CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1715317 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1715317.

Nodus 1715317 in documento zamagna-b-odyssea.xml


HOMERI ODYSSEAE LIBER DECIMUS. Protinus Aeoliam veni, qua fluctibus acta Insula in instabili dis carus tecta colebat Aeolus Hippotades: consurgunt aerea circum Moenia, et ingenti procurrit vertice rupes. Corpora gnatorum bissena in sedibus olli, Sex pueri, totidem forma praestante puellae, Ludunt, atque inter se laeti mutua curant Connubia assueti patriis considere mensis, Perpetuasque dapes celebrare. It nidor ad auras Aetherias per lucem altis late undique tectis; 10 At tacita sub nocte sua cum conjuge quisque Mollibus in thalamis strato super incubat ostro. Hos ego tum fines tetigi, facilique receptum Aeolus hospitio fovit, dum menstrua totum Luna iter expleret. saepe ille audire volebat Ilion, Argivumque rates, reditumque Pelasgum Cunctaque ego contra narrabam rite petenti. Verum ubi jam cupidus volui discedere, et illum Admonui, nihil ipse mihi, quibus indiget usus, Abnuit, ingentemque novennis tergore tauri 20 Utrem ferre dedit, introque sonantia clausit Flamina ventorum; namque illum rector olympi Et rapidos jussit mulcere, et tollere ventos. Ipse suis utrem manibus sub transtra locatum Argento molli vinxit, ne quā via ventis Adsit, et aequoreas tantum strepitantibus auris Mulceat excitus zephyrorum sibilus undas. Cessimus, atque novem sulcantibus aequora luces Et noctes totidem, decimo sub lumine visi E pelago nobis patrii se ostendere colles, 30 Ardentesque ignes propius. mihi pectora pressit Dulcis et alta quies fesso; namque ipse regebam Usque ratem, nullum sociorum vela movere Passus adhuc, patria citius quo sede potirer. Interea nautae vario sermone serebant Multa inter sese, meque auri pondera ferre Argentique domum ventorum a rege putabant. Atque aliquis comitem spectans: proh Juppiter! inquit, Omnibus ut carus, quascumque accedit ad oras, Advenit hic: multas Trojana ex urbe reportat 40 Laetus opes; eadem nos vero caerula mensi Nequidquam patrias vacui remeamus ad aedes. Ecce etiam pretiosa dedit nunc munera ferre Aeolus. eja omnes juvet inspexisse, recluso Aurique argentique latet quae copia in utre? Sic fatur, cunctosque eadem dementia vincit, Et laxant jam vincla utri. simul agmine venti Ocyus erumpunt omnes, saevaque procella Abripiunt pubem turbata per aequora longe A patria flentem nequidquam. atque ipse sopore 50 Excitus, et tristi concussus pectora casu Mecum agito, in fluctusne ruam, vitamque relinquam? Anne feram tacitus, caelesti vescar et aura Vivus adhuc? praestat superesse, imaque resedi Sub puppi tacitus, classem dum turbine venti Rursus in Aeoliam ferrent, circumque sodales Ingemerent. illic iterum tellure potimur, Fontibus atque haustis naves epulamur ad ipsas. At dapibus postquam vires potuque refectae, Praecone et socio tantum comitatus ab uno 60 Hippotadae petii sedes, quem larga bibentem Pocula cum gnatis deprendi et conjuge cara. Ut veni, primo consedi in limine tecti Ante fores: illi reducem stupuere videntes, Et subito: quae caussa movet? quod numen, Ulysseu, Ingruit adversum misero? te nuper amico Auxilio tutum patrias dimisimus oras, Et quocumque animo cuperes intendere cursum? Talia quaerebant. queis ipse: heu perdidit, inquam, Me comitum vesana manus, somnusque fefellit 70 Improbus. optatam miserati o ferte salutem, In vestra namque ipsa manu, tum plura paranti, Mulcentique animos dictis pater Aeolus infit: Ocius o discede hominum jam pessime, et isthinc Eripe te: curare nefas me quippe scelestum: Invisumque diis superis caput: aequore in alto Jam pereas laevoque huc fato et numine vectus. Haec dicens tristemque animi graviterque gementem Expulit e domibus. rursum freta caerula moesti Verrimus, et duro pubes defessa labore 80 Deficit incumbens remis, frustraque negatam Ipsa sua suspirat opem jam perdita culpa. Sex