CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1697576 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1697576.

Nodus 1697576 in documento zamagna-b-odyssea.xml


HOMERI ODYSSEAE LIBER TERTIUS At simul ardentes argentea stagna relinquens Exseruit caelo radios sol almus, et omnes Caelicolas hominesque afflavit luce reducta Per terras late, volucri ratis incita cursu In Pylon advenit, mavortia moenia Nelei. Ante urbem cives resonanti in litoris ora Sollemnes tum forte dapes, atque annua sacra Libabant caesis Neptuno rite juvencis. Ter terni coetus aderant, stratique per herbam Quingenti in quovis comites, et corpora coetum 10 Magna boum famuli ter terna in quemque ferebant. Ac dum tosta ipsi consumunt viscera, et igni Dant femora, incenduntque deo; turgentia vela Contrahit, ac portu navim subducit in imo Lecta Ithacae pubes, pronoque in litora saltu Emicat. egreditur pariter Tritonia Pallas, Hortaturque sequi juvenem, sic deinde loquuta. Telemache o mea cura, pudor procul omnis abesto Jam pelagi emenso stagna alta, ut fata parentis Quae sunt cumque tui, noscas; queis degit in oris, 20 Quae sequitur fortuna, ergo jam Nestora magnum Certus adi; tentaque, ullos num promere casus, Consiliumque velit prudens. edisserat ultro Vera, mone; nec falsa tamen (prudentia regis Tanta animo) frustra mendaci pectore finget. At juvenis: tu sterne viam, tu praecipe ritus Compellandi, inquit, primos: harum inscia rerum Corda gero, teneroque vigens in flore juventae Heu vereor tali coram succedere rege. Cui dea: fide, inquit, primum mens ipsa docebit, 30 Quid sit opus facto; praesenti numine divi Deinde dabunt. neque enim credo te in luminis oras Adversis genitum fatis, sine mente deorum. Dixit, et antetulit celeri vestigia gressu Diva prior, juvenisque ducem non segnis euntem Subsequitur, Pyliosque adeunt per gramina stratos. Heic natos inter viridi compostus in herba Nestor erat: circum sacris operata juventus Exta igni properat, verubusque trementia figit. Qui simul ut videre viros, conjungere dextras 40 Hospitibus progressi ardent per litus, et inter: Amplexus orant sociis accumbere mensis. Primus ibi antevolans Pisistratus excipit ambos Nestorides, captosque manu considere stratis Pellibus invitat resoni prope caerula ponti. Jamque ultro dans exta viris fumantia, et auro E solido cratera implens sic voce Minervam Affatur. supplex Neptuni numen adora Hospes, ait, cujus placidi sollemnia adestis Ad sacra. postquam autem libaveris ipse precatus 50 Ore deos, comiti pariter cratera rigentem Tende manu, post te superis ut libet honorem. Auxilio divum nemo non indigus: ille Sed quoniam nostro propior pubescit in aevo, Hunc tibi florentem primo cratera corono. Dixerat, inque manus spumantem munere bacchi Dat subito. capit illa datum, praelataque gaudet Munere, et hac regem Neptunum voce precatur. Audi me, Neptune pater, concedere vota Nec pigeat, supplex quaecumque e pectore fundam. 60 Nestoris o! primum, gnatorum et Nestoris ingens Gloria stet: semper Pyliis dein omnibus adsis Sanguine honoratus sacro caesisque juvencis. Da quoque, uti, gesta bene re, quam propter adivit Haec loca Telemachus, patriae tecta alta revisat. Sic diva, et nutu fecit rata dicta potenti Omnia. tum comiti craterem tradit, et ille Vota eadem peragit Neptuno, atque impiger haurit Libati florem laticis. simul excita pubes Pars adolet flammis versans, pars viscera tosta 70 Detrahit, in partesque secans convivia ducit. Inde ubi pulsa fames, compressaque cura bibendi, Alloquitur Nestor tacitos, ac talia fatur. Nunc equidem satius duco, postquam ardor edendi Cessit, ab hospitibus veniendi discere caussas, Et quaecumque libet. quinam ergo dicite, et unde Per freta salsa viri nostras venistis ad oras? Ullane vis cogit? praedonum an more per altum Ire juvat, vitamque feris exponere ventis Exitium late dirum clademque ferentes? 