CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1680989 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1680989.

Nodus 1680989 in documento skerle-n-epist-salag.xml


Clarissimo Viro Stephano Salagio Nicolaus Skerlecz S. D.

Liber tuus de statu Ecclesiae Panonicae vario animi sensu me affecit. Gratulabar rei Litterariae Hungaricae eos jam sensim surgere rerum Hungaricarum scriptores qui genuinam scribendae Historiae rationem omnino consectentur, qui multiplici probatissimorum Authorum Lectione instructi opiniones suas non ex turbidis Thuroczii Bonfiniique rivis, sed ex ipsis rerum gestarum fontibus hauriant; qui notitias Ecclesiasticas ex praecognito Civili Regionis status repetant; denique qui Iudicium suum ad germanas Criticae Regulas adstringant. Non mediocrem tamen mihi Dolorem attulit quod Tu opus caetera insigne nescio qua a Gente Croatica alienatione commacularis.

Si rem tantisper Tecum aequius reputaris, agnosces, Vir clarissime, Scriptori cum scriptoribus, minime vero cum gente ipsa rem esse debere. Concedes etiam quod in ipsa re Litteraria, non ex Scriptore uno aliove obscuro, verum e probatissimis qui extant authoribus singula Natio debeat aestimari. Denique profitebere vel invitus quod nihil minus scriptorem ducat, quam animi impotentia; hujus autem nullum gravius indicium sit, quam jacta vel in adversarium convitia - quid dicam, si integram plane nihil ejusmodi promeritam gentem insectetur?

Agnosce verba tua et, si potes, inficiere justum esse meum populariumque meorum dolorem. Vix in destitutum omnibus solidae eruditionis subsidiis monachum qui, ut otium suum falleret, explosam dudum ab ipsis Patriae Historiae Alumnis de Diplomate Alexandri M. fabulam resuscitare adnisus fuerat, incidisti cum tu censoriam Libro 1-o pag. 187 adjicis notam: Quid nobis fieret? Si Croatae jus ab Alexandro ipsis datum, in effectum deducerent; nimirum essemus eorum subditi, et captivi, ita Alexandro M. decernente. Hoc omen Dii avertant. Quid, quaeso, Glossa haec ad eruditionem? Quem sensum potest habere dignum reliquo opere tuo, seu Litterarium seu moralem sensum? Nae tu injurius es in nostram gentem quae placido tot saeculorum cum Hungaria nexu satyram hanc se non promeruisse satius comprobavit. Nescis tu quam delicatam Cordem tangas; Aculeus hic ipsam Publici status Constitutionem petit. Ego sane majorem mihi a Viro ordinis tui aequanimitatem pollicebar.

Sed Tu non cessas. Eodem Libro 1-mo Pag. 208 commemorata Chehi et Lechi Fabula ita concludis: non argumentis impugnanda, sed sibillis excipienda; Eam certe praeclari rerum Sclavonicarum commentatores jam profligarunt frementibus licet Croatis, qui pro veritate Diplomatis Alexandri M. tanquam pro aris et focis decertant. Explica intricatam hanc tuam sententiam; dicerene voluisti quod ex ipsis Croaticis commentatoribus qui melius scripsere Fabulam hanc jam profligarint, corpus tamen Nationis pro Diplomate illo adhuc tanquam pro aris et focis decertet? Aut hoc statuere voluisti quod exteri, qui de rebus Sclavonicis scripsere, Authores fabulam hanc jam profligarint, gentilitii tamen Croatiae scriptores pro eadem tanquam pro aris et focis decertant? Utcunque statuas, palmarem aut genti ipsi, aut certis gentilitiis scriptoribus nostris injuriam intulisti. Si gentem intelligis, prome publicum aliquod Instrumentum quo doceas quod Croatica Natio Diplomate hoc unquam usa sit quodve aliquod Iurium suorum praesidium in eodem collocarit. Verum tu id quidem nunquam praestabis. Si gentilitios Scriptores nostros putas, cur, quaeso, laetis Lucii et Kerchelitii nostri manibus hanc labem falso appingis quando Lucium primam ipsi Hungaricae historiae facem praetulisse tuto inficiari non potes. Vide, quam injurius sis in nostros scriptores; nec Author Slavus qui saeculo undecimo, cum nulli adhuc apud nos Anonymi Belae Regis Notarii, aut Thuroczy extarent Vernaculo Idiomate Historiam Slavonicae Gentis conscripsit, saeculo vero duodecimo a Presbytero Diocleate et Marulo Latinitate donatus est; nec Thomas Archi-Diaconus Spalatensis - quibus tamen ipsis nos fidem antiquitatis tribuimus, Iudicis gravitatem non tribuimus - Fabulae huius meminerunt; sed tu, ut totam gentem continuo lacessere possis, non desinis omne Croaticorum Scriptorum Corpus in uno Ratkajo et Bedekovichio concentrare. Ego, quoniam cum umbris gestis depugnare, Glavinichium adhuc et Orbinum, magna scilicet nomina, cedo; de his Triumphum, si eum tibi decorum futurum putas, pace mea cecineris. Id tantum a te majorem in modum peto, ne probatiores scriptores nostros cum nugatoribus his confundas; ut modum Imaginationi tuae ponas; ut verba magis in posterum in potestate habeas; Frementibus Croatis! nimirum ob explosam anilem fabulam; quem, quaeso, propterea a nostra gente vidisti infremuisse? Quem praeter fabulatores illos, quos gloriae tuae victimas jam destinavi, Croaticum scriptorem, non dico frementem, sed vel murmurantem de hac fabula audivisti?

