CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1686643 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1686643.

Nodus 1686643 in documento mladinic-s-vita.xml


Sebastianus Mladineus Petro Cippico Aloysii filio, Compatri humanissimo

Vitam Beati Ioannis Traguriensium Episcopi mea in primis qua erga illum afficior devotione, tuo deinde suasu, Petre Cippico, qui mihi et suadere et imperare potes, metro dicavi. Siquidem probe memini Catharinam, uxorem tuam ornatissimam, vehementius quam effari possim egrotare, que cum nullis medicorum curationibus iuvari posset, Divi Ioannis Brachium afferri iussit; tum elaboratum gemmis auroque fulgentem, qui digito inherebat, annulum detraxit ac Sancto Pontifici consecravit. Atque ideo non pręterea expectationem pristinę integritatem recuperavit sanitatis. Hanc tu pręclaram nactus occasionem non modo me rogasti, verum etiam pluribus incitasti, ut veterem historiam, quę profusa oratione scripta extabat, versibus innovarem. Ego vero sic tibi morem gerendum existimavi ut in tuo quoque nomine carmen quantulumcumque emittatur. Quandoquidem te miraculorum lectione, quibus antistes gloriosissimus vivus ac vita functus claruit, mirifice oblectari non ignoro. Urgebant quoque maiorum tuorum illustria męrita, uti egregii illius Coriolani cuius in Asiatico bello, et gerendo, et scribendo virtus enituit. Hunc itaque laborem, exiguam scilicet mei erga te amoris significationem, sic accipito ut pietate colas, auctoritate probes, patrocinio tuearis. Ceterum mihi es rogandus ut ne dicendi stylum, qui Ioannis prestantiam multo est inferior, sed promptam, qua susceptus est quaque offertur, voluntatem spectes. Quotus enim quisque reperitur qui illius sanctitatem miraculorum seriem, morum ellegantiam, frugalitatem Ecclesię Dei gubernande periciam, aeternas denique virtutes, quę omnem omnium sermonem excellunt, oratione (ut par est) complecti queat?