CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1678579 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1678579.

Nodus 1678579 in documento silobod-bolsic-m-fundamentum.xml


Dialogus III De solmizatione Magister:

Produximus hactenus lineas, expressimus notas, signavimus claves. Nunc patens et aperta est via ut procedentes procedamus per solmizationem, quae non est aliud quam notarum per certas voces recta pronuntiatio.

Discipulus:

Exhibe, magister, discipulo medium, quo notas per rectas voces pronuntiare valeat.

Magister:

Solent magistri artis exhibere manum, in eaque omnes vocum derivationes articulatim explanare dicentes: Disce manum tantum, si vis bene discere cantum. Absque manu frustra, disces per plurima lustra. Verum quia eiusmodi manus minus clara videretur, ideo nos faciliorem methodum secuti (salva artis inventorum integritate) ad scalam ex 10 ut vides lineis erectam omnes vocum derivationes reducemus. In hac igitur scala vides, discipule, per ternam litterarum replicationem, (excepta F. quae bis tantum replicatur) esse 10. lineas ac totidem spatia, adeoque 20. notas, ultra quas in cantu chorali progredi non poteris, nec vero debebis5. Vides etiam utriusque cantus ascensum et descensum, et si nondum omnia intelligis, interroga magistrum.

Discipulus:

Pace tua interrogabo, Magister: Quare litteras ter replicaveris, replicatas diviseris in finales et affinales?

Magister:

Ideo ter replicavi litteras, quia omnis cantus vel est gravis vel acutus vel superacutus. Si ambit litteras graves, procedit demisse; si acutas, procedit altius; si superacutas, procedit altissime. Ideo autem replicatas divisi in finales et affinales, quia omnis regularis cantus in una ex 4. finalibus litteris terminatur, quae sunt D. E. F. G. 5 debebis ] nudebis De quibus suo loco dicemus. Quod si terminetur in littera affinali A. vel B. vel C. irregularis erit.

Discipulus:

Quare autem in scala generali alicui litterae dedisti unam vocem: ut, alicui duas: fa, ut, alicui etiam tres: sol, fa, ut?

Magister:

Hoc ideo factum puta, quia in loco illo, ubi est solum ut, non potest alia vox dici quam ut. Et ubi est fa, ut, non potest dici nisi vel fa vel ut. Ubi autem est sol, fa, ut, solum una ex tribus dici potest vel sol vel fa vel ut respiciendo clavim superiorem aut inferiorem directivam, ut sequens tibi exhibet symbolum.

Discipulus:

Video in symbolo variari voces penes ascensum et descensum, quem tamen ego non cognosco. Dic ergo quandonam nota ascendat et quando descendat?

Magister:

Hoc indicant ipsae claves. Nam si nota habet supra se notam in clavi C. vel F. vel G. tunc ascendit, secus vero descendit.

Discipulus:

Quid si autem nota accidat in ipsa clavi: descendetne?

Magister:

Discernendum prius est, vel clavis tum gerit munus clavis saltem particularis, vel non? Si gerit, tum nota in ipsa clavi quasi ad se ipsam descendit. Si non gerit, tunc ascendit ad proximam clavim, quam supra se habet. Tunc autem litterae C. F. G. munus clavis gerere dicuntur, quando vel unicam notam infra se habent. Sic infra, in mutationibus cantus duri, in exemplis sub numero 3. et 4. littera G. exhibet munus clavis, quia infra se habet notam f. fa. Ergo descendit, et in descendendo duro habet sol. Similiter sub numero 2. et 6. littera C. gerit munus clavis, quia infra se habet notam mi, adeoque in descendendo duro C. habet fa. Sub numero autem 1. et 5. littera G. ut non gerit munus clavis, quia infra se nullam notam habet: ergo ascendit ad clavim, quam supra se habet C. fa. Et similiter sub numero 4. F. fa ascendit ad G. sol. Quod bene observandum, praesertim illis, qui recentiores sequuntur auctores. Nam veteribus perinde erat, sive ex data ratione diceretur G. sol vel C. fa sive G. ut vel C. ut propter clavim superiorem, dummodo in unisono vox servetur. Est in omnibus mutationibus utriusque cantus duri et b-mollis.

Discipulus:

De mutatione loqueris et quid illa sit, non definis.

Magister:

Mutatio est vocis in vocem in eadem littera unisona variatio.