Pergis Libro 2-do et pag. 119. ais: Contra tamen Sentiunt Croatae, majores suos ad Cimerias Tenebras damnari haud aequo animo ferentes. Quare ostentant Alexandri magni Diploma a Ratkajo relatum, quod in Tabulario Capituli Chasmensis originale asservari a non nullis Croatis audivi tum subnexa denuo Chehi fabula graviter, odiis alacer, concludis. Sed cum haec omnia Croatarum figmenta sint, a nobis jam alias explosa, non est cur iis refellendis tempus teramus.

Patere, Vir clarissime, ut pro ea, quae inter viros Litteratos vigere debeat, ingenuitate Tibi aperte remonstrem quantum detrimenti existimationi Tuae per Sententiam hanc intuleris. Nimirum prodidisti hoc Loco aut defuisse tibi necessarias pro eo, ut dictatoris hoc tono pronunciare possis, notitias, aut, si eae tibi adfuerunt, ut Croatas cavillare possis, Te easdem scientem volentemque dissimulasse.

Quid sibi vult his: contra tamen sentiunt Croatae iam supra transactum est. Scriptori cum scriptoribus, minime vero cum gente ipsa rem esse debere. Cur tamen Tu Croatas perpetuo crepas? Cur scriptores Croaticos non dicis? Ast tu id ipsum dicere voluisti! Figuratus hic loquendi modus, ut pro Scriptoribus gentis alicujus gens ipsa nominetur, Tibi inadvertenti elapsus est! Cederem si id una aliave tantum vice evenisset; nunc ubi Te in omni semper occasione hac phrasi usum video, non possum non sinistram de tuo a gente hac alieno animo formare conjecturam. Sed pone de hoc loco: Scriptores Croaticos indicare voluisse. Nonne supra iam edocui Fabulam hanc praeter minutos quosdam scriptores a nullo majorum gentium Scriptore Croatico memorari, ut scias nobis a recentioribus rerum Croaticarum Scriptoribus, inter exteros non nisi Du Cangius, Farlatus, et Assemanus; inter Gentilitios qui praestant Lucius, et Kercelichius, e manuscriptis Ritterus, Ladanius, et Marczellovicsius probantur. Horum autem nemo palmaribus his fabulis opus suum commaculavit. At nugas has ii, quos indicavi, Croatae Scriptores nihilo saecius venditabant! Verum an non jam supra stipulatus sum, ipsum rei Litterariae statum non et obscuris quibusdam Authoribus, sed ex iis, qui saniori Nationis parti plurimum probantur, aestimari debere. Ortum Kocsius vester Hunnorum a Daemonibus Incubis repetit. Fabula venditi a Zvetibald pro alba Equa Regni non nullis vestris scriptoribus magni negotii momentum habere videbatur. Attilae Diploma minuti quidam Scriptores Vestri aeque circumferebant: quantis sublectae fidei Narrationibus non scatet Thuroczius Bonfiniusque vester? Quid Tibi animi esset, si quis Croata Scriptor propter fabellas istas toti Hungaricae genti insultaret?