adeo noctes totidemque ex ordine luces Dum ferimur, nos celsa Lami sub moenia sistit Septima lux; ubi longam habitant Laestrygones urbem, Pastor et e campis rediens inclamat agentem Pastorem in saltus pecudes, auditque vocantem Ille quidem diversa petens; duplicemque referret Idem ubi mercedem dulci sine munere somni Balantum per prata greges, armentaque pascens: 90 Proxima nam lucis noctisque est meta viarum. Heic ingens sese portus venientibus offert Quem scopulis cingunt praeruptis undique cautes, Litoraque adversis procurrunt frontibus ante Ostia, et angusto fauces arctantur hiatu. Huc alii duxere rates, tortoque carinas Inter se propius vinxere ad litora nexu, Immoto qua parte silent freta caerula fluctu, Et circum placidis substernitur aequor arenis. Solus ego haud subii portum, navimque rudente 100 Implicui extremo religatam in margine ripae Extrorsum ad cautes; specula dein celsus ab alta Prospectum exploro. non ullа hominumve boumve Signa noto, tantum caelo consurgere fumum. Hinc subito socios рrаemitto, et quaerere gentis Praecipio nomen, lectis ex agmine binis: Adjunctoque simul praecone. iter ocius illi Corripiunt, celso montis de vertice ad urbem Arida quo rapidi vectabant robora currus. Illis Antiphatae Laestrygonis inclita gnata 110 Obvia, dum magnae sub moenibus urbis aquatur, Venit, ubi Artaciae vitreis argenteus undis Fons sonat, et patriae semper fluit utilis urbi. Hanc adeunt propius, dictisque affantur; et una, Quinam habeant homines, quae sint ea moenia, quaerunt. Talia quaerentes duxit genitoris ad aedes Illa sui; at postquam subiere in limina gressu, Terruit ingressos alta stans mole velut mons Femina, quae subito jactans ad sidera voces Exciit absentem thalami sibi foedere junctum 120 Antiphatem. ruit ille foro molitus acerba Fata meis, sociisque fuga properante duobus Elapsis, alium rapiens vorat horridus ore, Incenditque altis totam clamoribus urbem. Quo sonitu exciti Laestrigones undique currunt Innumeri, vasta referentes mole gigantas, Et late scopulis effusi immania subter Saxa rotant: gemitus dira sub morte cadentum Tollitur, et fractae stridor ferit aethera classis, Transfixisque viris inhiant ceu piscibus hostes. 130 Ast ea dum clauso fervebant funera portu, E femore eductum vagina protinus ensem Corripio, et stricto ferio retinacula ferro Hortatus comites validis incumbere remis, Molirique fugam. simul illis excitus ardor, Jactantque adducuntque manus: sic praepete cursu Una ratis mecum fugit subvecta per altum, Atque aliae diro perierunt turbine fractae. Hinc adeo elapsi turbato corde per undas Provehimur, tantoque juvat fugisse periclo 140 Incolumes. Aeaea ostenditur aequore contra Insula, ubi sedem Circe formosa tenebat Aeaetae germana soror; nam Sole creati Et Persa genitrice ambo, eximia Oceanine. Vertimus huc taciti proras, portuque Umjesto „portuquque“ subimus Non divum sine mente; duas et litore noctes Exigimus totidemque dies, vix aegra trahentes Piše „trhaentes“ Corpora, solliciti curis fractique labore. Tertia sed postquam roseo jubar extulit ortu Alma dies, hastam capiens ensemque coruscum 150 In speculam ascendo de litore, sicubi cernam Culta soli, vocemque arrectis auribus adstans Accipiam. ut veni, conscenso vertice, fumum Volvier aspexi densis nemus inter opacum Arboribus longe penetrali e culmine Circes. Atque etiam tacitis propius succedere tectis Audentem dum cura subit, descendere navim Ad celerem visum satius, dapibusque refectos, Qui loca vestigent, lectos praemittere pubis. Jamque ubi tendebam vicina ad litora gressum,160 Tunc aliquis divum caeli miseratus ab arce Obtulit arboreis mihi cervum cornibus altum Ipsa sub ora viae in medio; latebrosa relinquens Qui nemora e pastu gelidum veniebat ad amnem Fonte sitim cupiens restinguere; namque caloris Arida vis illum, solisque exegerat ardor. Protinus egressum, tergo qua spina recumbit In medio, aggredior: cuspis latus aerea