Discipulus:

Quandonam ergo variatio vocis fieri debeat, quaeso te dicas?

Magister:

Variatio vocis, seu mutatio, fieri debet, quoties una aut plures notae supra la ascendunt, vel infra ut descendunt.

Discipulus:

Quid igitur canendum est, si vel unica nota ascendat supra la?

Magister:

Haec est universalissima omnium regula: Unica nota ascendente supra la, semper canendum est fa, ut aiunt fictum, etiamsi cadat in litteram E. Si tamen cantus sit tertii vel quarti toni, tunc fieri debebit mutatio vocis fa in mi, propter quintam naturalem sive perfectam, quae in dictis duobus tonis fit a mi in mi; praesertim si cantus sumat initium in re, mi vel in mi, re. Uti vides in hisce exemplis.

Discipulus:

Fierine debebit mutatio, si plures notae ascendant supra la?

Magister:

Debebit omnino vel sol vel la mutari in re.

Discipulus:

Quid autem dices, si una aut plures notae descendant infra ut?

Magister:

Dicam hoc, quod si vel unica nota descendat infra ut, statim vel mi vel re debebit mutari in la.

Discipulus:

Quare ais: vel haec vel illa nota debebit mutari in aliam?

Magister:

Quia duplex est mutatio quartae et quintae! Dico quartae et quintae quia mutatio fit supra claves C. et................................ F. quae invicem, ut vides, semper quarto vel quinto loco distant. In mutatione ergo quartae, post fa in ascendendo duro statim canendum est re, et in descendendo la. In mutatione autem quintae, post fa prius canendum est sol quam re, et in descendendo prius mi quam la. Considera utramque mutationem in exemplis. Mutationes in cantu duro ±

Discipulus:

Idemne fit etiam in cantu b-molli?

Magister:

Nequaquam idem, sed totum ab opposito6. Nempe, in mutatione quartae, in ascendendo cantu b-molli, post fa, prius canitur sol, deinde re, et in descendendo prius mi, deinde la. In mutatione autem ± 6 opposito ] apposito quintae in ascendendo cantu b-molli, post fa, statim canitur re, et in descendendo la. Haec quoque regula declaratur in exemplis. Mutationes in cantu b-molli

Discipulus:

In scala cantus generali docuisti, magister, quod infra F. grave ad litteram b non possit alia vox dici quam mi. In praemissis tamen exemplis cantus b-mollis infra F. grave ad b posuisti fa. Quomodo, quaeso te, conciliabis hoc?

Magister:

Conciliabo facillime. Nam quod in b gravi cantus duri non possit alia vox dici quam mi, est per se; quod autem in cantu b-molli dici possit etiam fa est per accidens. Si enim cantus b-mollis a b acuto descendat ad b grave, naturaliter etiam in b gravi dici debebit fa propter octavam, quae fit a b ad b ut exponitur in exemplo.

Discipulus:

Comprehensis et animo et oculis praestantissimis tuis tum praeceptis .........................................................., tum exemplis restat explanare, ducendane erit quinta linea, quando cantus supra quartas lineas, ac totidem spatia ascendit vel descendit?

Magister:

Pro exigentia talis ascensus et descensus solent quidem figuralistae unam aut plures lineas addere. Nos tamen choralistae non ita facimus, sed, si cantus supra quartas lineas ascendat, tunc clavim signatam ad proximam inferiorem lineam movemus. Quod si neque talis sufficiat, aliam superiorem quinto loco distantem signamus anteposito tamen semper et ubique suo custode, quasi indice indicante locum subsequentis notae. Si verbis nihil attinet exprimere, adsunt tyroni exempla.

Discipulus:

Clare verbis et praeclare exemplis doces, magister, ad proximam inferiorem lineam movendam esse clavim tunc, quando cantus supra quartas lineas ascendet. Quo autem movebitur tunc, quando infra quartas lineas descendet?

Magister:

Vice versa, ad proximam superiorem lineam movebitur. Iuvabit iterum videre exempla.

Discipulus:

Sat industriose pro captu meo laborasti, magister. Haud parum muneri tuo concedendum erit, si ultro praeceptorum tuorum participem me facere dignaberis.

Discipulus:

Si praeceptorum meorum praestantia raperis, discipule, maiori conatu in eorundem studium incumbas velim. Ego vero id prae- stabo, eamque impendam diligentiam, ut etiam quod reliquum est, intelligere possis. Est autem: