CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1679233 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1679233.

Nodus 1679233 in documento silobod-bolsic-m-fundamentum.xml


Dialogus V. De perfectione et imperfectione tonorum Magister:

Tonus Graecorum olim lex fuerat, musicorum deinde modus factus est, nobis vero regula erit, qua omnis cantus, (etsi nec antiphona, nec responsorium, nec introitus sit) cuius sit toni, cognosci poterit.

Discipulus:

Solita ergo bonitate tua dices, magister, quot sint toni?

Magister:

Nunc sunt octoni, quandoque fuere quaterni.

Discipulus:

Quare olim quaterni, nunc vero sunt octoni?

Magister:

Quia omnis fere veterum cantus in una ex quattuor finalibus litteris, quae sunt D. E. F. G. terminabatur. Totidem ergo regulae sive modi cognoscendi cantum esse debebunt. Et quidem, si ultima finalis nota cantus terminabatur in D., tunc erat toni primi in E. secundi in F. tertii in D. quarti. Primus Graece vocabatur prothus. Secundus deuterus. Tertius tritus. Quartus tetrardus. Qui, quia ob nimium ascensum admodum difficiles fuissent, utpote ab uno extremo ad aliud undecim vocibus sive notis ascendens, ideo maioris facilitatis studio ex quattuor tonis facti sunt octoni.

Discipulus:

Sed quomodo hoc factum fuisse putabo, magister?

Magister:

Hoc factum puta ita: quattuor tonis adiuncti sunt alii quattuor nec secus, quam cuique suus collateralis, quasi in obsequium datus. Unde in consuetudinem iam abiit, ut collaterales, servi plagales; illi vero, digniori titulo, domini authentici appellarentur.

Discipulus:

Memini te dixisse, magister, quod veteres quattuor suos tonos, quos tu dominos authenticos vocas, cognoscebant ex quattuor finalibus litteris D. E. F. G. unde autem nos cognoscemus nostros connaturales sive plagales?

Magister:

Etiam ex quattuor lineis D. E. F. G. cognoscemus. Nam in quacunque littera terminatur dominus tonus authenticus, in eadem terminari debet servus suus plagalis. Nempe. Dominus prothus suusque servus, id est tonus 1. et 2. in D. Dominus deuterus, suusque servus, id est tonus 3. et 4. in E. Dominus tritus, suusque servus, id est, tonus 5. et 6. in F. Dominus tetrardus, suusque servus, id est tonus 7. et 8. in G. Ex quibus perspicuum est illos solos tonos authenticos esse, qui imparibus numeris scribuntur, alios autem, qui paribus scribuntur, esse plagales. Quae omnia ut eo tenacius memoria retineas, iure magistri hos tibi versus trado: Fines cunctorum, cantor, dignosce tonorum. Nam finem primi D. continet atque secundi. Tertius E. regitur et quarti finis habetur. Quintus in F. finem, sextus quoque ponit eundem. Septimus octavusque tonus cognoscitur ex G.

Discipulus:

Si ita est, ut doces, magister, quod tonus authenticus et plagalis in una eademque littera terminentur, quomodo ergo dignosci poterunt?

Magister:

Antequam respondeam tibi, scias velim discipule omnem cantum tam authenticum, quam plagalem, ut perfectus sit, debere octo notis ascendere vel descendere. Unus tamen ab altero dignoscitur per hoc quod authenticus supra finalem notam ascendat octo notis. Plagalis vero solum ascendat quinque et descendit quattuor. Quae simul unitae faciunt octo notas. In cuius rei auxilium singulorum inspice exempla:

Discipulus:

Egregie, tam praeceptis, quam exemplis declarasti, magister, ut, si cantus supra notam finalem ascendat notis octo, erit authenticus, plagalis vero, si infra finalem descendat notis quattuor, ac uterque perfectus. Qualis autem erit ille, qui et supra notam finalem pluribus ascendet quam octo notis et pluribus descendet quam quattuor?

Magister:

Uterque erit plus quam perfectus, quemadmodum esset imperfectus, si paucioribus ascenderet vel descenderet. ±

Discipulus:

Concurrentibus duobus tonis perfectis vel imperfectis, quomodo, quaeso te, cognoscere potero, an sit potius authenticus quam plagalis vel e contra?

Magister:

Iterum in ascensus et descensus odiosam repetitionem cogis me redire, discipule. Dixi enim tibi quod tonus authenticus unice ex ascensu, plagalis vero ex descensu cognoscatur. Concurrentibus itaque duobus tonis perfectis, videndum est, an frequentius cantus ascendat ad octavam vel descendat ad quartam. Si frequentius ascendat, erit authenticus. Si frequentius descendat, erit plagalis. Concurrentibus autem duobus tonis imperfectis etiam videndum est, an cantus supra notam finalem frequentius ascendat per sextam, vel septimam? Aut vero frequentius descendat infra notam finalem per secundam, vel tertiam? Si frequentius ascendat, erit authenticus, si frequentius descendat, erit plagalis.

Discipulus:

Qualis autem erit ille qui nec ascendet per sextam aut septimam, nec vero descendet per secundam aut tertiam?

Magister:

Iterum videndum est, an supra notam finalem habeat diapense, sive quintam veram, vel forte habeat diatexeron, id est quartam. Si habet quintam, tunc est authenticus, si vero habet quartam, est plagalis. Toni enim authentici procedunt laete et vivaciter, quod proprium est quintae per tertiam, plagales vero procedunt maeste et affectuose, quod proprium est quartae.

Discipulus:

Interpellare tandem te ausim, optime magister, qualis iam ille erit cantus, qui nec per quintam, nec per quartam ascendit?

Magister:

Erit talis qualem indicabit chorda. Est autem chorda, tertia nota supra finalem, ut vides hic. Si ergo supra chordam fuerint plures notae quam infra illam, erit authenticus, secus erit plagalis.

Discipulus:

Posset contingere cantus in quo solum una nota esset supra chordam et alia infra chordam qualis autem erit tunc?

Magister:

Semper et ubique videndum est an cantus una solum nota ascendat, per tonum vel per semitonum. Si ascendat per tonum, descendat vero per semitonum, erit authenticus. Et vice versa, si ascendat per semitonum, descendat vero per tonum, erit plagalis quod si pari passu procedat ita ut discerni non possit, dicendus est potius authenticus, quam plagalis, quia servus plagalis in pari concursu debet cedere domino suo, qui est authenticus. Nos vero cedamus utrique ac una eamus ad chorum.