transit, Decidit, exanimesque artus in pulvere volvit. Hunc super insiliens ferratum e vulnere telum 170 Eripui, tractumque solo viridante reclinans Lenta manu carpsi virgulta, et vimina torto Fune simul nectens, haud longo ingentia vinclo Crura feri implicui, monstrumque immane subivi. Sic ego processi curva cervice gravatus, Innixusque hasta; neque enim manus altera quibat Ferre humero impositum: tanta ingens mole patebat. Ut ventum ad navim, dejecto pondere fidos Admonui socios dictis moerentia mulcens Pectora. non miseri quam vis Plutonia regna 180 Ibimus ante viri, quam nos occumbere leto Fata velint, largo nunc o dum pabula victu Sufficiunt, revocate animum, atque accumbite mensis. Talia stans propius memoro, paretque juventus Undique conveniens, mirataque litore cervum Obstupet, et magna defixa in mole moratur, At simul ac omnes explerunt lumina visu, Puro in fonte manus loti convivia mensis Laeta parant celeres, occasum et solis ad ipsum Implentur dulci baccho largaque ferina. 190 Quum subiit sol stagna maris caligine spargens Telluremque polumque, herboso in litore somnum Cepimus; ut vero radiis aurora refulsit, Stans medio in coetu tali sum voce loquutus. Huc aures adhibete, experti et tristia fata O socii (nec enim surgat qua parte vel arctos, Vel resonant austri; qua sol petat aequora fessis Tardus equis, aut unde oriens sese inserat axe, Novimus ignari,) si qua est via certa salutis, Consulite in medium?mihi nulla ostenditur aegro. 200 Namque ego dum scopuli celso de vertice lustro Omnia, fluctisono vidi loca gurgite clausa Undique: stant humiles saltus, et fumus ad auras Volvitur in medio crebris nemus inter opacum Ilicibus. vix fatus eram, quum territa pubes Concidit, et casum Laestrygonis anxia volvens Antiphatae, necdum vim saevi oblita Cyclopis, Horret, et effusis humectat fletibus ora. Non lacrimis at tempus erat: partirier omnem Stat numerum in geminas partes, dux agminis ipse 210 Unius, Eurylochus partem dux alter habebat. Dein galeae in resono fortes concussimus aere, Et primum Eurylochi retulit fors concita nomen. Ille invadit iter celerans, juvenesque sequuntur Bisdeni supraque duo, sociosque profecti Nequidquam flentes moesti post terga relinquunt. Jamque iter emensi niveo de marmore structa Tecta vident Circes media surgentia valle; Montanique lupi circum fulvique leones Stant placidi in foribus, quos diva potentibus herbis 220 Lenierat. non illi acres venientibus instant, Sed blandi, et longis testantes gaudia caudis Luxuriant; reducemque velut quum divite mensa Excipiunt catuli dominum sibi nota ferentem Pabula; sic variae facies atque ora ferarum Ludebant circum. sed visu territa pubes Restitit, et foribus pressit vestigia primis. Interea dulci resonantem gutture Circem Audiit, arguto magnam dum pectine telam Assiduo incumbens operi dea pulsat; et auro 230 Mollia purpureae pingit velamina lanae. Primus ibi ante alios, magno quem semper honore Complexus, carumque habui magis omnibus unum In mediis adstans coepit sic voce Polites. Heic aliqua ingentis percurrens stamina telae Dulce canit (tremulo resonat domus ardua cantu) Seu dea seu mulier: quin illam voce ciemus? Vix ea fatus erat, sonituque excita repente Nympha fores rutilo stridentes cardine pandit, Invitatque viros. cuncti irrupere sequentes 240 Heu miseri, Eurylochum praeter, qui tecta subire Abnuit, insidias veritus fraudemque latentem. Jamque introgressos dea vafra sedilibus omnes Collocat, et cererem niveique coagula lactis, Mellaque cum dulci confundit nectare bacchi, Tum nocuo miscens medicatas gramine fruges Porrigit, et patriae cunctis oblivia fundit. Post ubi gustarunt, virga dea saeva potenti Percutiens altis clausit praesepibus omnes Mutatos in membra suum vocemque coloremque 250 Et setas: tantum mansit vis pristina mentis. Stant moesti lugentque simul; fera pabula Circe Iliceos fetus, glandemque, atque aspera corna Sufficit, et quaecumque