80 Haec senior. fidens animi cui talia reddit Telemachus; fidentem etenim Tritonia virgo Fecerat, optati quaerentem ut fata parentis Inclita apud tardos sequeretur fama nepotes. O Neleïade decus ingens Nestor Achivum, Poscenti sumus unde, ultro tibi vera fatebor. Sylvosa ex Ithaca vestras adnavimus oras; Res privata viae caussa est, non publica: patrem Quaerimus, auditum referat fors sicubi fama, Magnanimum Laërtiaden, quem Pergama tecum 90 Evertisse ferunt pugnantem, atque Ilion altam. Jam Danaum, quotquot fuerunt ad moenia Trojae, Occubuit quo quisque loco, quo funere, nobis Fama tulit. mortem voluit tantum illius unam Juppiter ignotam, nec dicere sustinet ullus, Queis cecidit terris; inimicum an sanguine litus Imbuit, an fluctus inter submersus ab aestu? Ergo ad te supplex venio, genibusque volutus Te precor o! si forte velis mihi fata referre Exstincti leto tibi visa, aut auribus hausta 100 Alterius sermone. illum nempe edidit unum Ante alios homines miserum quondam optima mater, Invisumque diis: quare non ulla profari Cura mei, quaecumque tuo sub pectore servas, Impediat. quin cuncta refer, si fortis Ulysses Ille meus quondam genitor tibi tempore in ullo Profuit iliacis, ubi passi plurima, campis: Illa ego te per dura precor, vera omnia redde. Talibus oranti Nestor Gerenius infit. 110 Dicam equidem tibi vera, hospes, me per mala quando Adjuras, Phrygio quae quondam in litore Graji Pertulimus, latas errando aut classe per undas Ad praedam, saevus quo nos ducebat Achilles; Aut etiam Priami bellando ad moenia; ubi atro Funere tot pubis nequidquam exstincta Pelasgae Lumina sunt, primi heroes. mavortius illic Ajax, Pelidesque jacent, aequandus et ipsis Dis Patroclus; natus jacet illic insuper una Antilochus, mea cura, et cursu fortis et hasta. Sed quid ego haec autem memoro mala dira? quis illa 120 Enumeret seclis mortalibus omnia fando? Non si vel quinos exactis mensibus annos, Vel senos perstans Grajum scitabere cladem, Scilicet audires omnem. longissima rerum Suppeteret series, tuque ante revisere malles Defessus longo patrios post tempore fines. Namque novem durando annos obsedimus urbem Omnia tentantes; vix finem Juppiter aequus Adnuit. haud illic animi sollertia cuiquam Par fuerat: vafer arte omnes vincebat Ulysses, 130 Omnimodisque dolis genitor tuus, ortus ab illo Si tamen es, ceu verba notans, vocemque loquentis Admirans video; tuque ipse fatebere, nullam Facundae similem magis olli munere linguae. Non umquam nobis animi sententia discors, Seu populi in coetus irent, seu fida Pelasgi Optarent responsa eadem prudentia, et una Mens ambobus erat semper, felicibus usa Consiliis argiva phalanx ut vinceret hostes. At Priami postquam populatam incendimus urbem, 140 Ingressique rates Phrygia arva reliquimus, acer Juppiter Argivis statuens in pectore tristem Ad patrias reditum sedes, diversa profectos Per freta sparsit agens; neque enim legesque colebant Justitiamque omnes. quin et pars acta nefandis Suppliciis memorem sensit Tritonidos iram, Quae geminos inter misit certamen Atridas. Concilium in magnum hi frustra late undique Grajis Sub noctem haud rite adcitis (venere gravati Namque epulis omnes atque icti corda lyaeo) 150 Farier aggressi, populos quae caussa vocandi. Atque ibi tunc properare fugam Menelaus Achivos, Et ventis dare vela jubet, pelagoque redire: Major at Atrides prohibet, populumque morari Imperat, ac