CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1722930 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1722930.

Nodus 1722930 in documento zamagna-b-odyssea.xml


HOMERI ODYSSEAE LIBER TERTIUS DECIMUS Dixerat: atque alii per tecta silentia late Dum gaudent mira capti dulcedine rerum, Sic illum Alcinous dictis compellat amicis. O Laërtiade, quando huc te fata tulere Per varios casus, per multa pericula vectum, Incolumis divesque tuas remeabis ad oras. Vos autem o, quicumque meos celebrare penates, Gaudetisque una convivia ducere, Bacchi Laetitiam cantusque inter, mea figite corde Dicta, viri. Туrio pictae jam murice vestes, 10 Caelatumque aurum, quaecumque et ditia dona Attulerunt proceres Phaeacum, condita in arca Omnia sunt. solido nunc quisque ex aere lebeta, Ac tripodem det quisque super. post certa redibit Pars pretii toto e populo; non omnia namque Fas unum tribuisse. haec postquam maximus heros Fatus erat, plausu cuncti assensere secundo Ad sua cedentes laeti penetralia reges. Mox īdem, ut roseis Aurora evecta refulsit Aequoribus, navimque parant atque aerea portant 20 Dona viro; quae rite locans curvata carinae Alcinous stipat sub transtra, offensa juventus Ne doleat validis freta findens versa lacertis. His propere exactis adeunt regalia rursum Tecta simul, mensasque parant, ubi sanguine sacro Victima caesa Jovi taurus fumabat ad aram. Diripiunt costas, dapibusque fruuntur opimis Vescentes; interque ipsos ciet aurea plectra Demodocus simul ore canens. at fortis Ulysses Suspiciens crebro caelum, solemque cadentem, 30 Pronus ut hesperias curru descendat in undas Optat, et impatiens studio jam gestit eundi. Ac veluti impasto tota cui luce jugales Invertere gravi fecundas vomere glebas, Occidit optanti prono sol igneus axe Agricolae; fesso tum pectore gliscit edendi Ardor, et exstimulat cupidum; trepidantia eunti Genva labant titubantque pedes. sic aequora tandem Sol Ithaco optanti subiit, mediaque corona Alcinoo atque aliis Phaeäcibus infit ab ore. 40 Maxime rex, vosque o magni, capita inclita, patres, Perfectis me rite sacris dimittite quaeso Protinus incolumem; vos et valeatis amici. Namque mihi jam parta, animus quaecumque volebat, Muneraque auxiliumque viae, quae numine servent Cuncta suo divi faciles, veteresque sodales In patria visam cum salva conjuge, faxint. Heic quoque vos maneant semper rata gaudia vestris Cum nuptis gnatisque; dii vos omnibus auctos Muneribus cumulent, procul absit publica clades. 50 Vix ea finierat; laeto clamore sequuntur Phaeaces, ducique jubent tam digna profantem. Atque heic Alcinous fido praecone vocato: Pontonoë o, dixit, plenum cratera lyaeo Huc age; caelicolum regi libemus ovantes, Mittamusque virum tanto sub numine laetum Ad patriae fines. dixit: nec jussa moratur Pontonous cratera ferens atque ordine miscens Omnibus. hi taciti libant, divosque precantur Per sedes late; quos inter solus Ulysses 60 Adstitit, ac multo spumantia pocula baccho Tradidit Aretae sic ipsam affatus ab ore. O salve regina mihi, dum tarda senectus, Parcarumque sinant leges, ac debita fata. En ego discedo; tu contra in sedibus hisce Et populo et gnatis precor alma et rege fruare. Sic fatus tendit gressus ad limina, et una Alcinoi it missus celerans vestigia praeco, Ad navim qui monstret iter litusque reductum. Nec non Arete famulas jubet ire puellas, 70 Haec ferat ut chlamydem secum tunicamque nitentem, Illa auctam donis pictam regalibus arcam, Atque aliae cererem pariter, laticesque lyaeos. Ut litus tetigere cavum, data munera nautae Accipiuntque locantque alacres, tum mollia sternunt Lina viro, pictosque super de