CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1678029 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1678029.

Nodus 1678029 in documento silobod-bolsic-m-fundamentum.xml


Dialogus II De lineis, notis et clavibus. Magister:

Qui montem Musae ascendere cupit, imprimis scalam ad canendum sibi erigat oportet.

Discipulus:

De scala cantus loqueris, magister, at ex quot gradibus componatur, taces?

Magister:

Si ad veterum monumenta, unde priori sermone digressi sumus, nobis denuo redire liceat, inveniemus sane in columna Iubal scalam ex tribus tantum lineis compositam talemque longo etiam post diluvium tempore in usu fuisse. Crescente vero tempore, crevit etiam scala. Quod modo de praecepto quattuor lineae produci debeant, de consilio autem etiam quinque produci possint. Quarum infima, est ordine prima, et quae sequitur secunda, deinde tertia, quarta, etc. Eodem passu ipsa quoque spatia numerare noveris. Sic nempe:

Discipulus:

Video, magister, erectam scalam, video etiam seriem linearum, sed quid ad lineas ponatur nihil video.

Magister:

Si videres veterum cantus, nihil aliud videres quam lineas simplicibus punctis signatas, easque, incognita adhuc eorum arte papyracea, arborum corticibus incisas. Hac vero aetate, non solum lineae, sed etiam spatia signari debent.

Discipulus:

Itane veterum more, simplicibus punctis signanda erunt?

Magister:

Nequaquam amplius ita fiet. Nam Ioannes de Muris1, eximius quondam philosophus et mathematicus, alias ad canendum notas invenisse nobisque tradidisse legitur.

Discipulus:

Fac ergo, venerande magister, ut videam notas a Mathematico nobis traditas ac usu receptas. 1 de Muris ] de Mours

Magister:

Videbis omnino, sed non uniformes. Licet enim, ut priori sermone dixeram tibi, in solo cantu figurali servanda sit temporis mensura, ex qualitate notarum et signorum cognoscenda, est tamen etiam in cantu chorali aliqua differentia temporis ex diversitate notarum commensuranda. Hanc ut observes, praesertim in libris impressis, attende, qualis est nota. Si est caudata, tunc erit longa, et vox infra illam diutius protrahetur. Si est sine dependente cauda, tunc erit brevis, et vox nonnihil citius canetur. Si vero est angularis, tunc erit semibrevis, et vox infra illam citissime absolvi debebit. Quod si notae breves vel angulares duae aut plures coniungantur et quasi in uno continuo fluant, ligatae dicentur et denotabunt, quod syllaba textus infra illas posita continuari debeat. Brevibus aequivalent notae obliquae, hoc est in transversum signatae, in quibus solum extrema valent, medium autem nihil, quantumcumque producantur. Et quia canenti difficile est de scala in scalam sine indice transire, ideo in calce cuiusque scalae, ac etiam mutatione clavis datur distincta ab aliis nota, dicta custos, vel index, quae custodiat tonum ac indicet locum ubi subsequens nota accipi debeat. Vide iam omnes et singulas in exemplo.

Discipulus:

Video sat clare exhibitas notas cantus choralis. At quomodo eas sine voce et textu cantabimus, non video.

Magister:

Scribit Banchieri in sua Cartella Musica quod Graeci, qui primi litterarum inventores, notas cantus per sex litteras G. A. B. C. D. E. canere solebant. Nunc vero! Sex natura modis totum circumsonat orbem. Quos referunt: ut, re, mi, fa, sol, laque simul.

Discipulus:

Multum, venerande magister, multum debemus Mathematico pro notis, multum Graecis pro inventis litteris; cui autem referendas grates censeres pro vocibus?

Magister:

Patri Guidoni Italo, ordinis s. Benedicti Monacho Aretino. Hic enim cum anno Domini 1019. die sacro s. Ioannis Baptistae, primum ex hymno versum cantari audivisset, nempe: Ut queant laxis Re-sonare fibris Mi-ra gestorum Fa-muli tuorum, Sol-ve polluti La-bii reatum, Sancte Ioannes. Is haud aliter, quam a Deo illuminatus, ad sex capita versus reflexione facta, totidem ex iis deduxit syllabas, quibus omnis in cantu nota apte exprimi posset, servata in reliquo Graecorum auctoritate, quod primae eorundem litterae . id est gamma sive G. iunxerit ut: deinde A. iunxit cum re: B. cum mi: C. cum fa: D. cum sol: E. cum la. Utrumque tam amico copulavit foedere2, ut nec Graecorum derogaret authoritati, nec tyronum deesset facilitati.

Discipulus:

Nihilne amplius nostra dignum memoria celeberrimus Monachus reliquit?