magnos aris indicit honores Palladis iratae sperans placare furorem. Demens: qui vano nescibat pectore, divum Nec subito verti mentes, nec flectier iras. Sic dum illi alternis inter se vocibus acres Contendunt, magno circum clamore Pelasgi 160 Surrexere animis studia in contraria versi. Ergo illam somno fessos laxavimus artus Per noctem variis turbati pectora curis; Quippe Jovis gravis ira super crudele ferebat Non dubiis damnum signis. jam reddita caelo Lux fuerat, pelago puppes deduximus altas, Impositisque opibus conscendere jussimus agmen Femineum. sic pars divisa Agamemnona magnum Restitit observans; pars autem cetera abimus Caerula verrentes Nerei; nec tarda per undas 170 Classis iter carpebat, ubi deus aequora stravit. Appulimus Tenedum, et sacra instauramus ad aras, Quamprimum optantes patrias contingere terras, Desertosque lares; sed nondum Juppiter alto Adnuerat caelo reditum discordibus urgens Pectora consiliis. nam quos ducebat Ulysses, Navibus avecti relegunt iter omne, futurum Scilicet id magno sperantes munus Atridae. Ast ego cum ratibus, quae sunt mea signa sequutae, Fugi fata deum metuens, et martius una 180 Tydides mecum fugit socia agmina ducens. Tardior ipse etiam properans Menelaus eodem Venit, et in Lesbo dubios deprendit, an altum Praestet classe Chium supra contendere cursum Undisonam ad Psyriam, quae laeva in parte jacebat; Anne Chium subter, ventosa ad saxa Mimantis? Signa quoque a divis placuit deposcere: at illi Auspicio certos medium jussere per aequor Tendere in Euboeam, brevior qua meta laborum. Adspirant aurae in puppim: secat acta carina 190 Piscosos propere tractus, seraque Gerestum Nocte subit. nos multa deo, qui praesidet undis Emensi maria alta, boum succendimus exta. Quarta adeo roseo fulgebat candida caelo Orta dies, salvasque rates deduxit in Argos Tydidae pubes mavortia. litus et ipse Optatum tetigi Nelea ad moenia cursum Classe tenens placidis in fluctibus; aura nec umquam Desiit, ut primum venit data munere divum. Haec reditus mea sors; potui nec scire Pelasgum 200 Qui rapido servati aestu, quive aequore mersi. Illa tamen, quaecumque audivi sede receptus, In patria referam, nec tu celabere, ut aequum, Quae fas scire. ergo salvos rediisse secundo Myrmidonas cursu perhibent, quos fortibus hastis Insignes magni natus ducebat Achillei. Progeniem Paeantis item feliciter isse Fama Philoctetem; Cretamque reduxit ovantes Idomeneus socios, martis quibus ira pepercit, Servavitque omnes pelago, jam nostis et ipsi, 210 Credo equidem, quamquam colitis distantia regna, Major ut Atrides rediit, subiitque nefandum Exitium Aegisthi sublatus fraude: sed ipse Mox graviter commissa luit, poenamque rependit. Scilicet et caeso gnatum superesse parenti Usque juvat: patriae necis ultor venit, et hostem Aggressus poenas scelerato e sanguine sumpsit. Tu quoque care puer non olli corpore dispar Egregio, macte esto animis: te postera narrent Secla virum, laudesque tuas ad sidera tollant. 220 Finierat. contra breviter cui natus Ulysse: O decus eximinum Nelide Nestor Achivum, Ille nefas ultus dirum est, tantisque Pelasgi Pro meritis referent memores praeconia laudum, Queis ingens decus usque viri nomenque manebunt. O mihi si pariter tantas dent numina vires, Queis et ego ulcisci valeam violenta procorum Flagitia, et diros ausus! sed tale pararunt Non mihi di munus, nec tam felicia patri Fata meo: proin dura licet sint, ferre necesse. 