CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 168538 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/168538.

Nodus 168538 in documento kunic-r-epigr.xml


1214. [1208.] In cantore non ratio, sed judicat auris. In fatuum cujusdam cantoris laudatorem. Krša Cantori plaudis; nec scis, quae verba loquatur, Sensa suis substent an satis apta modis. Quid si discordet cantu sententia? Quid si Res dura et molles dissideant numeri? Scilicet id nihil est: captus dulcedine vocis Non quaeris, quidnam vox sibi, Quinte, velit. Nec ratio quidquam, verum omnia judicat auris, Cassus mente omni cui placet ille sonus. Sic brutas olim pecudes Rhodopeïus Orpheus Non intellecto carmine detinuit.