sues manduntque vorantque. Interea Eurylochus fugiens redit inde relictam Nuncius ad navim, magno sed corda dolore Perculsus frustra conatur mittere vocem, Nec valet, et curis ingentibus aestuat intus Ora rigans lacrimis. Nos contra instamus, et omnes Solliciti precibus pavitantem urgemus: at ille 260 Redditus in sese tandem sic ora resolvit. Ivimus, horrenti qua procubat ilice silva, Contigimusque domum secto de marmore structam Valle sub umbrifera. Cantu solata laborem Intus inaurato texebat pectine telam Seu dea seu mulier: sociisque vocantibus ultro Inverso resonos patefecit cardine postes, Accivitque viros. Sequitur male cauta vocantem Turba simul, solusque dolos ratus ipse resedi. Continuo ex oculis omnes abiere, neque ullus 270 Praeterea longo residi mihi tempore visus. Dixerat: ipse autem bullis fulgentibus aptum Ensem humero ingentem suspendo arcumque sonantem, Atque ipsum noto jubeo me ducere calle Eurylochum. Sed genva manu complexus utraque Ille mihi: ne quaeso, inquit, Jovis inclita cura, Invitum ne coge: sine heic me sponte manere: Incolumis nec enim jam tu, mihi crede, redibis, Nec quemquam abduces. Quin o fugiamus, et undis, Si qua manet miseros, praestet tentare salutem. 280 Cui refero: maneas licet istheic, comprime gressus Euryloche, et residens dapibus vinoque fruare; Ibo solus ego, nam me vis aspera cogit. Sic fatus puppimque et litora nota reliqui. Ast ubi per sacram celerans vestigia vallem Non procul a Circes aberam penetralibus altis, Adstitit aurata mihi virga insignis eunti Mercurius juveni similis, cui prima rubentes Flore genas molli spargit lanuginis aetas, Amplexusque manum placido prior edidit ore. 290 Quo tantum juga solus obis, ignotaque lustras Arva miser? socii tibi saevae in limine Circes Setigeri jam plena sues praesepia complent. Auxilione venis miseris? at non tamen inde Effugies una stabulo conclusus eodem. Sed tibi parta salus per me est: hoc accipe gramen, Quod retinens manibus nympham securus adibis, Exitiumque malum fugies et tristia damna. Quin etiam insidias Circes atque omnia dicam Consilia expediens: primum tibi mixta parabit 300 Pocula, et objiciet medicatis frugibus offam. Sed neque sic poterit corrumpere; namque resistet Hos tibi servatum, mea munera, gramen in usus. Dein ubi percussum virga te diva sonanti Contigerit, stricto contra tu protinus ense Irrue in adversam, jam vulnera jamque minare. Illa manus tum victa dabit, tremefactaque ducet In thalamum te sponte vocans. nec vota precantis Respue, ut incolumes socios ipsumque remittat Servatum te blanda. prius tamen exige, divum 310 Numina uti juret, nullum tibi deinde periclum Adfore; ne mollem nudato corpore reddat Indecoremque animi. sic dicens, gramen ab ima Evulsum terra subito mihi tradit, et usum Edocet. illi atro radix perfusa colore Nigra subest, niveo lacti flos concolor halat, Moly vocant superi, donum mortalibus aegris Difficile inventu, possunt vero omnia divi. Haec inter sese motis Cyllenius alis Per nemus umbriferum levat alti ad culmen olympi; 320 Contra ego multa putans processi ad limina Circes: Ut celerans pulcrae tetigi penetralia nymphae, Ante fores clamans tenui vestigia: at illa Audiit, et surgens reseratis postibus aulam In mediam accivit moerenti corde sequentem. Protinus ingressum rutilanti in sede locavit Sub pedihus mihi fulcra aptans, molitaque fraudem Aurea commixtis infecit pocula succis. Sed postquam data dona bibens interritus hausi, Contigit aurata me virga: atque ocius, inquit, 330 Cum sociis i foeda tuis praesepia serva. Dixerat: ast illam correpto turbidus ense Aggredior, trepidaeque minans jam desuper insto. Ipsa autem inclamans subiit, genibusque prehensis Haesit inexpletum lacrimans sic ore loquuta: O quis, et unde venis, quaenam tibi patria tellus, Qui talem genuere? haec te sine labe bibisse Pocula, quae nostro quotquot medicata veneno Contigerunt, sensere malum? tibi pectore robur