230 Cui Nestor: quando es, dixit, nunc talia fatus. Nec me, ambire tuae multos connubia matris, Praeterit, atque domi te invito serpere cladem Horrendam. sed fare, fugam num sponte capessis, Anne odia expertus, jactante oracula vulgo? Fors etiam, si quid veri mens augurat, olim Adveniet tantos hominum qui comprimat ausus, Sive fuat solus, sive una Graja juventus Conjurata scelus justis ulciscier armis. Quod te si praesens carum tam Pallas haberet, 240 Quam Laërtiaden habuit sub moenibus olim Dardaniis, ubi multa sumus fata aspera passi; (Namque ego non ulli manifesto numine adesse Caelicolas vidi, semper Tritonia ut olli Adfuit:) illa adeo si carum te quoque haberet, Credo equidem invisos nequidquam oblita hymenaeos Ista omnis juvenum turba insidiosa doleret. Dixerat. ille imo ducens suspiria corde: Numquam ego, quae jactas tam laeta haec, adfore sperem, O senior: spondes nam magna, auditaque tantum 250 Attoniti mira replent dulcedine pectus. Sed non, et faveant si di, contingere credam Posse mihi tam laeta: haud rerum hic volvitur ordo. Sic ille. excepit Pallas sic deinde loquuta: Quod tantum, sate Ulysse, tibi scelus excidit ore? Dis facile est servare virum, longinquus et absit Ille licet, solisque errans procul exsul in oris, Si tantum voluere. domum ipse revisere serus, Multaque perpessus malim, quam sede receptus 260 Concidere in patria, ceu magnum Agamemnona dicunt Incautum cecidisse nefando conjugis astu, Aegisthique dolis. di tantum avertere funus Triste viri nequeunt, quando jam tempora mortis Lex certa attulerit, Parcarum et jusserit hora. Haec dea. Telemachus sed non his laetior infit: Mittere tempus, ait, jamque isthaec Mentor, et aegro Projicere has animo curas: haud amplius olli Stat reditus. misero mortem supera alta tenentes Caelicolae irati supremaque fata pararunt. 270 Nunc alia exquiram potius, scitabor et ipsum Nestora, quo nullus novit prudentior alter Justitiam: regnans etenim tria saecula vidit. Ergo age Nelide Nestor dic vera roganti: Ille Mycenaeus magnorum ductor Achivum Quo periit leto domitus, queis frater in oris Tunc Menelaus erat, quave ipsum perfidus arte Perdidit Aegisthus non par congressus ad arma? Martius an patrium nondum Menelaus in Argos Venerat, ignotis etiam tum finibus errans; 280 Ille autem, furto gaudens, hunc funere mersit? Talia quaerebat: domitor quum Nestor equorum: Haec tibi vera quidem referam, puer, inquit, et omnem Expediam seriem, quam tu quoque volvere tecum Nec dubio indicio, tacita nec mente videris. Nam vivum phrygiis rediens Menelaus ab oris Si foret Aegisthum nactus, non pulvere quisquam Aggesto extincti corpus texisset humandum, Sed canibus data praeda feris lanianda per agros Alitibusque, procul caris jacuisset ab Argis; 290 Nullaque Acheïadum plorasset funera: tantum Sustinuit tentare nefas, ausoque potiri. Nos Priami circum bellando praelia muros Dura pati longum dum cogimur, ille sequutus Otia secessu in placido praedivitis Argi Saepe Agamemnonios corrumpere lentus amores Tentabat furtim. saepe aversata nefandum Pulcra Clytemnestre facinus, crebroque petita Abnuit, exstincto nondum mutata pudore, Concipiensve animo fraudem, bona scilicet ipsa 300 Per sese; fidusque super custodia vates Consiliis aderat semper, cui conjugis omnem, Pergama quum peteret, curam mandarat Atrides. At miserum statuere deum quum fata perire, Ille procul scopuli deserto in litore vatem Alta volens intra duxit sua limina nympham. Multa boum sacras tum dona incendit ad aras, Multaque suspendit simulacra argentea, et aurum, Vestemque, insigni spem praeter amore potitus. 