CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 172180 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/172180.

Nodus 172180 in documento kunic-r-epigr.xml


1329. [1322.] Valedicit sodali Cinnamo, sibi soli amico. Valedicit sodali Cinnamo, sibi tantummodo consulenti. Krša Esse decet fido nil non commune sodali, Quodque boni acciderit, Cinname, quodque mali. Tu mala mi large impertis, sed quae bona cunque Sunt tibi, me spreto, Cinname, solus habes. Ergo vale: damni, curae, moeroris abunde, Ut nihil ipse addas, mi reor esse domi.