CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1685614 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1685614.

Nodus 1685614 in documento kunic-r-ilias-operis.xml


Quod literati homines bene multi, sed in Graecis literis non admodum versati jamdiu vehementer optabant; tandem aliquando repertus est, qui cum Graece Latineque optime sciret, tum poetarum omnium facile principem Homerum ita verteret, ut non illius modo sententiam utcumque adumbraret, sed latinis versibus elegantissime exprimeret. Is enim est stili nitor atque elegantia, ea latini carminis majestas ac dignitas, ut hic unus veteres omnes interpretes, qui magno numero idem conati sunt, longe antecesserit, primusque omnium mihi effecisse videatur, ut Homerus latine legi cum voluptate possit. Hanc ob causam ago equidem gratias Reverendissimo S. Palatii Magistro, qui hanc pulcherrimam versionem legendam mihi, probandamque tradiderit. Cui etiam sancte affirmo, atque testificor nihil in ea esse, quod sanctissimae Religionis puritati, optimaeque morum disciplinae adversetur.

Datum ex Aedibus Quirinalibus die 20. Augusti 1776. Philippus Bonamicius SS. D. N. ab epistolis latinis.