CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1683656 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1683656.

Nodus 1683656 in documento crijev-i-epist-1504.xml


Aelius Mario salutem.

Non quo habeam quid ad te scribam, sed ut absens tecum loquar, haec scribo. Nam cum eras in suburbano, licet alloqui te et videre saepius quatriduo non licuit, tamen non tanto tui desiderio afficiebar, qui prope in oculis eras, et te uidere uidebar, qui quotidie hoc facere poteram. Nunc postquam ad xxx lapidem semotus es, magis magisque in singulas horas in tuo ore et sermone conquiescere cupio; et quia non possum hoc facere moleste fero. Quare Iunium auunculum tuum crebro conuenio, quicum congresus, et deambulatiunculę per forum et mutui de te sermones, qui salibus et iocis habundant, mihi pergrati sunt. Qui cito redibis plena et onusta scapha conchiliis, quibus bimare Stagnum affluit. Tanti est illud custodire ne pereant tot deliciae, quibus nec Lucrina littora, nec amoenitas Baiarum aut insignes Capreae praeferantur. Quare te tot habere uoluptates gaudeo, sed quia plenus et pinguis venter nihil sublime, nihil tenue cogitat, nec modo corpus, sed etiam mentem contaminat, fuge luxum, caue ingluuiem, detestere asotiam; hanc Cyrcen, has Syrenas, haec monstra ut Ulysses elucteris. Sint domi Milesia, nec Capuam, aut Tarentum, aut Sybaritarum mores sapias. Hinc maius periculum est quam ab hostibus; nec Stagno quam Stagnum time. Haec monentis boni consule, quae scis, tenes et observas. Scio enim te tanquam Pisonem frugi, quare laudo quando hortor quod facis ut facias, teque innitere rogo. Etsi bene currentibus nihil opus est admoueri calcaria, iuuatur tamen sonipes hortantium clamore. Sic tuo curriculo meae laudes nescio quas alas addiicient.

Sed quia tibi non usum sed abusum scis esse interdictum, propterea ne graueris ad nos mittere non dico pira Signina aut Parmensem caseum, ne dicam Docleatem. Sed ad nos nobiles cerasos Ponicenses, et uuas precoquas Stagnenses, et ostrea edulia Bistricenses et murias fossitias is ad nos as, et quando laudi tibi mihi et auunculo tuo te non solum facilem sed etiam prodigum esse. quamuis ti sis frugi et parcus, atque nobis tui desiderium his munusculis solabere. Quod si facies cito bis facies.

Vale, et Michaelem nostrum et omnes reliquos tuos decuriones meo nomine saluta.