more tapetas Conjiciunt, queis molle cubet placidusque quiescat Velivola in puppi. jamque ipse ascenderat heros, Compositusque toro languentia membra locarat, Quum subito curva socii sedere carina 80 Ordine quisque suo, solvere et litore funem. Incumbunt remis adnixi, et caerula verrunt Spumea: sopitos Ithaci diffusa per artus Dulcis et alma quies mortique simillima serpit. At navis, rapidae veluti per plana quadrigae Prata volant, quas viva rapit vis incita equorum Verberibus crebris; jam jam in sublime videntur Aëra per liquidum ferri, et contingere metam: Sic celeri volat illa fuga, longoque sonantes Limite agit fluctus, canumque in gurgite sulcum 90 Deserit a tergo. non ipsam praepete penna Accipiter levis alta secans praevertere possit Labentemque undis, divisque heroa ferentem Consiliis animoque parem; qui plurima quondam Pertulerat longum bello jactatus et undis, Tum placida oblitus curas in nocte quierat. Jamque ubi purpureo procedens clarus ab ortu Lucifer auroram Tithoni Ispravila umjesto “Thitoni“ e sede vocabat, Constitit optata navis tellure potita, Caerulei stat portus ubi Phorcynis ad oras 100 Litoreas Ithacae. versis duo frontibus alte Oppositi adsurgunt scopuli, pelagique furorem Cautibus objectis, ventorumque horrida frangunt Flamina: securae tuta statione carinae Intus habent sedem, nec vincla tenacia poscunt Ast olea in summo diffundit vertice ramos Desuper umbrosis complectens frondibus antrum, Antrum horrendum, ingens, nympharum humentia templa Naïadum. solido excisi de marmore circum Crateres, ansisque utrinque exstantibus urnae, 110 Mellaque apes stipant, vivoque haerentia saxo Stant juga, ubi resono percurrunt pectine nymphae; Puniceo tenues variatas murice telas. Manant et liquidi fontes, semperque recenti Rore strepunt; geminaeque fores, quarum altera, spectat Quae borean, hominum patitur vestigia, et almos Altera sacra deos, nigrum quae vergit ad austrum, Excipit, haud tangenda viris, at pervia tantum Caelicolis. huc se tunc noto in litore navis Condidit ac media plus parte resedit arena 120 In sicca; valido sic incita remige venit! Emicat in terram pubes, etiamque cubantem Mollibus in stratis, etiam alto lumina somno Devinctum exponit gremio telluris Ulyssem. Munera dein alii expediunt, quae virginis acti Armisonae monitis dederant Phaeaces habenda, Quum reditum supplex orabat. cuncta sub ipsos Conjiciunt oleae ramos, et devia ponunt Parte in secreta, ne quis fors ante viator Praeteriens, heros quam somno suscitet artus, 130 Aspiciat, visique petat sibi praemia furti. Hinc subito freta versa legit, retroque juventus Ad patrias dat vela domos; quum rector aquarum Nondum Ithaci longo satiatus pectora luctu, Oblitusque minas sic est affatus in arce Siderea fratrem. quisquam et jam numen adoret Neptuni, aut divum justo dignetur honore, Juppiter? ipsi etiam nunc me, gens edita nostro Sanguine, Phaeaces temnunt. quippe ipse volebam Usque malis Ithacum luctantem tendere ad oras 140 Dulichias; non et reditu prohibere parabam, Aeternumque arcere domo, tua magna voluntas Ex quo certa mihi, promissaque nota fuere. Illi autem celeri sulcantes aequora navi Securum adduxere mei, somnoque revinctum In patrio statuere solo. tam multa dedere Dona super, vestemque, aerisque, aurique talenta, Quam multa incolumis praedaque potitus opima Haud secum incensa a Troja devecta tulisset. Juppiter huic contra: proh quae te cura remordet, 150 O germane potens? divūm te spernere nemo Audeat, expertus ni fors cognoscere malit, Sit durum soli quam te contendere contra Viribus atque aevo praestantem. robore fretus Quod si hominum quisquam merito te fraudet honore, Ut placitum fueritque magis, mentique sedebit, Digna luat. sic fatus erat regnator olympi; Quum sic Neptunus: jampridem id, Juppiter, ultro Ipse etiam fecissem, inquit; tua si mihi certa Mens foret: irasci tecum et pugnare verebar. 160 Nunc autem pulcram Phaeacum perdere navim Est animus nigri reducem per caerula ponti; Talibus abstineant posthac ut tempus in omne Auxiliis: urbique ipsisque opponere magnum Stat montem. dixit; nec Juppiter abnuit olli Haec referens: age jam, venientem ex aequore puppim, Quum propius terris laetanti lumine cives Aspicient, subito mutato corpore rupem Effice, quae falsa referat sub imagine navim Omnibus attonitis monstro, magnumque repente 170 Montem stare altas contra mirantibus arces Ante urbem. quae dicta Jovis postquam audiit, astra Deseruit, Scherianque petens maris arbiter alti Constitit invisus scopulo. jamque impete magno Ibat aquis, celeransque viam propiora tenebat Laeta ratis; quum pone subit Neptunus, et actam Corripit, immotamque alto sub gurgite figens Esse jubet rupem ingentem, subitoque recedit. At bona Phaeaces gens ponto assuetaque remis Miranturque animo, seque inter plurima mussant. 180 Jamque aliquis socium respectans: heu quis in alto Vinxit, ait, puppim? tota ecce e fluctibus exstat Haud labefacta salo. sic ille. at nescia facti Corda stupent, donec trepidis rex farier infit. Me veteris nunc certa premunt oracula patris, Qui fore Neptunum nobis urbique canebat Auxilia ob nostra infestum, quod navibus omnes Scilicet incolumes vehimus per caerula Nerei. Praeterea quondam praedixerat adfore tempus, Quo validam nobis redeuntem ad litora puppim 190 Perderet in pelago, scopulumque opponeret urbi. Haec senior, quae jam perfecta en cernitis ipsi. Verum agite, ac jussis omnes parete volentes, Nunc jubeam quaecumque viri: deducere ponto Mittite, qui veniat nostras post hospes ad oras Indigus auxilii: lectos at rite juvencos Bissex Neptuno sacras mactemus ad aras, Si prece qua victus montem praetendere parcat Moenibus, et magna portus circumdare mole. Sic ait: atque illi trepida formidine capti 200 Expediuntque boves, fusique altaria circum Neptuno pia vota ferunt. Consurgit Ulysses Excitus interea somno; nec litus amatum, Nec patriae optatos longo post tempore fines Aspiciens noscit: circum Tritonia Pallas Nam caelum nebula nigranti offuderat, omnes Falleret ut veniens, utque illum diva doceret; Ne prius uxori neu caris visus amicis Ille foret, quam caede procos mulctasset acerba. Propterea facies late mutata locorum 210 Tota videbatur, diversaque semita ad urbem Portusque scopulique atque ipsa virentia prata Arboribus versis. Stetit ille, ac lumina volvens Prospectumque petens late omnem et litora lustrans Flevit, et ingenti concussus corda dolore Percussitque femur manibus vocemque profudit. Heu mihi quas hominum terras, ignotaque rursus Litora deveni? crudelibus effera coeptis, An justi rectique tenax gens hospita degit? Has ubi divitias condam? quonam ipse viarum 220 Ignarus ferar? o cur me Phaeacia tellus Non habet? alterius vel saltem tecta petissem Magnanimi regis, qui me juvisset amico Hospitio exceptum, et patrias misisset ad arces. Nunc autem haud novi, qua munera parte recondam, Nec tamen heic aliis furtim tollenda relinquam. Me miserum! non tuta satis Phaeacibus ergo, Nec fuerat mens aequa? alias per caerula ad oras Advexere, licet sponderent litora amatae Cara Ithacae: promissa fides en irrita cessit. Juppiter hospitibus miseris qui praesidet, ipsos Ultor agat: vindex scrutatur pectora justus Ille hominum, meritasque capit pro crimine poenas. At nunc praestat opes, totamque invisere gazam, Ne mihi quid secum abstulerint fugiente carina Longe iter ingressi. dixit; rutilosque lebetas, Ac tripodas, fulvumque aurum, vestesque recenset Enumerans. quae salva videt quamquam omnia, tristes Non tamen absistunt curae: perculsus amore Ingemit heu patriae, et resonas procedit ad undas 240 Multa dolens, lacrimisque rigans humentibus ora. Huic virgo tum nata Jovis tulit obvia sese Omnia pastori similis, cui prima juventus Spargit flore genas, quales regalia gnati Germina formosi pubescunt oris honore. Ex humeris nodo duplicem suspendit amictum; Puniceisque alte suras evincta cothurnis Tela manu crispat. quam primum ut vidit Ulysses Obvius aggreditur, laetoque ita pectore fatur: O juvenis, primum te quando in litore solo 250 Aspicio, salve o facilis, meaque omnia, meque Respice jam servaque. ego te ceu numen adoro Aetherium, votisque vocans, genibusque volutans; Fare etiam ignarumque doce, quae nomine tellus, Quive habeant homines? medio circumflua ponto Insulane, extremaene sinus telluris in undas Continuo heic tractu vergit, pelagoque residit? At dea quaerenti: vel te dementia versat, Hospes, ait, vel longa procul, si talia nescis, Huc via te duxit. non haec ignobilis ora, 260 Aut adeo deserta: ipsam novere, quot almam Auroramque vident gentes, solemque cadentem Parte sub adversa, qua nox fert atra tenebras. Terra quidem praerupta, citisque haud apta quadrigis, Nec sterilis tamen est, aequato ingentia quamvis Haud pateat per prata solo. fert ubere gleba Et cererem et bacchi latices, ac semper abundans Imbribus irriguis florentique uvida rore Educat et silvas late, dumisque virescens Optima caprigeno pecori est et bobus alendis. 270 Quin et Pergameas ingens pervenit ad arces, Quas procul hinc perhibent distare ab Achaeide terra, Fama Ithacae. sic fata dea est: at pectus Ulyssei Gaudia pertentant subito; nomenque volutans Auditum ficto sic rursum exorsus ab ore est; Nec sese prodit tamen ipse, in pectore vafro Vera tegens, longaque ita rerum ambage reponit. Audieram famamque Ithacae nomenque paterna Trans pontum in Creta longe: nunc aequora mensus Parte ego cum gazae veni, partemque reliqui 280 Effugiens aliam gnatis, post caede peremptum Idomenei genus Orsilochum, quo vincere cursu Nullus erat melior juvenum Dyctaea per arva. Me rabie infestus voluit nil tale merentem. Exuere Iliaca praeda quam propter acerba Bella virum, multosque tuli per caerula casus, Quod non sponte suo famularer ad alta parenti Pergama, victricesque agerem dux ipse catervas. Sed prior hunc magno confossum vulnere stravi Insidians, campis dum sera nocte redibat 290 Obscurum per iter. nox atra ingentibus umbris Me circum fidumque una complexa sodalem Eripuit spectantum oculis; furtoque potitus Delitui. postquam ferrum trans pectus adegi, Phoenicum ad navem properans vestigia torsi, Oravique viros magna mercede paciscens, Ut secum ad Pylii veherent me litoris oram, Elidave insignem, cui gens dominatur Epaeūm. Quum subito insurgens validi vis aspera venti Abripuit longe miseros, nec sponte volentes. 300 Fallere. sic caeco per noctem errore viarum Venimus huc acti, portuque subivimus alto Praecipites. non cura dapes subit ulla parandi Jejunis longum, sed fessi in litore corpus Sternimus, ac somno lassos componimus artus. Heic me grata quies miserum decepit; at illi Interea eductis opibus, quaecumque fuere Devectae, positisque, ubi stratus membra fovebam, Effugiunt, ventisque petunt spirantibus arces Sidonias: vacua moerens ego linquor in acta. 310 Dixerat: insignis glauco dea lumine risit, Permulsitque manu nivea; tum virginis ora Ora habitumque gerens