CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1681973 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1681973.

Nodus 1681973 in documento andreis-f-epist-1571-06-30.xml


XCII. Verancsics Antalnak Andronicus Tranquillus. Ad Archiepiscopum Strigoniensem Antonium Verantium Tranquillus Andronicus. Reverendissime et Illustrissime Domine!

Existimavi me operae pretium esse facturum, 1571. jun 30. si de his te absentem admoneam, de quibus coram agere prohibuit ingens silva tuorum negotiorum. Ea tamen, etsi tibi cognita sunt, neque ego hanc mihi sapientiam temere arrogo, neque adeo sum impudens, ut quasi sus Minervam te doceam, virum ingenio singulari praeditum, excultumque studiis doctrinarum. Sed certe, ut iustis rationibus tibi persuadeam, ne differas ceteris praetermissis accingere te ad decus et famam nominis tui sempiternam. Non autem vereor, quod hanc meam erga te voluntatem, senis inquam hominis, et veterani amici, tuique cupidissimi, (qua mansuetudine es supra ceteros mortales), et moleste ferres, utpote qui non tam prudentiam in amicis requiras, quam voluntatem metiaris. In altero si defecimus, alterum sane non desiderabis. Sed iam venio ad rem, neque necesse est, ut recenseam initia tui generis et nobilitatis, aut aetatis prima rudimenta, sive ut maiores tui profugerint in Dalmatiam ex Moesia, quum Turcus eam occupasset. Haec enim sunt alterius considerationis. Igitur adhuc adolescens, ut accepimus, instructus bonis litteris et moribus, quatenus illa aetas patiebatur, profectus es in Ungariam, ubi virtuti praecipue nostrorum hominum nunquam defuit locus ad amplissimas dignitates honoris et fortunarum. Postea quum in virum evasisses, et viderere tractandis maioribus negotiis idoneus, multas et varias, et nobiles legationes, primum sub Joanne Rege, deinde sub Caesaribus Ferdinando et Maximiliano fideliter, prudenter, dextere, servata semper Principum auctoritate, obiisti. Quamobrem tibi externo, nec petenti, nec ambienti, merito quidem virtutis et industriae ultro donata sunt amplissima sacerdotia, atque praelatus es clarissimis genere atque titulis illustribus, quorum maiores in Ungaria primis honoribus defuncti sunt. At tu quidem laetari debes, non tam fructu et amplitudine sacerdotiorum, quam praemio virtutis, et iudicio Principum, praesertim hoc infelicissimo rerum statu, in tam corruptis moribus omnium huius aetatis, unde profligata virtus exulat, probitas probro est, innocentia ludibrio habetur, et in obscuro sepulta iacet, contra nequissimus quisque ac imperitissimus extollitur. Quare hoc exemplum, quod in te evehendo ad hoc Archiepiscopale munus multo maximum, et proximum fastigio Regiae Maiestatis, nuper editum est applausu bonorum omnium rarum est admodum, ac in omni vita memorabile. Neque dubito, quin in eo gerendo et Deo, et Principi, et populis satisfaceres magnitudine animi, pervigili labore, pietate atque prudentia. Non decet autem, felicitatem ingenii tui in ista dumtaxat muneris administratione conquiescere; sed in hiis perangustis vitae spatiis altius evehi, et ad immortalitatem niti. Nam vel indignis et nefariis istiusmodi, ac etiam longe amplior dignitas saepius contigit, quorum omnia simul cum vita extinguuntur, eorum quoque nomina in ipso funere intereunt. Constat, infinitos ab orbe condito principes fuisse tum inutiles, tum eos, qui laudem merebantur; at paucissimorum hodie memoria extat; atque hi quoque cum reliqua turba tenebris premerentur, perinde ac (si) nunquam in rerum natura fuissent, nisi quorundam scriptorum ingeniis felicibus vindicarentur ob oblivione. Alioquin nec victoriarum fama Liberi patris, nec labores Herculis, nec multorum gestae res illustres ad nos pervenissent; et quod omnium maximum est, non abundaremus optimis artibus et documentis ad vitam sancte beateque degendam. Nec solum animi beneficio litterarum excoluntur, sed etiam vita prorogatur in temporum aeternitatem. Adde, quod hi, qui pollent ingenio atque prudentia, quum se ad scribendum contulerunt, non modo sibi ipsis, sed et aliis, de quibus in suis scriptis mentionem cum laude faciunt, immortalitatem parant.

Itaque, Praesul optime, cui providentiae dono ad praeclaras dotes ingenii tui litterarum ingens doctrinarumque studium accessit; te hortor ex animo, ut properes, dum aetas viget ad immortalitatem, et aliquid temporis subducas de curis publicis et domesticis, sub eisque horis interdum divertas ad scribendum, tanquam ad amoenum aliquod viridarium, ubi te oblectes multis nominibus; quo pacto etiam valetudini consules, quae assiduis laboribus frangitur, brevique corruit. Proinde intermissione utendum est, quo studiis melioribus diu sufficias. Non inficior, aliam praeterea viam ducere ad veram gloriam et immortalem, si munus nostrae vocationis omnibus numeris impleamus. Ceterum ea quidem ardua et difficilis est, sentibus et virgultis oppleta, propemodum deserta manet, nec temere invenitur, nisi a paucis Divinitus genitis ac Deo amicis. Quare quos ab ea deterret difficultas itineris et inbecillitas virium humanarum, ii saltem in hac haereant, per quam incedentibus et minus laboris adeundum est, et aliquid permixtum est iucunditatis; siquidem prospiciunt eo labore prorogari sibi vitam in longissima tempora. Te vero, vir ornatissime, invictique animi, quem nullus labor, nullae rationes tuae valetudinis a studiis revocant, quin igitur appellas animum ad scribendum, et commendas tuum nomen aeternitati, atque eos etiam asseras a mortalitate, de quorum rebus gestis scribes. Innata est tibi facundia singularis, teque in omni genere scribendi excellere satis constat. Atqui haec tempora, varietate rerum ac personarum insignia, postulant, ut de ipsis historia scribatur, et scitu digna proferantur in lucem, quae obruta in tenebris iacent. Quod arbitramur te unum imprimis posse insigniter et luculenter facere. Non autem flagitamus, terrarum omnium res gestas complectaris, id enim esset immensi operis; sed tantum, qui per hos annos in Pannonia successus fuerunt, qui eventus vel prosperi vel adversi secuti sunt, neque vera subtrahendo, neque affingendo falsa, quod ea tibi omnia notissima sunt, quaedam etiam a te pertractata. Multis interfuisti, quibusdam etiam praefuisti. Quod si feceris, ut speramus, magnum fructum tui laboris ferres. Nam gentem Ungarorum, quam illustraveris, hoc tibi beneficio magnopere devinces, et nomen tuum celebre manebit inter mortales in memoria sempiterna, cuius maxima pars in tuam familiam et patriam redundabit. Tunc demum intelliges, me tibi fideliter et amanter consuluisse.

Vale diu felix nostrique memor. Posonii die ultima Junii anno Domini 1571. Tuus Tranquillus.