Indomitum, nullique subest mens pervia fraudi 340 Tu certe, nec vana fides, ille acer Ulysses, Quem mihi venturum spondebat classe per aequor Iliacis reducem campis Cyllenia proles. Quin age vagina ferrum jam conde reponens, Et thalamos conscende meos, ut amore potiti Mutua firmemus nos inter foedera pacis. Talia cui fanti refero. mollire furentem Posse etiam speras precibus, convertere nostros Ausa prius socios in vultum ac terga ferarum; Nunc autem in thalamum, si captum fallere possis, 350 Invitans me blanda? ut mollem et honore carentem Perfida post reddas nudatum turpiter artus. Sed non ante tuum meme conscendere cernes Nympha torum, quam sancta deum mihi numina rite Adjures testata; nihil dein triste timendum. Nec plura: illa deos sollemni more sacrorum Jussa vocat, spondetque fidem. queis ipse peractis, Haud renui nymphae votis parere vocantis. Sedibus in pulcris forma praestante puellae Quattuor, assuetae varios properare labores, 360 Olli aderant: almam sacris e fontibus ipsae Progeniem, silvisque trahunt, fluviisque, sonanti Qui pelago sese miscent, pontoque residunt. Accelerant omnes: Tyriisque sedilia stratis: Illa tegit, subterque locat canentia lina: Haec ponit mensas, atque apta sedilia mensis Admovet argento e puro cum lancibus aureis. Atque alia ambrosium miscet cratere Lyaeum In rutilo, funditque aurata in pocula circum; Ultima fert liquidos rores; atque excitat ignem 370 Sub tripode ingenti: superas vapor udus ad auras Tollitur. at flammis intus tepefactus ut humor Incaluit, subiique labrum splendentis aheni, Ipsa manu facili positos invergit in artus E tripode undanti rorem, spargitque superne Cervicemque humerosque, et amatis irrigat undis Usque fovens, redeant dum lasso in corpore vires Exempta jam tabe mihi, tum denique olivo Sparsit, et abluti niveos super induit artus Vestibus intextis auro, solioque locavit 380 Languida suffultum molli vestigia strato. Atque eadem manibus fontes de more ministrat, Aureus effundit cyathus quos ore lebetem In solidum argento, et mensis mantilia sternit Candida. fert cererem calathis, et lancibus escas Altera jam stipat, meque ultro sedula tardum Excitat. Ipse autem moerenti corde sedebam Anxius, atque alias volvebam pectore curas. At postquam tacito defixum lumina vultu, Spernentemque epulas vidit, sic prima dolentem 390 Alloquitur Circe. cur o taciturnus, Ulysseu, Sic resides muto similis, nec munere gaudes? Insidias certe metuis, quum triste timendum Jam nihil est, postquam divos in verba vocavi Pollicita aeternum foedus. cui talia fanti Sic retuli: quis, diva, movet pietatis imago Ulla animum cui forte, epulas contingere laetus Sustineat prius, ille suos quam solvere curet, Et coram aspiciat socios? tu redde meorum Corpora, nec segnem cernes accumbere mensis. 400 Haec ego fatus eram; quum Circe e limine gressus Extulit, et virgam capiens stabula alta reclusit, Exegitque suum mutata in corpora pubem. Stant miseri juvenes; medios quos illa per omnes Incedit, spargitque novum per membra liquorem Cuique viro. fluxere horrenti e corpore setae, Induerant quas ante, et primae forma juventae Reddita continuo versos illapsa per artus Pulcrior, et multa renovata in luce refulsit. Atque ubi me coram videre, ampleximus omnes Effusi petiere manum, dulcique repente Omnibus exorto late domus excita fletu Insonuit. jam diva simul miseratur, et ipsa Cominus aggreditur sic me solata gementem. O Laërtiade navim litusque relictum Nunc repetens, pelago fac primum educere puppim Tellurem in siccam, speluncisque abdere opacis Armaque, et advectam Phrygio de litore gazam; Huc iterum dein ipse veni socia agmina ducens Emensum per iter. dixit; nec jussa moratus 420 Protinus ad navim celerans vectigia torsi: At juvenes sola pelagi resonantis in acta Tristia foedabant lacrimis manantibus ora. Ac veluti molles vitulae circum ubera matrum, Quum redeunt campis dulci jam gramine pastae, Saltibus adversae