pulcrae, cultaeque per artes Egregias, tali mutata est voce loquuta. Jam nimium vafer ille foret, qui vincere cumque Speraret te posse dolis, licet obvius adsit Vel deus aetherio caeli delapsus ab axe. Improbe! sicne adeo nequidquam fraudibus usque Indulgens ficta perges mendacia lingua Redditus et patriis jam tandem sospes in oris 320 Texere, cara tibi primis quae semper ab annis? Quin age mitte dolos: nostrum scit fallere uterque Vana ferens; homines inter tu maximus omnes Consilio polles, contra dis omnibus ipsa Ingenio praefto. nec tu me Pallada nosti Horrisono Jove rege satam umjesto „fatam“, quae casibus adsto In duris tibi fida comes, praesensque periclis Incolumem servo? non et Phaeacibus esse Te volui nuper carum? delapsa sereno Nunc iterum caelo veni, ne munera quisquam 330 Surripiat, quae multa tibi mea jussa sequuti Phaeaces dederunt. quin et quot fata dolores Sedibus excepto patriis statuere ferendos, Expediam dictis. omnes tu pectore ferto Indomito; nullus vel mas vel conscia duri Femina sit reditus: quaevis convicia prestat Saeva virum, tristesque vices superare tacendo. Huic Ithacus: quis te mortali semine cretus Diva queat cognosse, vafer sit quamlibet usu, Tot facies hominum mutas, tot vertis et ora? 340 Novi equidem expertus, quanto mihi saepe fuisti Auxilio ad Trojam dura inter praelia Grajum. At Priami postquam celsam populavimus urbem, Avectosque cavis ratibus disjecit Achivos Per freta lata deus, numquam te maxima vidi Adstantem puppi in celsa curasque levantem. Heu quantum ignotis erravi in fluctibus acrem Corde fovens luctum, donec solvere periclo Me faciles tandem superi. Phaeaces adire Tu, fateor, me diva tuo cum numine sancto 350 Jussisti, ac melius miseris confidere rebus. Nunc te per genitorem oro (nam dulcia nondun Regna Ithacae tetigisse reor, verum avius oris Neicio queis jactor longe; tuque ipsa videris Ludere deceptum, memoras dum talia fando) Dic age, num patriae tetigi jam litora cara? Talibus orabat; quum sic Tritonia virgo Orsa loqui: idem animus semper tibi pectore vafro, Mensque eadem perstat non ullis fracta periclis. Nec potui idcirco tantis in casibus actum 360 Linquere, nec potero: nostro te numine dignum Ingeniumque animusque facit visque aurea linguae. Namque alius rediens per tot discrimina rerum Arderet gnatosque domi; nuptamque videre Optatam: nil ipse petis, nec scire laboras Scilicet ante, tuae veniens quam pectora coram Conjugis experiare. illa abdita moeret in altis Aedibus; ingratae totaeque ex ordine noctes Dispereuntque dies suspiria crebra cienti. Omnia certa mihi fuerant; sociisque sciebam 370 Amissis reditum dulcem tibi fata parare. Non tamen et volui patruum contendere contra Indomitos alto volventem corde furores, Infestumque tibi rapto pro lumine nati. Ac ne vana putes mea dicta, en aspice sedes Jam patrias: ingens portus Phorcynis in illa Caerulei stat parte senis; viden ardua ramos Explicat ut patulas mihi sacra in vertice oliva? Subter Naïadum domus atro horrescit hiatu In latere excisae rupis. latet undique septa 380 Arboribus spelunca, ubi tu sollemnia nymphis; Vota dabis lectas statuens de more bidentes: Neriton en illic nemoroso vertice surgit. Haec ubi fata, scidit nebulam; tum visa refulsit Terra viro, patriique soli dulcedine motus Exiluit, gaudensque suae dedit oscula terrae: Extulit et vocem, tendens ad sidera palmas. Nymphae Naïades, proles Jovis, o mihi nulla Visere quas fuerat jam spes, nunc omnibus auctae Laetitiis salvete deae, mea munera vobis 390 Semper erunt, virgo tantum sinat orta Tonante Vivere me, natumque suo mihi numine firmet. Talia fundebat supplex, quum