310 Interea a Troja reduces, Menelaus, et ipse, Nos inter junctique animis junctique carinis Classe ferebamur volucri per caerula Nerei. Ast ubi Cecropidum sacram pervenimus arcem Sunion, Arcitenens telum jaculatus ab axe Perculit in celsa Menelai puppe magistrum Haerentemque manu clavo, cursusque regentem, Phrontin Onetoridem, quo non praestantior alter, Quum fureret gravis ira sali, deducere naves Fluctibus in rapidis, dirosque lacessere nimbos. Ergo licet cursusque simul ventique vocarent, 320 Restitit, ut socium terrae mandaret, et umbris Mitteret inferias. sacris dein rite solutis, Postquam altum petiit, Maleaeque ingentia saxa Contigit, altitonans olli quoque Juppiter omnem Exciit immisso ventorum turbine pontum Attollens altis aequales montibus undas. Dividitur classis: pars Cretam abrepta resedit, Qua fluit, ac placidis intersecat arva Cydonum In mare prorumpens formosus Iardanus undis. Stabat acuta silex Gortynia litora contra, 330 Dorsum immane mari glauco, qua fluctus ab austro Truditur ad laevam sub Phestum, et frangitur ingens Haud scopulo ingenti adlisus. vix puppibus actis Huc vento nautae mortem effugere; sed undae Ad cautes et saxa citas fregere carinas. Quinque alias longe stridentia flamina diti Admovere rates Aegypto; ignotaque gentis Litora dum lustrans multum late undique et aurum Et varias Menelaus opes conquirere certat, Arte dolum celans Aegisthus funera fratri 340 Intulit, ac populos magna ditione subegit. Septem illum perhibent annos tenuissse Mycenas Imperio summo: post anno denique ab urbe Cecropia rediens octavo clarus Orestes Ipsius exitio venit, caedisque paternae Ultor atrox sontem crudeli vulnere stravit. Quaque idem Argivis epulis in funere matris Aegisthique dedit, Menelaus venit eadem Luce domum revehens, quantum sufferre carinae Vix poterant, ingens argenti pondus et auri. 350 Et tu adeo remea, patriamque invise relictam Desertisque bonis, intraque furentibus aedes Dirorum juvenum manibus, ne cuncta vorantes Diripiant, aliena absens dum regna pererras. Hortor adire tamen Menelaum, atque est tibi nostri Si qua fides, etiam jubeo. namque ille Pelasgum Ultimus in patriam nuper devenit ab oris, Unde hominum sperare fugam certamque salutem Auderet nemo, si quem vis improba primum Nimborumque furor tam vastum egisset in aequor; 360 Unde etiam pennis ipsae tranare volucres Annum intra nequeunt: tantum patet, ac furit aestu Horrendo. jamque ipse tuis freta salsa sequutus Cum sociis, navique illuc felicibus ito Auspiciis. vis et potius discedere curru? Et currus aderunt, et certi ad frena jugales, Et, mea vis, gnati, qui te comitentur euntem Hinc Spartae ad muros, Menelai et regia tecta. Quo simul ac venies, tibi dicat vera, precare; Nec tamen ipse (odit prudens mendacia) fallet. 370 Dixerat. interea sol occidit, et ruit atra Nox caelo, farique ollis Tritonia coepit. Sic usus poscit, Nelides; recta profaris Omnia. Nunc vero pingues et findite linguas, Et latices miscete sacros: libemus ovantes Neptuno superisque diis, mensisque relictis Curemus (nam tempus adest) jam corpora somno. En abiit lux sub tenebras, neque tardius aequum Ducere sollemnes epulas in honore deorum; Sed, quo res vocat, ire. haec ut Jove nata loquuta est, 380 Haud mora fit; subito dicta audivere monentis. Dant manibus circum puros ex ordine fontes, Craterasque ferunt magnos, et vina ministri Omnibus infundunt in pocula. tum super ignem Injiciunt linguas de more, iterumque lyaeum Surgentes libant. postquam sitis omnis abacta, Expletusque ardor libandi; Pallas, et una Telemachus forma insignis contendere gressus Ad navim optabant. vetuit sed Nestor abire Increpitans dictis, atque haec super addidit ore. 390 Juppiter avertat, dique hoc stellantis olympi Dedecus! ad navim vosne hinc fugietis euntes Sedibus a nostris? non haec desertaque tantum, Nec spoliata adeo domus est, ut tegmina desint Purpurea, et pictae