus magna feretur Haec tua jam senior; nihil es, ni rite loquutus. 570 Nec merita jam veste, aliis nec rebus egebis, Conveniunt quaecumque tibi, mox crastina reddet Quum lux orta diem, rursus mutata repones Tegmina contectus propriis; non copia nobis Quippe subest, duplicesque adsunt e vellere vestes: Una viro data cuique. at postquam natus Ulysse Huc aderit, tunicamque tibi chlamydemque nitentem Ille dabit, mittetque alacrem, quo tendis abire. Sic ait, ac surgens vicinum insternit ad ignem Ipse torum, pecudumque ferens mollissima ponit 580 Tergora, queis heros cubuit. tum fessa jacentis Membra super magnam densato vellere pallam Injicit, ipse olim qua sese involvere suerat, Horrida si quando tempestas frigora ferret. Heic Ithacus somno jacuit, circumque juventus Cetera; non senior pariter, quem dura fatigat Cura gregis, sedesque vetat placidumque cubile Incolere. arma citus, dum furtim aspectat Ulysses, Miraturque fidem, tacitoque in pectore gaudet, Ille rapit, primumque humeris accommodat ensem, 590 Dein chlamydem ventos contra munimen et imbres Induit ingentem villosae terga retorquens Longa caprae supra. tum demum hastile lacerto Adversusque canes et furta inimica virorum Corripiens tectis cessit, cubiturus et ipse Curvata sub rupe, sues ubi frigore ab acri, Et borea aversi, tranquilla in nocte jacebant.