caesia diva: Fide, ait, haec tacitum nec pectus cura fatiget. Ac primum advectas parte interiore sub antro Umbroso condamus opes, ubi salva manebunt Omnia; dein pacto quo sint videamus agenda Cetera, uti recte cedant, nec plura loquuta Antrum immane subit, latebrasque inquirit in antro, Dum propius subvectat opes Laërtius heros, 400 Caelatumque aurum, fulgentique aere lebetas, Et picturatas Phaeacum munera vestes. Ordine cuncta locat, lapidemque ante ostia Pallas Ingentem advolvit: tum se viridantis in umbra Ambo oleae stravere sacra fatumque struentes Perniciemque procis, et sic prior orsa Minerva est. Laërta generate, deum certissima cura, Quo juvenes leto, quibus aggrediere vel armis, Consule, tres adeo totos in sedibus annos Imperitant, sociamque tori pervertere tentant 410 Muneribus. manet illa quidem, teque anxia luget, Dum redeas, vanaque simul spe pascit amantes, Verbaque dat miseris, aliudque in pectore versat. Heic Ithacus: proh diva, inquit, ceu major Atrides, Nescius heu nostri periissem in limine tecti, Ni me cuncta prius monuisses. quin age dicas Alma precor, si qua possim vi perdere sontes? Adsis o lateri nostro comes, et mihi robur Invictum da diva: tuo jam numine fretus Non ego tercentos dubitem vel poscere in arma 420 Saeva viros, nil non ausim. tanta auspice mecum. Quae contra Pallas: tecum comes addita semper Ipsa adero, trepidos nec me sine fortis in hostes Insilies, quum tempus erit. jam jamque cerebro Spero equidem, et sparso tincturum sanguine terram Invisa de gente aliquem, poenasque daturum Pro scelere. ut vero venientem agnoscere nemo Mortalis te possit, ego squallentia reddam Membra prius formosa, et flavos vertice crines Eripiam, circumque humeros sordentia ponam 430 Tegmina. tum pulcra radiantia lumina fronte Suffundam tenebris, ne cui noscare procorum Sordidus, uxorive tuae gnatoque relicto. Tu vero hinc subito pastorem jussus adibis, Nigrantes qui rure sues tibi servat, et idem Teque tuosque colit magno complexus amore Jam senior. celsa invenies sub rupe sedentem Ad Corvi scopulos, Arethusae dulcis et undas, Iliceam frangunt ubi glandem et flumina potant Nigra sues, multaque aucti pinguedine florent. 440 Illic tardatus vario sermone morare, Ipsa procul celero dum pulcrae ad moenia Spartae Telemachum ductura tuum genus, acer Ulysseu, Regia qui flavi Menelai ad tecta profectus Te quaerens reditumque tuum Lacedaemone degit In viridi. sic diva; refert cui protinus heros: Cur non heu miserum docuisti haec omnia; an altis Ferret ut ingentes curas in fluctibus errans Ipse etiam, dum tecta fero vastantur ab hoste Sola relicta procis? non hic dolor haereat imo, 450 Pallas ait, sub corde tibi; mea dicta sequutus Est ingressus iter, referat sibi nomen ut ingens Huc rediens. nil triste timet, sed lentus Atridae Assidet in tecto, et laetatur divite mensa. Interea insidiis juvenes, quam litora tangat Fida redux, tentant prius illum perdere leto; Nec tamen et perdent: aliquis de gente nefanda Ante cadet, moriensque solum premet ore cruento. Haec dea fata, ipsum virga percussit, et omnes Reddidit arentes tenuati corporis artus, 460 Flaventemque comam capitis, lumenque juventae Abstulit, inducens rugas habitumque senilem, Turpavitque oculos et diae lucis honorem. Dein aliam tunicamque aliumque imponit amictum Sordentem lacerumque et fumi uligine plenum; Aptat et ingentis circum spolia horrida cervae, Nodosumque manu baculum; curvisque pudendam Subligat ex humeris perfossamque undique peram Tortile cui pendet lorum. queis rite peractis In diversa abeunt: Pallas visura relictum 470 Telemachum sublimis adit Lacedaemonis arces.