Magister:

Reliquit sane iussu papae Benedicti Octavi usitatum Graduale. Distinxit etiam cantum durum a b-molli3 praecipitque litteras vocari claves.

Discipulus:

De clavibus loqueris, magister, et quam seram aperiant, non manifestas?

Magister:

Manifestabo equidem tibi, quod claves aperiant syllabas sive voces, quibus notae exprimi debeant, ut cognoscas quae nota sit ut, 2 foedere ] faedere 3 Šilobod promiscue formis bimollis, b.mollis et b-mollis utitur. re, mi, etc. Hoc est claves sunt vocis formandae indices sive generales fuerint sive particulares.

Discipulus:

Duplices ergo claves generales et particulares docebis magister.

Magister:

Docebo omnino dicamque illas claves esse generales quae in exordio cantus et capite cuiusque scalae expresse signantur; particulares vero quae vel expresse non signantur, vel si signentur, vim generalis clavis non obtinent, ut accidit in cantu b-molli.

Discipulus:

Dic ergo, magister, quot sunt claves signabiles?

Magister:

Si de numero quaeris, Graeci quoties quinque lineis utebantur, semper duabus clavibus cantum praenotabant, nempe ad primam lineam .. id est G. et ad quartam F. vel F. et C. vel vero G. et C. Uti vides hic: Recentiores tamen, qui quattuor lineis utuntur, unicam tantum clavem signare solent. Sic nempe:

Discipulus:

Observo4, magister, in cantu chorali tres claves signabiles, quibus cantus praenotari debet.

Magister:

Bene observas in cantu duro. In cantu tamen b-molli clavibus C. F. G. adiungi accidentalem b. Est enim unus cantus durus, b-mollis alter.

Discipulus:

Quare clavem b. vocas accidentalem?

Magister:

Quia haec semper associantur clavi C. signatae, vel non signatae sive accidat in linea, sive in spatio, ut vides hic:

Discipulus:

Video omnino pro cantu b-molli signatam duplicem clavem, sed quae erit generalis? 4 observo ] observa

Magister:

Erit b. Quia cantus b-mollis desumit suam denominationem a clavi b., dummodo b. non alicubi, et in parte tantum, sed per totum cantum, et in capite cuiusquae scalae associatur clavi C. Aliae autem claves C. F. G., quasi signatae non essent, particulares dici poterunt.

Discipulus:

Quid igitur dices, ubi b. non per totum cantum, sed alicubi tantum signatur?

Magister:

Dicam tunc litteram b. nec exhibere figuram clavis generalis, cantum vero principaliter esse durum, minus autem principaliter b- -mollem, adeoque mixtum, magis vel minus, prout frequentius aut rarius b. signabitur. Idem est, si cantus sit b-mollis, et alicubi ....quadratum signetur, mixtus erit.

Discipulus:

Sed quare hoc doces, da discipulo rationem?

Magister:

Quia musici et cantores utuntur b. rotundo, et quadrato non solum ad denominandum cantum, sed etiam ad significandas voces fictas obiter illapsas. Siquidem b. rotundum vocem fa, ex natura sua mollem, et quadratum vocem mi, ex natura sua duram repraesentet, vox igitur mi tibi dura datur, fa mollis mellificatur.

Discipulus:

Satis, venerande magister, satis miscuisti quadrata rotundis, dedisti durum cum molli, signasti claves. Iam, quaeso te, exple sitim meam, quomodo reliquas litteras suis in locis locare potero?

Magister:

Hoc poteris ex sola clavi signata. Nam vides, quod claves invicem (excepta .) tribus tantum lineis distent. His vero cognitis facile alias litteras locabis, dummodo eas memoriter recitare sciveris.

Discipulus:

Experire me, meumque ingenium magister, si bonae indolis et animi docilis sim, si optimo magistro dignus discipulus!

Magister:

Recita ergo si potes, discipule, a clavi C. litteras sursum.

Discipulus:

C. D. E. F. G. A. B. C.

Magister:

Recita deorsum.

Discipulus:

C. B. A. G. F. E. D. C.

Magister:

Recita modo a clavi F sursum.

Discipulus:

F. G. A. B. C. D. E. F.

Magister:

Recita deorsum.

Discipulus:

F. E. D. C. B. A. G. F.

Magister:

Recita tandem a clavi G sursum.

Discipulus:

G. A. B. C. D. E. F. G.

Magister:

Recita deorsum.

Discipulus:

G. F. E. D. C. B. A. G.

Magister:

Sat egregium modo profectus tui dedisti specimen, discipule, quo prodis nihil eorum, quae hactenus te docui, memoria excidisse tua. Festinemus ergo ad alia.