laenae, queis mollia possit Membra simul dominus, simul hospes nocte fovere. Adsunt et chlamydes, et pictae tegmina vestes, Instratique thori: numquam generatus Ulysse Magnanimo hic juvenis curvae tabulata carinae Pernox dura premet, dum spiritus hos reget artus, 400 Tectaque dum nostri servabunt regia nati Hospitibus faciles, quicumque haec limina adibunt. Quae postquam sic fatus erat Neleïus heros, Diva statim: o senior, ceu par, bene consulis, inquit, Atque age Telemachum dictis parere jubeto, Quandoquidem meliora putas, ille alta sequutus Te sub tecta, nigrae per opaca silentia noctis In thalamo jaceat. contra hinc ego certus abibo, Ut sociis addamque animos et singula mandem Solus enim multos inter sum grandior annis 410 Florentes aevo juvenes, quos mutuus ardor Telemacho comites paribus conjunxit in annis. Una illic recubare juvat: lux crastina caelo Reddita ubi veniet, fortes Cauconas adibo, Aeraque jam longo mihi tempore debita, poscam. Tu vero hunc juvenem, tua quando ad limina venit, Ne pelago committe; rotis invectus at altis Gnatorum comitante aliquo per aperta viarum Expediat cursum; geminos curru adde jugales Et magnis validos animis et cursibus acres. 420 Haec ubi dicta dedit, fugit Tritonia virgo Versa aquilae in formam: subito stupor omnibus ora Attonitis visu pressit; miratus et ipse Ante alios monstrum senior dextramque prehendit Telemachi, placidoque haec insuper edidit ore. Non ego te pulcrae spero fore laudis egenum, Sic adeo juvenem quum di comitantur euntem. Haud hic haud alius caeli supera alta colentum, Ni Jovis armipotens soboles fortissima virgo, Quae validum pariter miro tibi honore parentem 430 Clarabat Danaos inter. salve dea, salve, Atque adsis venerata, meae non invida laudi, Et thalami sociae, natis et semper amica. Ipse tibi: vitulam, lata quae fronte superbit Indomita, et collo nondum juga sensit aratri, Mox feriam, fulvumque inducam cornibus aurum. Sic vovit senior: non aspernata voventem Audiit e caelo Pallas. dein limina ad alta Cum generis natisque heros processit, et una Assedere thoris variisque sedilibus omnes. 440 Queis subito Nestor magnum venientibus ultro Implevit cratera mero, quod fida per annos Servatum undenos tum primum serva relevit. Hoc implet cratera mero, libansque Minervae Vota facit supplex natae Jovis aegida habentis. His demum exactis, perfecto munere divum, Quisque suos fessu somno petiere penates. At non Telemachus: namque illum divite Nestor In lecto, placida voluit requiescere nocte Aedibus in propriis, ubi porticus alta sonabat; 450 Quem juxta accubuit bello Pisistratus acer, Impubes qui regis adhuc vernabat in aula. Nec minus ipse alta penetrali in sede receptus, Stravit ubi lectum conjux, dedit aegra sopori Membra senex, curasque simul sensumque reliquit. Postera quum caelo surgens aurora refulsit, Mollibus e stratis tollit se Nestor, et altis Egrediens tectis, ubi structa sedilia stabant Ante fores cano de marmore et uvida rore Semper odorato, senior consedit, ut olim 460 Inclitus ante heros Neleus considere suerat. Sed pater ad stygias erebi descenderat umbras Jam domitus fato, regnique potitus habenis Nestor ibi residebat Achivum maxima fama Sceptra tenens. circum nati venere frequentes E thalamo egressi, Stratiusque, et fortis Echephron, Perseusque, Aretusque, et divis par Thrasymedes. Additur his etiam sextus Pisistratus: una Telemachum ducunt, juxtaque in sede reclinant. Ad quos tum senior Nelides talibus infit: 470 Protinus o gnati, quae fert mea corde voluntas, Perficite, armisonae quamprimum ut sacra Minervae Rite feram, quae clara dei ad sollemnia venit. Ergo alius campos