CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1691462 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1691462.

Nodus 1691462 in documento documenta-eccl-sibenic.xml


M.CCCC.XLVIIII. indictione XII. die Dominico. XXIII. mensis Marcij.

Item in predicto Generali Consilio per illos novem nobiles, die secundo instantis mensis in Generali Consilio supradicto per scruptinium electos et deputatos ad disputandum audiendum et acceptandum provisiones fiendas super fabbrica ecclesie Cathedralis Sanati Jacobi de Sibenico, et deducendum eorum provisiones opiniones et partes ad prefatum Generale Consilium, ut ibidem ballotarentur, posita fuit pars tenoris infrascripti, et subsequentis; videlicet. Et ballotata ipsa parte, captum fuit ut in ea continetur. Cum fabrica ecclesie Cathedralis Sancti Jacobi preclarum habuerit principium prout manifestum est, et in presentiarum reperiatur esse in magna necessitate pecunie, ita ut alterum e duobus facere necesse sit, aut ab incepto opere desistere, aut de pecunia providere, et, uti desistere esset magne pusillanimitatis apud homines et ingratitudinis apud Deum, ita providere laudabile et salutiferum. Non enim qui inceperit sed qui perseveraverit usque in finem salvus erit. Et quoniam hec ecclesia est mater omnium ecclesiarum diocesis Sibenicensis et in ea potissimum omnibus ministrantur sacramenta ecclesie, dignum et congruum est ab omnibus sibi manus porrigere adiutrices. Et quia pro fienda Cisterna condiciones personarum huius civitatis pro maiori parte bene examinate et distincte sunt, vadit pars quod semel exactis tansis quas exigi debent pro perfectione dicte Cisterne et dicto opere completo, totum residuum dicte exactionis contribuatur pro manualibus turrium fiendarum circa Sibenicum, et si dicti denarij non sufficerent, suppleatur per sisterium, et ab inde in antea, correctis prius dictis tansis, quia aliqui ut dicitur sunt preter modum gravati, aliqui minus debito gravati, et exemptis presbiteris qui hac de re alio modo maiori onere gravantur, et absoluta illa ultima conditione sex solidorum quia pauperum est, omnes relique tanse, etiam villicorum, exigi debeant semel in anno per novem annos, incepturos die Sancti Michaelis proxime futuro de mense Septembris et subsequentes finituros, cum hac conditione quod illa conditio que solebat libras tres, solvere debeat unum ducatum, et que solebat libras duos solidos quinque, solvere debeat libras quatuor, et que solebat libram unam solidos duodecim, solvere debeat libras tres, et que solebat viginti quatuor solidos, solvere debeat libras duas, reliquis vero tansis L. sexdecim et decem solidorum manentibus ut sunt, et pecunie inde exacte contribuantur pro elemosina in dictam fabricam, et procuratores dicte ecclesie dare possint modum dictarum exactionum et providere de exactionibus. Hoc modo omnium gravamine procedere poterit opus predictum cum magna omnium laude et Dei honore. Qua parte capta, omnes alie provisiones annue civium Sibenici intelligantur et sint tunc cassate et revocate, et de libris Ecclesie cancellentur. Et hec omnia locum habeant in quantum Dominus Episcopus cum clero suo contribuerit in dictam fabricam ducatos centum omni anno ad dictos novem annos; aliter vero non. Item predicta fabrica remaneat obligata ad faciendum expensas oratoribus mittendis ad Sedem Apostolicam et Ducale Dominium pro impetranda subventione pro dicta fabrica ad omnem requisitionem hujus Communitatis.