CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 172017 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/172017.

Nodus 172017 in documento kunic-r-epigr.xml


1324. [1317.] In Glauciam dicentem, auctorem esse sibi addictum. Atque Deo possum quidvis parere jubenti, Atque homini, quem mi praeficit ipse Deus. His possum, ast aliis nequeo servire, sed audax Pugno, gravi avertens libera colla jugo. Hoc notum volui tibi, putide Glaucia, qui me Addictum nuper dixeris esse tibi, Atque tuo generi fidens opibusque, rogari Quae timide ac modice me decet, imperitas.