properans petat, et mihi pastor Ocуus intacta ducat cervice juvencam: Telemachi ast alius socios in litore stantes Evocet huc omnes, geminis in puppe relictis. Atque aliquis jubeat clarum Laërcea adesse, Cornibus ut vitulae lunatis illinat aurum. Vos mecum remanete alii, famulasque monete, 480 Sollemnes curent epulas per regia tecta, Et sedes et ligna ferant et fluminis undam. Vix haec; festinantque omnes. jam rure juvenca Venit, Telemachi pariter venere sodales, Jussus et ipse faber venit secum omnia portans Instrumenta artis: resplendet malleus olli Aereus in manibus, forceps et daedala, et incus. Stat pariter visura suos bona Pallas honores Caeruleo delapsa polo, tum protinus aurum Expediit Nestor: capit ille, et cornua circum 490 Arte linit, divae spectaclum dulce, juvencam. Hanc Stratius, fortisque una ducebat Echephron; Laeva florentem e thalamo cum fonte lebetem Aretus, dextraque molas frugesque ferebat In calathis. retro Thrasymedes stabat acuta Jam jam caesurus vitulae capita alta securi, Et pateram juxta Perseus retinebat. at undam Praecipiens frugesque sacras, multumque precatus Pallada, et evellens summo de vertice setas Ignibus injecit positis libamina Nestor. 500 Continuo validum Thrasymedes impulit ictum Insurgens: nervos cervice excepta bipennis Abscidit, exanimemque solo dedit. aurea ad astra Attollunt nataeque, nurusque, et regia conjux Eurydice, Clymeni gnatarum maxima, voces. Adstantes famuli lata ut tellure jacentem Erexere bovem, jugulo Pisistratus ensem Abdidit. erupit postquam de vulnere sanguis, Deseruitque calor vitam, trepidantia membra Divisere alacres, et rite in frusta secarunt. 510 Hinc ubi texerunt multa pinguedine circum Cuncta involventes, iterumque iterumque plicantes, Ligna super libans latices torrebat ad ignem Ipse senex: illum juxta verua alta tenebat In manibus quina fumantia cuspide pubes. Postquam torruerant armos, atque exta vorarant, Secta minutatim longis quoque cetera figunt In verubus, ponuntque super crepitantia flammis. Telemachum interea Polycaste candida lavit Ultima Nelidae natarum aetate puella. 520 Quae postquam nitido totum perduxit olivo, Imposuitque humeris chlamydem tunicamque recentem, Divis ambrosio par immortalibus ore Exiit e solio, ac magnum prope Nestora sedit. Sic ibi propositis dapibus vescuntur, et igni Omnia diripiunt, puerique sedentibus atrum Aurea surgentes fundunt in pocula vinum. Et jam finis erat; saturis quum maximus heros: Ite agite o gnati, dixit, pulcrumque comantes Ducite cornipedes altoque adjungite curru. 530 Jusserat: illi autem non segnes jussa capessunt, Continuoque acres curru junxere jugales. Nec minus et, servare penum cui tradita cura, Fida tulit cererem custos, et munera bacchi, Atque solent vesci queis magni obsonia reges. Insilit in currum juvenis generatus Ulysse Primus: eum juxta scandens Pisistratus heros Nestorides cepitque manu retinacula, et acres Increpuit bijugos. illi fugere volucri Lata per arva fuga linquentes moenia retro. 540 Sic celeres totam per lucem ivere; sed undas Quum subiit sol almus, iterque nigrescere coepit, In Pheras venere citi, tectisque Dioclis, Quem satus Alphaeo Ortilochus produxit in auras, Hospitio excepti merito sub nocte quierunt. Inde ubi se ostendit roseae Titanidos ortus, Sub juga cornipedes ducunt, curruque locati Limina tectorum resonantiaque atria linquunt. Instat equis auriga alacer, tortoque flagello Admonet ad cursum: simul illi sponte volantes 550 Corripuere viam, immissique feracibus agris, (Tantus agit namque ardor equos) venere laborum Ad finem, prono Phoebus dum cedit olympo, Et late nox аtrа solum complectitur umbris.