ludunt; nec vincla nec illas Ulla tenent jam septa; at circum armenta vagantur, Et querulis implent late mugitibus auras. Haud aliter pubes me circum affusa ruebat, Ut reducem primum vidit; nec segnior omnes 430 Laetitia invasit, quam si patria arva tenerent Sedibus excepti placidis, longosque cientes Incassum gemitus verba inter singula cuncti? Sic memorant. reduci jam te, nos alma voluptas Non minor incendit, Jovis o certissima cura, Quam si Ithacae nobis tetigissent litora prorae: Quin age et infandos sociorum edissere casus. Quos ego solatus: navim subducite, dixi, Speluncisque cavis advectam condite gazam, Armaque; tum celeri gressu vestigia ferte 440 Me duce, ut incolumem sacra intra limina Circes Cernere contingat plena ad convivia pubem. Nec plura: illi omnes subito mea dicta sequuntur; Sed non Eurylochus, solus qui fida tenere Agmina conatus: quo nos nunc ibimus, inquit, Ah miseri! tantus qui nam nova quaerere damna Ardor agit? nos saeva deae penetralia adire; Scilicet ut subito mutati in membra luporum, Setigerique sues facti dirique leones Excubias divae foribus servemus adacti? 450 Excidit an Cylops animis, improvida pubes Hoc duce quum subiit sceleratae rupis in antrum? Unius heu capitis miseram dementia tristi Perdidit exitio. fundentis talia ab ore Protinus educto cervicem abscindere ferro Ira subit, quamvis propius mihi sanguine junctus Ille foret; verum socii tenuere furentem, Et precibus flexere animum sic deinde loquuti. Ni tua jussa vetant, maneat licet ille relictus, O Jove nate; ratem servet: nos limina ad alta 460 Duc age, lustratoque citos rege tramite gressus. Vix haec finierant, navimque et litora cuncti Deseruere alacres: audet non ipse manere Eurylochus, veritusque meas irasque, minasque Ingreditur, moestusque legit vestigia pone. Interea Circe teetis penetralibus omnes Laverat, et pingui juvenes lustrarat olivo Inducens tunicasque super laenasque decoras. Cernimus accinctos epulis; nosque illi ubi contra Conspexere, simul varios in pectore motus 470 Suscipiunt, lugentque simul: gemitu omnia late Atria, et effusis resonant clamoribus aedes. At dea tum subiens propius: sate sanguine magni Laërtae o, dixit, tristem nunc ponito luctum, Et lacrimas cohibete. mihi sunt omnia nota, Experti quaecumque mari sive estis in alto; Seu terris, toties inimica a gente fugati. Sed victu revocate animos, quos ante profecti Ex Ithaca quondam Phrygiis habuistis in oris Pectore sub forti. nunc et sine viribus artus, 480 Et defessa malis longoque errore viarum Aegrescit mens victa, ullam nec cura quietem Dat miseris, laetave animos dulcedine spargit. Sic ait; et cuncti dictis paremus ovantes. Heic igitur toto lenti consedimus anno Perpetuis pasti dapibus, dulcisque Lyaei Munere gaudentes. postquam sol aureus annum Mensibus exactis revoluto temporis orbe Egerat, et longas perfecerat ordine luces, Talibus aggressi juvenes. quid, lente, moraris 490 Immemor heu patriae longum? si fata reposcunt Incolumem te certa tuas contingere sedes, Infelix o rumpe moras. sic voce monebant Sollicitum votisque ultro parere volentem; Et rursum instaurant epulas, et pocula libant Usque sub extremam lucem. quae sole cadente Cessit ubi, nigris et inhorruit aura tenebris, Hаc illac strati placido dant membra sopori. Ast ego conscendens assueta cubilia nymphae Illius accessi genibus, lacrimisque profusis. 