Croatae... Majores suas ad Cimerias damnari Tenebras haud aequo animo ferentes. Quid Tibi opus fuit hoc rursus aculeo? Cur Tu, qui caeteris in rebus Sententiam gravi semper Iudicio promis, quoties de Croatis agitur, Declamatoris Personam induis? constat Tibi rem necdum confectam esse an majores vestri, qui in tertia emigratione Panonias insederunt, eundem cum primae et secundae emigrationis Hunnis et respective Avaribus populum constituant? Scio majori te eruditione pollere quam ut rem hanc per Prayum, et Desseritium vestros extra controversiam collocatam arbitreris. Qui vel solum Assemannum et Iordanem de originibus Slavonicis attentius evolverit, facile perspiciet, improbos hic et Pray, et Dessericii Labores filum Ariadnae in Labyrintho hoc minime praebere. Quid itaque si Hungaros eundem esse cum Hunnis Attilianis populum negem? Quorsum omnis de antiquitate Aborigenum nostrorum contentio devolveretur? Scilicet ut Chrobatos septimo, Hungaros nono primum saeculo cultioribus Europae gentibus innotuisse statuamus, id si ita se habet, Cur Croatae majores suos ad cimerias damnari Tenebras aegre ferant? Ferant tamen oportet: nimirum ut Tu aculeum exerendi habeas occasionem.

Dicis Te a nonnullis Croatis audivisse originale comentitii Diplomatis illius in Tabulario Capituli Chasmensis asservari. Vide quid agas. Scin Tu Capitulum Chasmense Locum esse credibilem? Scin quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Idne agis ut in id authoritate publica inquiratur? Statue mihi idoneos testes et efficiam ut publica eatenus investigatio suscipiatur. Sed habes paratum effugium: ii a quibus Te audivisse dicis Croatae erunt dubio procul Testes minime idonei, erunt idiotae qui nec quid sit de Systemate Legum nostrarum Locus credibilis, nec quando M. Alexander vixerit, nec quis esse potuerit inter ejus Cancellariam et Tabularium Capituli Chasmensis nexus noverunt; jam vero Tibi ipsi expendendum relinquo quam insigni caetera operi tuo labem per id adsperseris, quod Plebejis ejusmodi Testimoniis uti non dubitaveris.

Cum tamen Fabellis his Te occupare tantopere gestias, quid in re ipsa subfuerit? Cape: percrepuerant in illis prioris Saeculi Litterarum Tenebris nescio quo pacto rumor ille quod originale privilegii Alexandri M. in Cista privilegiorum Regni hujus asservetur. Ansam credendi non nullis in Historia Patria minus versatis dedit quod cista haec ad meum usque Protonotariatum Centum 30 annis nunquam fuerit reserata. Ego ipse, quamquam falsitas diplomatis mihi probe comperta foret, subdubitabam tamen, an non in illa priorum saeculorum Caligine veterator quispiam nimis credulo alicui protonotario adumbratum Diplomatis hujus Exemplar tanquam insigne Cimelion obtruserit. Verum cum me pro Comitiis 1765 pararem, reserata hac Cista ego ipse documenta regestravi, et fide mea asseverare possum me Diplomatis ne vestigium quidem reperisse. Vide in quam ignaros consultores Croatas incidisti, qui vel hanc Circumstantiam ignorabant, et pro Cista privilegiorum Regni Tabularium Capituli Chasmensis commenti sunt.