500 Haud ignaram adii tali prior ore loquutus. O dea, pollicitum jam tu mihi perfice munus, Et patriae me redde. haud ipse resistere votis, Haud socii, mea cura, valent, qui semper acerbis Quaestubus increpitant, quoties tu diva recedis, Me circum affussi. sic ipse; at nympha precanti Blanda refert: non his invitos longius oris Vos teneam, jam pone metus, o fortis Ulysseu. Longa tamen vobis via restat, et ante petenda Persephones domus atra atque alti regia Ditis, 510 Caecus ubi responsa dabit certissima vates Tiresias, cujus menti vis integra perstat. Namque etiam exstinctus, voluit Proserpina, solus Ut saperet: volitant alii sine honore per Orcum Umbrae infelices, simulacra carentia mente. Dixerat illa: mihi gelida formidine sanguis Diriguit; taedet vitae lucisque sedentem In thalamo, fletuque sinus atque ora rigantem. Post ubi me luctu satiavi moestus acerbo, Collegique animum: fare o pulcherrima, dixi, 520 Ecquis erit dux ille, viam qui monstret ad Orci Limina? numquam adiit Plutonia regna carina Ulla, nec umbrarum subiit loca nigra silentum. Sic ego, sic iterum Circe: non ulla fatiget Nunc te cura ducis; tantum volitantia malo Carbasa tende manu residens, placidoque per undas Excitus impellet boreas tibi flamine puppim. Mox tamen oceani quum jam tranaveris aestum, Litus ubi stat molle, et frondibus horret opacis Populus, et steriles platani, salicesque nigrantes 530 Tergeminae silva alta deae, tu gurgite summo Siste ratem, Ditisque nigra in penetralia tende; Quaque Pyriphlegethon torrens Acherontis in alveum, Cocytusque fluit Stygio deductus ab amne Rupe sub adversa, resonant ubi murmure magno Amborum late ripae coëuntibus undis. Huc subiens fossam cubito non amplius altam Effodere, et circum libamina jussa memento Spargere mella ferens medicata, et dulce lyaeum; Tum latices de fonte, et adorea munera funde 540 Manibus. his actis simulacra carentia vita Supplicibus supera votis, Ithacamque reversum Multa vovens sterilem praestanti corpore vaccam Ignibus impositam sacris dic rite daturum, Structurumque pyram cumulatam rebus opimis. In primis vero nigranti vellere soli Tiresiae sponde, pecudes qui maximus inter Lanigeras aries vestris in ovilibus errat. At simul ac precibus manes in vota vocatis, Ense aries cadat ictus, et atri velleris agna 550 Versa Erebi ad fauces: tu contra averte reflectens Cervicem, fluvioque subi: circumundique fusae Advenient animae, tenues sine corpore vitae. Tunc socios hortare, ignique imponere sacro Praecipe jam ferro mactatas ante bidentes Pellibus ereptis, nec non dis fundere vota Persephone metuendae et magnanimo Plutoni. Ipse autem, strictum vagina protinus ensem Eripiens propius reside, circumque volantes Sanguinis a rivo prohibe sine viribus umbras, 560 Tiresias dum fata ferat. non ille moratus Adveniet, reditusque modum totumque docebit Certus iter, quo longa iterum maris aequora lustres. Haec dea: quum caelo rutilans Aurora refulsit Admonuitque toro consurgere: jamque ego laenam Accipio tunicamque; at nymphae vestis ad imos Candida defluxit talos, atque aurea cinxit Zona sinus, tenuisque comas velavit amictus. Hinc ego tunc celerans tectis penetralibus ibam, Hortabarque viros: osomno surgite, eamus; 570 Nam divae sic jussa ferunt. quae talia postquam Dicta dedi, laeto socii clamore sequuti Expediunt sese, quos nec tamen inde malorum Expertes potui salvosque abducere cunctos. Elpenor nam forte fuit pubentior aevo Omnibus, haud bello validus, nec pectore fortis, Qui, tacita sub nocte mero somnoque sepultus Parte in secreta fessos ut straverat artus, Excitus extemplo turbari tecta tumultu Audiit, oblitusque sui, strepitumque sequutus, 580 Nec gradibus nitens, tecti de culmine praeceps, Dum properat sine mente furens, ruit ocius actus In caput. olli humero cervix infracta pependit, Vitaque diffugit nigrum indignata sub Orcum. Interea reliquos venientes alloquor ore: Ad patrios vos forte lares intendere cursum Creditis? at monitu divae prius atria Ditis, Atque Hecates adeunda domus caligine opaca, Thebanique manent scitanda oracula vatis Tiresiae. dixi: subitusque per ima cucurrit 590 Ossa tremor sociis; flentes tum vellere crinem, Et manibus lacerare genas, nec parcere luctu; Nequidquam: haud etenim requies his ulla dabatur. Inde ubi digressi, cursuque ad litora tristes Tendimus, et multo suffusi lumina fletu, Jam dea nigrantes pecudes religarat ad altam Nulli visa ratem; quis enim nolentia cerni Numina mortali possit cognoscere visu?