Videamus jam grave illud Tuum Epiphonema: sed cum haec omnia Croatarum figmenta sint; iterum Croatorum oportet sane Te odio plus quam Vatiniano in hanc gentem laborare, et adhuc si contumelia haec veritati niteretur! Praebe vadem quod primus reapse fabulam hanc Scriptor Croata protulerit. Ac mihi quidem nunquam opere pretium visum est in eruderanda hac nuga tempus operamque consummere. Tu, ut Sententiam sustineas, docere debes quis ergo primus Tabulam hanc prodiderit. Ratkajus et Bedekovichius Croatae suos Tibi vades praestitere, ille Maurum Orbinum, hic Cromerum, Alexius Piarista a Bedekovichio Citatus Tibi Parietinas, plane Pragenses indicavit. Cur, cujus Orbinus, cujusve Cromerus Nationis fuerit, non indagasti, cur aetates eorum non contendisti; cur tempus, quo nuga haec parietinis Pragensibus insculpta fuit, non eruisti; id Tu si praestitisses, vereor ego ut figmentum hoc in Croatam detorquere potuisses. Si enim prima Diplomatis hujus origo e parietinis Pragensibus repetenda est, opus est Bohemiae cujusdam nugatoris; si Cromerus parietinis his antiquior est, Polonicam fabulam canimus (caminus), si Orbinus utrumque aetate superat, tum demum fabula est Dalmatae, Ragusaei, non tamen Croatae. Verum non juvabat Te fontem fabulae detegere, Croatas, etsi perperam, criminari juvabat.

Ac fabulam Chehi, et Lechi quod attinet: si mihi vacaret et opere pretium existimarem, ad primam hujus quoque commenti originem fortasse Te non difficulter perducerem. Tibi plus otii est, volve Scriptores Bohemos et Polonos et facili negotio deprehendes primum hujus quoque fabulae fontem in eorum Scriptis cubare, adeoque nec illam ad Croatarum figmenta referri posse; nostra certe adhuc aetate (nequid in re adeo memorabili praetereamus) non pauci e vulgo Polonorum Crapinam tamquam incunabula gentis suae inviserunt et provoluti Terram illam almam Matrem compellantes osculo salutarunt non frementibus (ut Tu loqui amas), sed ridentibus Croatis; vel hoc indicio argui potest auram hanc a Septemtrione, ac potissimum e Polonia venire.

Ne tamen mera verba Tibi dari putes, cape 20 Exemplaria Funebris, quae doctissimo condam Kerchelichio in Academia hac dicta est, Laudationis; videbis exinde quae sit nostratum non dico eruditorum, sed studiosorum tantum hominum de ratione Patriam Historiam tractandi sententia. Cape etiam Introductionem in Systematicum Croaticae Historiae, compendium Manuscriptum, et videbis eos, qui hac in re quid reipsa tentarunt, Diplomatico-Criticam scribendi rationem omnino consectari. Si Authori vacasset ultimam operi huic manum addere, agnosceres vel invitus fabulas ab Historica probabilitate per Croatas rite secerni, neque ab iis Ratkajum et Bedekovicsium pro fontibus Historiae Patriae constitui.

Iam ut ad id, quod Caput est mearum Litterarum veniamus, vide quam Tecum liberaliter agam: Ego te Iudicem in propria Causa constituo. Agnosces ipse gravem Te genti nostrae injuriam intulisse dum ob Ratkaji et Bedekovichii, obscurorum certe Scriptorum, hallucinationes, de tota gente, aut certe de omni Scriptorum Croaticorum nomine tam acerbe iterum iterumque pronunciasti; et Religio et Ecclesiastici, quem profiteris, ordinis Institutum iubent Te ut iniquitatem hanc resarcias. Polliceor proinde mihi conviciorum horum altero, quem editurus es, Libro Retractationem; sin, denuncio Tibi quod pro tuendo rei Litterariae, cui de Clementia Augustae his in Regnis praesum, honore Litteram hanc primum in Academiae hujus Tabulas referre, deinde vero per Ephemeridas seu universitatis seu Vindobonenses publicam reddere velim. Ego praestantiae operis Tui Iustitiam reddidi, spero quod Tu egregiis Nationis nostrae Authoribus idem praestare non recusabis. Quo Loco id tantum a te postulo vehementer ne ad faciendam inter vestros nostrosque Authores Contentionem descendas; scis rem esse invidiae plenam, scis primos ferme vestros Scriptores Bonfinium, Ranzanum Galeotum exteros fuisse; scis denique quale inter Extensionem Hungariae et Croatiae discrimen intercedat.

Praestolor tuum responsum. Vale.